MANUALE CATHOLICORUM
in usum pie precandi collectum
S. PETRUS CANISIUS SI
DOCTOR ECCLESIAE
––––––––––
Pro vera fide precatio
Illumina cor meum omnipotens Deus, ut verae Catholicaeque fidei luce perfundar, ac eam in Baptismo acceptam perpetuo servem: quoniam sine fide nemo tibi gratus, nemo justus ac salvus esse potest.
Concede mihi Catholicam veritatem firmo corde complecti, ac ingenue profiteri, ut hanc lucem nec homines nec daemones mihi unquam extinguant.
Credo in te Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, unam et individuam aeternamque Trinitatem. Quod orthodoxae fidei consonum est, amplector et approbo: quod alienum et adversum, rejicio atque damno.
Novam religionem, novaque dogmata (praesentes fidei pestes, merasque Satanae praestigias) detestor et exsecror.
Per omnia constanter adhaereo Ecclesiae, de qua Filius tuus dixit: Si quis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
In illius Ecclesiae fide ac auctoritate prorsus acquiesco, quae sancta, Catholica et Romana est, columna et firmamentum veritatis, ut in fide et doctrina errare non possit, quum fidum rectorem ac infallibilem doctorem usque habeat Spiritum Sanctum.
Tu vero, qui aeterna veritas Deus existis, Catholicam hanc fidem in me confirmare et augere digneris, ut ejusmodi thesaurum ab omni errore integrum semper asservem, tantamque lucem tot saeculis in toto orbe fulgentem, vita et opere, immo etiam, si sit opus, morte et sanguine, te duce comprobem. Sic enim a Filio tuo sumus edocti: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
Contra fidem hanc quidquid egero, dixero, vel mecum statuero unquam, id modo et postea revocatum in perpetuum volo.
Conserva mihi Deus hanc voluntatem per JESUM Christum Dominum et Judicem nostrum.
–––––––––––
Manuale catholicorum in usum pie precandi collectum a R. P. Petro Canisio, Societatis Jesu Doctore Theologo. Secundum Editionem Antwerpiae nunc denuo editum et adauctum. Editio tertia et adauctior. Augustae Vindelicorum, sumptibus et typis Caroli Kollmann, Bibliopolae. MDCCCXLI (1841), pp. 32-33. (1)
Notae:
(1) 1) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).
2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).
3) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).
4) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).
5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.
6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.
7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.
8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).
9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.
10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.
11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.
12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).
13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.
15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.
16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.
18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.
19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.
20) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.
21) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).
22) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.
23) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.
24) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.
25) P. Guilielmus Nakateni SI, a) Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum. b) Commonitorium breve de Ecclesia, seu scutum Fidei catholicae contra profanas haereticorum novitates.
26) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.
27) Ioannes Antonius Manser Abbatiscellensis Helvetus, Positiones ex universa Theologia dogmatico-scholastica selectae.
28) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici. c) Exhortationes domesticae. 1. De Adventu Domini. 2. De Natali Domini. 3. De Pentecoste. 4. Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore?
29) S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, a) Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. b) Summa filozoficzna (Contra Gentiles). – Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. c) O społeczeństwie i władzy. De regimine principum I, 1-3. d) Modlitwy. Orationes. e) Wykład Składu Apostolskiego. O Kościele. (Symboli Apostolorum Expositio. De Ecclesia). f) Sermones et Opuscula concionatoria. g) Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. Księga czwarta. Rozdział LXXVI. O godności biskupiej. I że jeden z biskupów jest ponad wszystkimi. (Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. Liber quartus. Caput LXXVI. De episcopali dignitate, et quod in ea unus sit summus).
30) Sac. Ernestus Commer, Doctor Theologiae, Iesus puer recens natus notis manifestis Ecclesiam conditam demonstrat. Oratio habita Viennae in Universitate literarum Rudolfina.
31) "Manuale Precum in usum Theologorum". a) Pro vera fide precatio. b) Pro vera spe oratio. c) Oratio pro caritate consequenda. d) Oratio S. Thomae Aquinatis pro obtinendis virtutibus. e) Meditationes.
(Nota ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXV, Kraków 2025
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: