CONCILII VATICANI
––––––––––
VOTUM
IOANNIS PERRONE E S. I.
COMMISSIONIS THEOLOGICO-DOGMATICAE
CONSULTORIS
Ut ratio pateat methodi quam consectatus sum in expositione huius articuli qui mihi commissus est, operae pretium censui nonnulla praemittere, quae ad eius explanationem conferant.
Totam istius argumenti materiam in quinque capita partitus sum, circa quae potior controversia viget inter Catholicos atque ipsorum adversarios. Sunt autem 1. De Ecclesiae institutione et natura; 2. De ejusdem Constitutione; 3. De proprietatibus et notis; 4. De ejusdem dotibus, nempe indefectibilitatis, infallibilitatis et auctoritatis; 5. Demum de Ecclesiae juribus.
In singulis capitibus hunc ordinem constanter tenui, ut prius doctrinam Catholicam paucis exponerem cum praecipuis probationibus, deinde errores contradictories notarem singillatim cum suis auctoribus.
I.
DE ECCLESIAE INSTITUTIONE ET NATURA
Insanientis est contendere Christum nullam instituisse seu fundasse Ecclesiam; sed veluti statum ac societatem religiosam liberam eam instituisse (1), absque ulla speciali ac determinata forma (2). Aut etiam asserere Christum quidem fundasse Christianismum, non autem Ecclesiam (3).
Christus enim veram, realem ac visibilem Ecclesiam aedificavit super Petram dicens, "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam" (4). Et iterum. "Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus". De qua Ecclesia saepius loquuntur Apostoli, nominatim vero Paulus Act. XX. 28. I. Timoth. III. 15. Ephes. V. 25, et alibi passim. Hanc vero Ecclesiam suam Christus instituit, ut medium ordinarium ad homines perducendos ad aeternam salutem, quae est ultimus hominis finis, prout universa constansque traditio et factum evincunt.
Docet propterea et tenet Catholica veritas, Christum non aliam Ecclesiam fundasse praeter eam, quam super Petrum aedificavit, eamque visibilem atque perpetuam.
Hinc reprobat et damnat tanquam haereticas aut schismaticas communiones omnes aut sectas quae ab aetate apostolica usque ad haec tempora exortae sunt, et ab unica vera Ecclesia, quae est Catholica, a Christo super Petrum fundata divisae ac separatae sunt.
Reprobat item atque condemnat quotquot duplicem comminiscuntur Ecclesiam, alteram spiritualem, carnalem alteram, invisibilem atque visibilem, ac solam Ecclesiam invisibilem quae constet ex solis et omnibus electis, aut etiam ex solis justis fundatam, non autem visibilem atque carnalem, quam vocant, cum Christus nonnisi unam visibilem instituerit Ecclesiam et in qua iusti ac peccatores, electi ac reprobi reperiuntur. Ita tamen ut iusti ad animam, peccatores vero ad Corpus spectent.
Similiter reiicit ac damnat eos qui contendunt veram ac unicam Ecclesiam conspicuam a Christo fundatam minime a falsis et spuriis ecclesiis ab hominibus invectis discerni posse, unamque asserunt Ecclesiam ex omnibus Communionibus conflatam existere.
Damnat insuper ac reprobat illorum commentum, quo statuitur non existere nisi Ecclesiam quandam idealem a Christo institutam, non etiam realem ac presse sumptam; aut duplicem configunt Ecclesiam ab invicem distinctas idealem ac realem, illamque solam veram esse Ecclesiam.
Reprobat ac damnat haereticali nota eos qui affirmant Ecclesiam aliquando perituram, quasi nempe Christi regnum in his terris, quod est Ecclesia, non sit perduraturum usque ad seculorum consummationem contra id quod scriptum est: et regni eius non erit finis (5).
II.
DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE
Christus Dominus Ecclesiam suam uti societatem perfectam instituit divino-humanam, quae constat ex anima et corpore, ac propterea uti personam viventem, quae agat et operetur divino spiritu ducta.
Ecclesiae anima constituitur ex gratia sanctificante ceterisque donis quibus a Deo instructa est; corpus vero ex visibili ac supremo eius capite atque ecclesiastica hierarchia divina ordinatione instituta, quae constat ex Episcopis, presbyteris et ministris (6), nec non ex laicis, seu coalescit ex clericis et laicis divino iure ab invicem distinctis. Coetus ecclesiasticus instructus est a Christo, licet in diverso gradu, potestate ordinis et iurisdictionis, ut praesit, regat et doceat populum fidelem. Quod quidem Sacrae litterae docent, dum exhibent Christum misisse apostolos ad docendum omnes gentes (7): Spiritum Sanctum posuisse episcopos ad regendam Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (8); item Apostolos constituisse per civitates presbyteros (9), ipsisque iniunxisse ut arguerent cum omni imperio commissos sibi fideles (10), et pascerent gregem Dei (11), constituisse diaconos, qui Episcopis et presbyteris ministrarent (12). Hoc ipsum constans et perpetua traditio patefacit, ex qua edocemur ecclesiasticum ordinem in triplici suo gradu Laicorum coetui praefuisse, eum docuisse, ac rexisse, neque unquam passum esse, ut non clerici ecclesiasticam sive auctoritatem sive munia sibi non debita quoque modo arrogarent.
Docet itaque Catholica veritas Christum perfectam societatem divino-humanam instituisse ex anima et corpore constantem, in qua sint qui praesint et qui subsint, qui divino iure inter se distinguuntur; docet hanc constitutionem a Christo ipso provenire, qui ecclesiastico coetui immediate omnem contulit auctoritatem ad regendum populum fidelem quem ei commisit.
Hinc reprobat et damnat eos omnes, qui Novatorum Saeculi XVI vestigiis insistentes autumarunt Christum potestatem universam quam per collationem clavium tribuit, corpori fidelium in solidum contulisse, qui cum nequeant per se eiusmodi potestatem exercere, deligunt ecclesiasticos viros, ac in primis Rom. Pontificem, episcopos, presbyteros, ac reliquos clericos ad peculiaria officia obeunda (13). Quam doctrinam haeretica nota iamdiu fuit ab Ecclesia confixa (l4).
Item reprobat et damnat sub eadem censurae haereticalis nota propositionem, quae statuit, potestatem a Deo datam Ecclesiae, ut communicaretur pastoribus, qui sunt eius ministri pro salute animarum: ita intellecta, ut a communitate fidelium in pastores derivaretur ecclesiastici ministerii ac regiminis potestas (15).
Sic reprobat et damnat eos qui episcopis tribuunt ministerium tantum directionis, eosque primos inter pares vocare non verentur, et Ecclesiam esse collegium aequalium (16).
Item reiicit ac damnat asserentes Ecclesiae hierarchiam non a Christo institutam fuisse, sed politicarum instar civitatum temporum decursu et hominum sollertia, faventibus rerum adiunctis ad formam hodierni regiminis fuisse inductam (17).
Sic reprobat et damnat illorum errorem, qui Ecclesiam a Christo suam immutabilem accepisse constitutionem obliviscentes, aut dicunt a communitate fidelium in pastores derivari ecclesiastici ministerii ac regiminis potestatem, aut obtendere nituntur restaurationem quamdam quasi necessariam ut eius (Ecclesiae) incolumitati et incremento consuletur, perinde ac si censeri illa possit vel defectui, vel obscurationi, vel aliis huiuscemodi incommodis obnoxia (18).
III.
DE ECCLESIAE PROPRIETATIBUS ET NOTIS
Ad essentialem Ecclesiae constitutionem spectant illae proprietates, quae eidem intrinsecae sunt et ad eiusdem essentiam pertinent. Quatenus vero eiusmodi proprietates innotescunt, et extrinsecus se produnt notarum nomen adipiscuntur, ut per ipsas possint fideles veram Christi Ecclesiam a falsis secernere, et internoscere. Siquidem eiusmodi notae seu characteres et signa exteriora e proprietatibus quibus Christus Ecclesiam suam condidit gignuntur et efflorescunt.
Fecit porro Christus Dominus Ecclesiam suam unam, quae ubique gentium eadem est, eadem praecepta morum et fidei exhibet, iisdem utitur salutis mediis, idem incruentum sacrificium inmolat, atque eumdem Supremum Pastorem venerando in unitate Petrus consurgit. Constituit eam Sanctam. Ipse Sanctus, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus tradidit ei Sacramenta, quibus omnis iustitia confertur, vel suscepta augetur, vel amissa recuperatur. Contulit ei Sanctorum infinitum numerum, qui velut in duodecim tribubus Israel orbem iudicantes Apostoli, vel ex purpureis victoriae coronis rutilantes martyres, vel in in sanguine Agni dealbati confessores, vel candida serta gestantes virgines gaudiis merentur perfrui sempiternis. Fecit insuper Dominus hanc Ecclesiam Catholicam, eam per cuncta seculorum tempora omniaque locorum spatio diffundendo, simulque certa spe recreando: venturum tempus, ubi quemadmodum unus est Pastor Iesus Christus, ita unum fiat ovile ex omnibus, quos cunctos et singulos idem redemit Christus auctor Ecclesiae, ut omnes in optatum sinum Ecclesiae confluant. Suam demum Dominus Ecclesiam Apostolorum fundamento superimposuit, in quo et successionis legitimorum pastorum non interruptam conservat seriem, et suae doctrinae integritatem Spiritus Sancti Apostolica iugiter custodit. His notis instructa una, Sancta, Catholica et Apostolica Ecclesia Romana, non potest non se solam salvificam agnoscere; imo veritati et charitati nihil conformius, quam manifeste profiteri unam esse veram Ecclesiam et in hac sola exhiberi viam, quae cunctos in ea ambulantes ad salutis metam perducat, dicente S. Cypriano: Aqua Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est (19).
Haec quidem tenet et docet Catholica veritas, quae proinde:
Damnat et reprobat comminiscentes Unicam veram Ecclesiam a falsis atque spuriis sectis distingui ac secerni non posse per certas notas seu characteres quibus a Christo Ecclesia instituta adornata ac praedita est.
Reprobat item et damnat alias sibi confingentes verae Ecclesiae proprietates et notas a quatuor recensitis diversas aut etiam contrarias.
Reprobat insuper et damnat novissimum quorundam hominum commentum, qui se Nazarenos dictitant quo universam Ecclesiae notionem evertunt, atque exitiales errores theoreticos et practicos profitentur, quibus verae Ecclesiae proprietates, et notae penitus evanescunt (20).
Reprobat et damnat illorum doctrinam qua statuitur existere quamdam Ecclesiam universalem quae coalescat ex collectione ecclesiarum omnium particularium, licet sint a catholica Ecclesia divisae imo eidem contrariae, nominatim vere ex Ecclesia Romana, graeca schismatica et anglicana (21).
Reprobat insuper et damnat illorum commentum, qui distinguentes inter dogmata fundamentalia ac essentialia et dogmata non fundamentalia nec essentialia autumant ad fidei ac proinde ad Ecclesiae unitatem sufficere professionem dogmatum fundamentalium et essentialium, licet in ceteris discrepent, aut ea etiam reiiciant (22).
IV.
DE ECCLESIAE DOTIBUS
Hae revocantur ad Ecclesiae indefectibilitatem, infallibilitatem, et auctoritatem. De his singillatim agendum.
§ 1.
De Ecclesiae indefectibilitate
Ecclesiam fore indefectibilem ex sacris litteris habetur, in quibus Christus indefinite de Ecclesia sua pronunciat. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam; nec non: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; et Apostolus Ephes. IV 16. "Ex quo (Christo), scribit, unum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscumque membri augmentum corporis facit in aedificationem in charitate'': Id ipsum corporis mystici Christi Domini, seu personae moralis iugiter viventis ratio suadet, quae veluti quaedam incarnationis dominicae protractio spectari potest, quae eadem semper sub quovis respectu permanet. Factum ipsum perdurationis Ecclesiae in eadem fide, constitutione, regimine, cultuque per fere novendecim secula aperte id confirmat, praeter Patrum omnium unanimem consensum (23).
Docet igitur catholica veritas Ecclesiam esse prorsus indefectibilem, seu numquam excidere posse a sua natura, constitutione, atque essentialibus proprietatibus et notis, dotibusque quibus a Christo instructa fuit, nec proinde fieri posse ut diversa aliquando a semetipsa sit sive in existendo, sive in docendo, sive in regendo; eandemque identicam semper perstitisse, qualis a Christo fundata est, ac porro iugiter perstitura: hinc.
Reiicit et damnat illorum doctrinam qui affirmant indefectibilitatem competere quidem Ecclesiae invisibili, non autem visibili, quae aut in perpetuum, aut saltem ad tempus deficere potest, ac reipsa ad tempus aliquando defecit (24).
Item reprobat et damnat illorum commentum, qui autumant Ecclesiam maculatam multis erroribus vel ab initio fuisse, adeoque et defecisse (25).
Item reprobat et damnat uti haereticam propositionem qua statuitur. Postremis hisce saeculis sparsam esse generalem obscuritatem super veritates gravioris momenti spectantes ad religionem et quae sunt basis fidei, et moralis doctrinae Iesu Christi (26).
Sic pariter eos reprobat et damnat qui docent Ecclesiam posse universaliter pravis moribus aut quibusdam haeresibus, aut saltem idololatria corrumpi ac deficere, ac proinde Sanctitatem amittere posse, ac prorsus depravari, novamque a Spiritu Sancto fundandam omnis plane labis expertem (27).
Praeterea reprobat et damnat eorum audaciam, qui affirmare non verentur Ecclesiam aut interituram esse, aut iuxta quosdam chimerici progressus leges transformandam, ut temporum opportunitatibus accommodetur (28).
Ita reprobat et damnat illorum sectam, quae Opus misericordiae nuncupatur, quae indefectibilitati Ecclesiae detrahens, inter alia doctrinae capita, novum Spiritus Sancti vaticinatur adventum, quo facies terrae iterum renovabitur, sed adeo specialem ut sicut Pater usque ad incarnationem Verbi, et Filius usque nunc regnarunt, sic et praecipue Spiritus Sanctus usque ad consummationem saeculi sic regnaturus (29).
Item reprobat et damnat affirmantes divinam Christi legem perfectibilem esse, sed caducitati obnoxiam, proindeque Ecclesiam Catholicam nihil alius esse quam humani generis aetatem, perfectiorem quidem, sed modo defecturam (30).
§ 2.
De Ecclesiae infallibilitate
Ecclesiam ab omni prorsus errore circa fidem, et mores, disciplinam essentialem et cultum immunem fore Christus non semel pollicitus est. Etenim praeter quam quod Apostolis suis eorumque successoribus docentibus et baptizantibus seu proprium ministerium exequentibus se affuturum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi promisit, nec portas inferi unquam adversus Ecclesiam suam praevalituras pollicitus est ipsis Spiritum Sanctum a quo edocerentur omnem veritatem. Discessurus siquidem ex hoc mundo ad Patrem. "Ego, inquit, rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis" (31); et iterum "Cum venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem" (32). Atque exinde factum est, ut Apostolus edixerit Ecclesiam Dei vivi esse columnam et firmamentum veritatis (33). Patres vero unanimes esse circa hunc articulum nemo est qui ignoret; satis hic sit referre S. Irenaei verba, qui scribit: "Non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est in Ecclesia sumere, cum Apostoli, quasi in depositarium dives plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis, ut omnis quicumque vult, sumat ex ea potum vitae" (34).
Docet proinde Catholica veritas Ecclesiam infallibilem esse in iis omnibus, quae fideles tuto ad ultimum finem suum, seu ad aeternam salutem obtinendam perducunt. Haec autem infallibilitas ei competit, sive ut testis est veritatum, quas ipsa a Christo et ab Apostolis accepit, sive ut index est in fidei morumque controversiis dirimendis; sive denique ut magistra in theoretico, et practico continenti suo magisterio iugiter vivente. Habet praeterea haec ipsa infallibilitas pro obiecto sensum scriptorum circa ortodoxiam aut heterodoxiam propositionum, seu in diiudicandis factis dogmaticis, alioquin non posset munus suum exercere de arcendis fidelibus a venenatis fontibus in iis quae ad fidem et mores pertinent. Quapropter
Reprobat et damnat quotquot docent Ecclesiam humanis modis proficere posse ac perfici in fidei progressu ulteriori pro exigentia status societatis vel humanae rationis (35).
Reprobat et damnat affirmantes Ecclesiam a deposito fidei defecisse, ut iam in semetipsam collabescere.
Reprobat et damnat asserentes auctoritatem Ecclesiae fidei depositum custodientis et interpretantis opinionum humanarum commenta esse, et credendorum unicum fontem sacras litteras esse comminiscentes, et arbitrum summum singulorum iudicium constituunt (36).
Reprobat et damnat profitentes Catholicae Ecclesiae doctoralem auctoritatem nullam esse, liberumque, ut aiunt, examen tamquam ulteriorem et supremam veritatis regulam adstruunt (37).
Damnat insuper et reiicit eos, qui eo superbiae devenerunt, et magisterium Ecclesiae solis rudibus necesarium esse dicunt, vel pro solis temporibus philosophiae lumine destitutis (38).
Reprobat et damnat profitentes religiosae indifferentiae systema, quod sublato erroris et veritatis discrimine, suadere nititur quamlibet religionis formam Deo acceptabilem esse, ac omnes manere posse in ea in qua nati sunt, ac aeternam assequi salutem.
Item eos reprobat et damnat, qui perperam in aliqua propositione distinguentes eius et factum, contendunt Ecclesiam errare quidem non posse in orthodoxia aut heterodoxia alicuius doctrinae decernenda, non item vero circa sensum objectivum alicuius auctoris, prout ex verbis eorumque contextu se manifestat, et vulgo factum dogmaticum appellari consuevit; prout eos pariter damnat, qui constituunt sufficere obedientiae obsequiosum silentium circa eundem sensum ab Ecclesia proscriptum, etsi in corde contrariam sententiam teneant (39).
Reprobat et damnat autumantes nullam hodie perfectam existere religionem. Christianismum quidem populis adhuc rudibus et incultis olim profuisse; nunc vero antiquatum, statui novarum societatum, quae in dies proficiunt, non esse accommodatum, et ideo iam per philosophiam et rationem perficiendum.
Eos damnat et reprobat, qui docent progredientibus scientiis et novas quotidie detegentibus veritates, ipsam quoque religionis scientiam perfici posse ac debere, tum novarum veritatum accesione quae per rationem inveniuntur, tum veterum dogmatum emendatione, quae iam philosophicis progressibus non sunt accommodata (40).
§ 3.
De Ecclesiae Auctoritate
Christum Dominum Ecclesiae suae auctoritatis seu potestatis plenitudinem ad populum fidelem regendum, eamque prorsus supremam ac independentem Sacrae litterae perhibent. "Euntes, Apostolis suis dixit, docete omnes gentes servare omnia quaecumque mandavi vobis" quibus non solum quae fideles credere, verum etiam quae servare deberent significavit, prout ea Apostoli intellexerunt, atque in praxim deduxerunt, ut patet ex B. Pauli verbis: "Nam et si amplius gloriatus fuero de potestate nostra: quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem, non erubescam" (41) et iterum: "Praedixi, inquit, et praedico ut praesens, et nunc absens iis, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur, Christus" (42).
Hinc cernimus continenter Apostolos hac usos esse potestate in Sacramentorum administratione, in decernendis quae ad decentiam in Ecclesiis seu fidelium conventibus servandam spectant, in matrimonii celebratione, in commonendo episcopos a se institutos de recto huius auctoritatis exercitio, aliisque pene innumeris, de quibus legitur in Actis Apostolicis, ac in omnibus fere eorum epistolis in exteriori disciplina.
Docet itaque Catholica veritas, praeter illud magisterium doctrinae, Ecclesiam veram accepisse potestatem iurisdictionis seu regiminis quo fideles omnes cuiusque conditionis aut dignitatis regat et gubernet; et extra veritatem esse eos omnes, qui illius potestatis divinam originem negantes, aut eius a qualicumque humana dominatione independentiam, asserere non dubitant talem auctoritatem a principibus saecularibus esse mutuatam, aut nonnisi ad eorum nutum exercendam. Docet praeterea Ecclesiam posse condere leges, easque apposita sanctione communire, et in earum infractores animadvertere poenis salutaribus.
Quapropter damnat et reiicit ut haereticam illorum doctrinam, qui tenet quot "Ecclesia non sit vera, perfectaque societas plane libera, nec polleat suis propriis et constantibus iuribus sibi a divino suo Fundatore immediate collatis, sed civilis potestatis esse definire quae sint Ecclesiae iura ac limites inter quos saltem iura exercere queat" (43).
Reprobat pariter uti errore haereticali infectos et damnat docentes "Ecclesiasticam potestatem suam exercere auctoritatem non debere absque civilis gubernii venia et assensu" (44).
Item reprobat et damnat eos, qui autumant Romanos Pontifices et concilia oecumenica a limitibus suae potestatis recessisse ac iura principum usurpasse (45).
Reprobat insuper et damnat asserentes Ecclesiam vis inferendae potestatem non habere, neque potestatem ullam temporalem directam aut indirectam (46).
Reprobat et damnat dicentes praeter potestatem episcopatui inhaerentem, aliam esse attributam temporalem potestatem a civili imperio vel expresse vel tacite concessam, revocandam propterea cum libuerit a civili imperio (47).
Eos reprobat et damnat qui affirmant episcopis sine Gubernii venia fas non esse vel ipsas apostolicas litteras promulgare (48).
Ita reprobat et damnat illorum doctrinam qua asseritur Ecclesiam auctoritatem excommunicandi habere, ut eam exerceat per primos pastores de consensu saltem praesumpto totius corporis (49).
Reprobat praeterea et damnat eos qui sentiunt, Ecclesiam in disciplina sancienda errare posse, adeoque examini subiicienda esse, quae ab Ecclesia constituta sunt ac prolata, perinde ac si disciplinam constituere posset non solum inutilem aut onerosiorem, quam libertas filiorum novi foederis patiatur, magis vero, ab eo quod est periculosum aut noxium, utpote inducens ad superstitionem et materialismum (50).
Reprobat et damnat perverse sentientes solam praedicationem verbi, et Sacramentorum administrationem Ecclesiae competere, minime vero fidelium regimen, aut quum collatam Ecclesiae gubernandi potestatem penitus ignorare vix possint, illius tamen liberum exercitium ab arbitrio hominum dependere impie proclamant (51).
Reprobat et damnat eos omnes, qui negant Ecclesiam a Christo veram accepisse potestatem iurisdictionis, seu regiminis, quo fideles omnes cuiuscumque conditionis aut dignitatis regat et gubernet. Necnon eos qui huius potestatis divinam originem negantes aut eius a qualicumque humana dominatione independentem inficiantes, a principibus saecularibus esse mutuatam, aut nonnisi ad eorum nutum exercendam affirmant (52).
Reiicit insuper et damnat sentientes potestatem Ecclesiae a Christo collatam esse solum dirigendi per consilia et suasiones, non autem iubendi per leges, ac devios contumacesque exteriore iudicio ac salubribus poenis coercendi atque cogendi (53).
Reprobat similiter et damnat illorum haereticam assertionem qui notant velut abusum auctoritatis Ecclesiae, usum eius potestatis acceptae a Deo, qua usi sunt ipsimet Apostoli in disciplina exteriore constituenda et sancienda (54).
Etsi praeoptanda sit, prout perpetuo exoptavit Ecclesia mutuam foveri imperii cum Sacerdotio concordiam, quae semper extitit rei et sacrae et civili fausta et salutaris (55).
V.
DE ECCLESIAE IURIBUS
Ex Sacris litteris novimus Christum Apostolos suos misisse in universum mundum ad Evangelium suum praedicandum eadem illa missione qua ipsemet a Patre suo missus est dicens: "Sicut misit me Pater et ego mitto vos" (56). Et "Qui vos audit me audit" (57). "Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Etnicus et Publicanus" (58). Et Apostolus alloquens maiores natu Ecclesiae: "Attendite, inquit, vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei" (59). Quae quidem missio supponit missos ius habere ad omnia illa media, quae necessaria sunt ad finem obtinendum, non solum spiritualia, sed etiam temporalia. Et reipsa legimus Apostolos loculos habuisse quibus necessaria sibi providerent; conservasse pecunias a divenditis agris sibi a fidelibus oblatas; eos instituisse diaconos qui curam susciperent viduarum, ceterorumque indigentium, postque illorum obitum episcopos continenter haec eadem praestitisse in Ecclesiae bonum.
Tenet igitur et docet catholica veritas Ecclesiam ex divina ordinatione non autem ab humana aliqua potestate ius habere sub propriis ducibus, summo videlicet Pontifice et episcopis, ad omnia praestanda quae sibi commissa sunt, ac proinde vita sua vivere, doctrinam suam docere, sua operari virtute, consulere et providere suae libertati, bona innato sibi iure possidere, et administrare, fidelesque ad vitam aeternam, actione sibi propria, conducere.
Reprobat igitur et damnat illorum placita, qui denegant Ecclesiae ius per censuras contumaces innodandi, atque e sinu suo expellendi per maiorem excommunicationem nisi de consensu fidelium (60).
Reprobat et damnat affirmantes Ecclesiam non habere ius leges ferendi quae obligent in conscientia et in foro externo.
Reprobat et damnat docentes Ecclesiam non habere ius nativum et legitimum acquirendi bona temporalia (61).
Reprobat insuper et damnat docentes sacros Ecclesiae ministros, Romanumque Pontificem ab omni rerum temporalium cura ac dominio esse omnino excludendos (62).
Reprobat et damnat negantes Ecclesiae iura corporationis, proprietatis, autonomiae hinc derivandae, praecipue libertatis docendi Ecclesiae innata (63).
Item reprobat et damnat praetendentes Principes saeculares habere ius praebendi Regium Placitum, aut Exequatur actibus Ecclesiae, Romanorumque Pontificum (64).
Item reprobat et damnat denegantes Ecclesiae ius docendi pueros, instituendi scholas, aperiendi seminaria sive maiora sive minora ad iuventutem praesertim ecclesiasticam in litteris et scientiis informandam, regendique gymnasia ad eundem finem (65).
Reiicit pariter et damnat quotquot denegant Ecclesiae ius tuendi suas praerogativas per damnationem errorum qui coarctant magisterium Ecclesiae ad solum dogma, eique denegant ius ferendi leges in rebus exterioribus, tuendi item immunitatem suam, habendique forum Ecclesiasticum, proscribendique cultuum libertatem, ac reiiciendi matrimonium pure civile (66).
Reprobat etiam ac damnat denegantes Ecclesiae ius naturale-divinum exigendi quod necessarium est tum cultui, tum suorum ministrorum sustentationi, nec incumbere nationibus catholicis obligationem omnia in Ecclesia sancte largiri (67).
Reprobat et damnat denegantes pariter Ecclesiae potestatem proprium ius stabiliendi, quod relationem habet ad rempublicam, pravasque doctrinas et libros damnandi ac prohibendi, intactumque servandi sacrum depositum sibi commissum (68).
P. Ioannes Perrone SI (a)
–––––––––––
In: J. M. G. Gomez-Heras, Temas dogmaticos del Concilio Vaticano I. Aportación de la Comisión Teológica preparatoria a su obra doctrinal. Votos y esquemas inéditos. Tomo I. Vitoria, Editorial Eset, Seminario Diocesano, 1971, pp. 337-349. (VICTORIENSIA, PUBLICACIONES DEL SEMINARIO DE VITORIA. Vol. 31). (b)
Notae:
(1) Ita Kant cum suis asseclis apud Klee, Storia dei Dogmi. Vol. 1. pag. 57.
(2) Ita Beniam. Constant in op. De la Réligion Considerée dans ses Sources, ses formes et ses développements.
(3) Ita Bretschneider in op. german. Henricus et Antonius, seu de proselytis Ecclesiae Romanae et Ecclesiae Evangelicae; a quo non abludit Guizot in suo Cours d'histoire moderne. Civilisation en France. Tom. I. Leçon 3.me. pág. 97. segg. ubi constituit ab initio societatem Christianam se obtulisse uti puram consociationem liberorum credentium, idemque sentientium, nec nisi saeculo V. formam ac denominationem Ecclesiae obtinuisse. Item Matter protestans in Histoire de l'église. Tom. I. p. 61. et 173.
(4) Matth. XVI. 18.
(5) Luc. I. 33.
(6) Conc. Trid. Sess. XXIII. Can. VI.
(7) Matth. XXVIII. 19. cott. Jo. XX. 21.
(8) Act. Apost. XX. 28.
(9) Ibid. XIV. 22.
(10) Ad Tit. II. 15.
(11) I. Pet. V. 2.
(12) Act. VI. Coll. I. Timoth. III. 8. seqq.
(13) Ita Edmundus Richerius in op. De Ecclesiastica et politica potestate.
(14) Sane vel ipse Richerius in sua Retractatione id confessus est, scribens: "Hanc propositionem, seu potius haeresim ex putribus Lutheri et Calvini fontibus me hausisse non diffiteor, qui ambo impie falsoque contendunt proprie et immediate non Ecclesiae fuisse datam iurisdictionem a Christo, non S. Petro, aliis apostolis et episcopis, nisi per accidens, instrumentaliter, et nomine Ecclesiae... Nec minus mihi ridiculum fuit dicere eumdem Papam esse caput ministeriale, ac si esset Ecclesiae minister, quemadmodum apparitores sunt ministri iustitiae".
(15) Prop. 2. Synod. Pistor. a Pii VI proscripta in Constit. Auctorem fidei.
(16) Cit. Marc. Anton. De Damnis. Febronius aliique.
(17) In Conc. Lugdun. art. VII De Ecclesia § 5.
(18) In Conc. Burdigal. Tit. I cap. I pag. 11 et Greg. XVI. Constit. Mirari.
(19) Epist. 73 ad Iubaianum n. 8. ex Concil. Colocensi pag. 52 seq.
(20) In Concil. Colosensi pag. 58.
(21) Ita anglicani passim apud Murray De ecclesia vol. 2 p. II, § 57 seq.
(22) Ibid. § 60.
(23) Nominatim S. Ambrosius Hexaemer. lib. 4 n. 2 de Abraham lib. 3. n. 1 et Ps. XL. n. 30, et in Ps. CXVIII n. 7. Item S. Io. Xmus. Hom. de Capto Eutropio n. 1 Homil. ante exilium n. 1 et 3 In Isa. II n. 2. S. August. Enarr. in Ps. LX. n. 1 et in Ps. LXXI n. 8. et alibi passim.
(24) Ita vulgo protestantes hodierni et Anglicani apud Murray De Ecclesia vol. 1. disp. IV, sect. I.
(25) Ita Good Anglicanus in Divina Regula Cap. IV. Sect. 9, Withely passim in multis operum suorum locis. Puseystae, ut Palmer de Ecclesia.
(26) Synod. Pistor. Prop. I. in Const. Auctorem fidei. Item Quesnellus propp. 95, 96, 99, 100 in Const. Unigenitus, et in propp. 16, 17 et 18 ab Alexandre VIII damn. 7 decem. 1690.
(27) Ita plerique neoterici protestantes apud Murray op. cit. Et Vintras a Gregorio XVI in apposito decreto damnatus.
(28) Ex. Conc. Lugd. Art. VIII n. 8.
(29) Ex. Conc. Albiens. art. II § 3 pag. 17.
(30) Ex Conc. Bituricensi sess. ult. p. 74.
(31) Jo. XIV. 16.
(32) Ibid. XVI. 13.
(33) I. Tim. III. 15.
(34) Lib. III. Cont. Haeres. Cap. IV. n. 1.
(35) Ita Wegscheider Justit. § 50. secus ad declaraverit Pius IX. in Encyclica die 9. Novemb. 1846. et iterum contra Hermes.
(36) In Concil. Colocensi Cap. V. de erroribus huius temporis cap. V. n. 3.
(37) Ex Conc. Auscitano p. 14.
(38) Ibid.
(39) Ita ex Clemente XI. in Const. Vineam Domini.
(40) Conc. Tolos. § XLVII.
(41) II. Cor. X. 8.
(42) Ibid. XIII. 2.
(43) Ita in Syllabo Prop. XIX.
(44) Ibid. Prop. XX.
(45) Ib. Prop. XXIII.
(46) Ibid. Prop. XXIV.
(47) Ib. Prop. XXV.
(48) Ib. Prop. XXVIII.
(49) Prop. XC. Quesnelli.
(50) Prop. LXXVII. et LXXVIII. Syn. Pistor.
(51) Ex Conc. Pragensi in Decr. Fidei p. 41.
(52) Ibid.
(53) Prop. V. Syn. Pistor. item in Brevi Bened. XIV. Ad Audientiam. An. 1743.
(54) Prop. IV. Syn. Pistor.
(55) Gregor. XVI. Decr. 1833.
(56) Io. XX. 21.
(57) Luc. X. 16.
(58) Math. XVIII. 17.
(59) Act. XX. 28.
(60) Prop. XC Quesnelli. Coll. Prop. Synod. Pistor. XLVI. seqq.
(61) Syllab. Prop. XXVI. item Wicleffus art. 10. 16. 18. 32. 33. 36. 39. 44. Et Mart. V. Cap. 31-36.
(62) Ibid. Prop. XXVII. et Wicleffus loc. cit.
(63) Ex Rapporto pag. 9.
(64) Ibid. pag. 13.
(65) Ib. pag. 13.
(66) Ibid.
(67) Ibid.
(68) Ibid. p. 38.
(a) "Theologiam dogmaticam plures vere illustrarunt, inter quos eminet Jo. Perrone SJ., n. Chierii Pedemontii civitate 11. Mart. 1794. Absolutis studiis et adepta laurea theologica in universitate taurinensi unus e primis fuit, qui ingressus est Soc. Jesu a Pio VII. restitutam (14. Dec. 1815). Mox destinatus est qui doceret Urbe vetere (Orvieto) theologiam dogmaticam. Post septennium Romam accitus in collegio romano eandem occupavit cathedram, donec in rerum omnium perturbatione a. 1848 coactus est solum vertere et in Angliam confugere. Restituto ordine ad eandem rediit cathedram, quam pluribus adhuc annis ornavit. Magni factus est a Leone XII., Gregori XVI. et in primis Pio IX., qui ejus merita purpura remunerari cogitavit, nisi tanti viri vere religiosi obstitisset humilitas. Pluribus addictus fuit congregationibus, praesertim illi, quae de Hermesii doctrina inquirebat quaeque definitionem dogmatis de immaculata Virginis conceptione praeparabat († 28. Aug. 1876 a. aetatis 82). Maxime innotuit suis praelectionibus theologicis, Romae 1835-42 t. 9, quarum plurimae sunt editiones (Taurini 1865 ed. jam 31), quas etiam in compendium redegit, Romae 1845 t. 5 (Taurini 1872 t. 2 ed. jam 33; 1888 ed. 42). Eae diu innumeris in seminariis adhibitae fuere: commendant enim se sanitate doctrinae, claritate, eruditione, qua vel recentissimorum omnis generis adversariorum rationem habet eorumque expendit exceptiones. Etsi nonnulla in illis merito desiderantur, pretium etiam modo habent ob ingentem quem exhibent literaturae theologicae thesaurum. Complementi instar adjecit praelectiones theologicae de virtute religionis deque vitiis oppositis, nominatim vero de Mesmerismi, somnambulismi ac spiritismi superstitione, Parisiis 1866 in 4; Taurini 1867; de virtutibus fidei, spei et caritatis, Ratisbonae 1865; thesim dogmaticam de immaculata b. M. V. conceptione, Romae 1855. De hoc argumento ediderat jam ante dogmatis definitionem opusculum valde utile: De immaculato b. V. Mariae conceptu an dogmatico decreto definiri possit, Romae 1847; Avenione 1848; Matriti 1848; Mediolani 1852 ed. 10; de romani pontificis infallibilitate seu vaticana definitio contra novos haereticos asserta et vindicata, Taurini 1874; Il Protestantismo e la regola di Fede, Romae 1858 t. 3 in 8; de matrimonio christiano ll. 3, Lodi 1862; s. Pietro in Roma, ossia la verità storica del viaggio di s. Pietro a Roma (1), ib. 1861; Taurini 1865 in 16; L'idea cristiana della Chiesa avverata nel Cattolicismo, Genuae; L'idea christiana della Chiesa distrutta nel protestantesimo, ib. 1862; l'apostolato cattolico ed il proselitismo protestante, ossia l'Opera di Dio e l'Opera dell'Uomo, ib. 1862 t. 2 in 8; La Lucilla disingannata ossia il protestantesimo svelato, Taurini 1866; 1867; de D. N. J. Christi divinitate adversus hujus aetatis incredulos, rationalistas et mythicos ll. 3, ib. 1870 t. 3 in 8; i Valdesi primitivi, mediani e contemporanei, ib. 1871. Plurimas quoque diss. vel relationes et conspectus literarios de operibus doctis elaboravit ediditque, ita de Hermesianismo, in cujus damnatione partem habuit: L'Ermesianismo art. 2, Romae 1838. 1839; germanice Ratisbonae 1839; Riflessioni sul metodo introdotto da G. Ermes nella teologia cattolica e sopra alcuni speciali errori teologici del medesimo, Romae (2).
(1) Eodem fere tempore Ant. Trama professor neopolitanus edidit il viaggio di s. Pietro ed il suo primato nella chiesa, Napoli 1867; 1878 ed. 3; Storia universale della chiesa cattolica, ib. 1883-84 t. 2 in 16.
(2) Cf. Sommervogel VI, 558 ss.
". – Nomenclator literarius theologiae catholicae theologos exhibens aetate, natione, disciplinis distinctos. Tomus V. Pars II. Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J. Theologiae catholicae aetas recens. Tomus V. Pars II. Theologos complectens novissimos. Ab anno 1870 – 1910. CUM APPROBATIONE CELSISSIMI ET REVERENDISSIMI EPISCOPI BRIXINENSIS ET FACULTATE SUPERIORUM. Editio tertia plurimum aucta et emendata. Innsbruck 1911, col. 1496-1498 (n. 673).
(b) Cf. Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.
(Notae (a) et (b) ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: