ACTA ET DECRETA

 

SACROSANCTI OECUMENICI CONCILII VATICANI (1870)

 

––––––––––

 

 [Primum] Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum (*)

 

 

Pius Episcopus servus servorum Dei sacro approbante Concilio ad perpetuam rei memoriam.

 

Supremi pastoris apostolicum ministerium, in quo Dei ineffabili providentia et misericordia positi sumus, solllicito ac continuo Nos urget, ut nihil praetermittamus, quo via, quae ad vitam et salutem ducit aeternam, omnibus hominibus pateat, et qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad lucem et agnitionem veritatis perveniant. Cum igitur Deus ac Salvator noster totius salutiferae doctrinae veritatem, et mediorum salutis thesauros, in Ecclesiam suam quasi in depositorium dives contulerit, ut omnes sumant ex ea potum vitae (1): in primis ipsa vera Ecclesia et errantibus indicanda et fidelibus instantius commendanda est, ut illi ad viam salutis adducantur, hi autem in ea confirmentur et crescant. Quare Nostri muneris esse ducimus, potiora capita verae et catholicae doctrinae, de Ecclesiae natura, proprietatibus, ac potestate exponere, et grassantes oppositos errores subiectis Canonum articulis condemnare.

 

 

CAPUT I.

 

Ecclesiam esse corpus Christi mysticum.

 

Unigenitus Dei Filius, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quique nulla unquam aetate miseris Adae filiis ope sua defuit, in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta (2), in similitudinem hominum factus (3) visibilis apparuit in assumpta nostri corporis forma, ut terreni homines atque carnales novum hominem induentes, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (4), corpus efformarent mysticum, cuius ipse exsisteret caput. Ad hanc vero mystici corporis unionem efficiendam, Christus Dominus sacrum regenerationis et renovationis instituit lavacrum, quo filii hominum tot nominibus inter se divisi, maxime vero peccatis dilapsi, ab omni culparum sorde mundati membra essent ad invicem (5), suoque divino capiti fide, spe, et caritate coniuncti, uno eius spiritu omnes vivificarentur, ac coelestium gratiarum et charismatum dona cumulate reciperent. Atque haec est, quae, ut fidelium mentibus obiiciatur alteque defixa haereat, satis nunquam commendari potest, praecellens Ecclesiae species, cuius caput est Christus (6), ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (7).

 

 

CAPUT II.

 

Christianam religionem nonnisi in Ecclesia et per Ecclesiam a Christo fundatam excoli posse.

 

Hanc Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo, et tanquam sponsam unice electam aeternum dilexit, auctor fidei et consummator Iesus ipso fundavit atque instituit, et per Apostolos suos eorumque successores iugiter usque ad consummationem saeculi in universo mundo et ex omni creatura colligendam, docendam, moderandamque praecepit, ut una esset gens sancta, unus populus acceptabilis, sectator bonorum operum (8). Neque enim evangelicae legis ea ratio est, ut excluso quovis societatis vinculo veri adoratores singuli seorsum Patrem adorent in spiritu et veritate; sed religionem suam ita societati a se institutae inhaerentem Redemptor noster voluit, ut cum ea penitus conserta ac veluti concreta maneret, et extra illam vera Christi religio nulla esset.

 

 

CAPUT III.

 

Ecclesiam esse societatem veram, perfectam, spiritualem et supernaturalem.

 

Docemus autem ac declaramus, Ecclesiae inesse omnes verae societatis qualitates. Neque societas haec indefinita vel informis a Christo relicta est; sed quemadmodum ab ipso suam exsistentiam habet: ita eiusdem voluntate ac lege suam exsistendi formam suamque constitutionem accepit. Neque eadem membrum est sive pars alterius cuiuslibet societatis, nec cum alia quavis confusa aut commiscenda; sed adeo in semetipsa perfecta, ut dum ab omnibus humanis societatibus distinguitur, supra eas tamen quam maxime evehatur. Ab inexhausto enim misericordiae Dei Patris fonte profecta, per incarnati ipsius Verbi ministerium operamque fundata, in Spiritu sancto constituta est, qui in Apostolos primum largissime effusus, abunde etiam iugiter diffunditur in filios adoptionis, ut iidem lumine eius collustrati una mentium fide et Deo adhaereant et inter se cohaereant; ut pignus haereditatis in cordibus suis circumferentes, carnis desideria ab eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptione avellant, et beata una communique spe firmati, concupiscant promissam aeternam Dei gloriam, atque adeo per bona opera certam suam vocationem et electionem faciant (9). Quum autem his bonorum divitiis in Ecclesia homines per Spiritum sanctum augeantur, atque his eiusdem sancti Spiritus nexibus in unitate cohaereant: Ecclesia ipsa spiritualis societas est, atque ordinis omnino supernaturalis.

 

 

CAPUT IV.

 

Ecclesiam esse societatem visibilem.

 

Absit tamen, ut quis credat, Ecclesiae membra nonnisi internis ac latentibus vinculis iungi, et abditam inde societatem ac prorsus invisibilem fieri. Aeterna siquidem Dei sapientia ac virtus voluit, spiritualibus et invisibilibus vinculis, quibus fideles supremo ac invisibili Ecclesiae capiti per Spiritum sanctum adhaerent, externa quoque ac visibilia respondere, ut spiritualis illa ac supernaturalis societas extrinsecus appareret, et conspicua patesceret. Hinc visibile magisterium, a quo credenda interius exteriusque profitenda fides (10) publice proponitur; visibile quoque ministerium, quod visibilia Dei mysteria, quibus interior sanctificatio hominibus et debitus Deo cultus comparatur, munere publico moderatur ac curat; visibile regimen, quod membrorum inter se communionem ordinat, externamque omnem et publicam fidelium in Ecclesia vitam disponit ac dirigit; visibile demum totum Ecclesiae corpus, ad quod non iusti tantum aut praedestinati pertinent, sed etiam peccatores, professione tamen fidei et communione cum eo coniuncti. Quibus fit, ut Christi Ecclesia in terris nec invisibilis nec latens sit; sed in manifestatione posita (11), veluti civitas excelsa et illustris in monte (12), quae abscondi non potest, ac veluti lucerna super candelabrum (13), quae sole iustitiae illuminata, mundum universum luce suae veritatis illustrat.

 

 

CAPUT V.

 

De visibili Ecclesiae unitate.

 

Cum eiusmodi sit vera Christi Ecclesia, declaramus, hanc visibilem conspicuamque societatem esse illam ipsam divinarum promissionum ac misericordiarum Ecclesiam, quam Christus tot praerogativis ac privilegiis distinguere et exornare voluit; eandemque ita plane in sua constitutione esse determinatam, ut quaecumque societates a fidei unitate vel a communione huius corporis seiunctae nullo modo pars eius aut membrum dici possint; neque per varias christiani nominis consociationes dispersam atque diffusam, sed totam in se collectam penitusque cohaerentem, in sua conspicua unitate indivisum ac indivisibile corpus praeferre, quod est ipsum corpus mysticum Christi. De quo Apostolus inquit, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia et in omnibus nobis (14).

 

 

CAPUT VI.

 

Ecclesiam esse societatem ad salutem consequendam omnino necessariam.

 

Hinc omnes intelligant, quam necessaria ad salutem obtinendam societas sit Ecclesia Christi. Tantae nimirum necessitatis, quantae consortium et coniunctio est cum Christo capite et mystico eius corpore, praeter quod nullam aliam communionem ipse nutrit et fovet tanquam Ecclesiam suam, quam solam dilexit et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata (15). Idcirco docemus, Ecclesiam non liberam societatem esse, quasi indifferens sit ad salutem, eam sive nosse sive ignorare, sive ingredi sive relinquere; sed esse omnino necessariam, et quidem necessitate non tantum praecepti dominici, quo Salvator omnibus gentibus eam ingrediendam praescripsit; verum etiam medii, quia in instituto salutaris providentiae ordine communicatio sancti Spiritus, participatio veritatis et vitae non obtinetur, nisi in Ecclesia et per Ecclesiam, cuius caput est Christus.

 

 

CAPUT VII.

 

Extra Ecclesiam salvari neminem posse.

 

Porro dogma fidei est, extra Ecclesiam salvari neminem posse. Neque tamen, qui circa Christum eiusque Ecclesiam invincibili ignorantia laborant, propter hanc ignorantiam poenis aeternis damnandi sunt, cum nulla obstringantur huiusce rei culpa ante oculos Domini, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, quique facienti quod in se est non denegat gratiam, ut iustificationem et vitam aeternam consequi possit: sed hanc nullus consequitur, qui a fidei unitate vel ab Ecclesiae communione culpabiliter seiunctus ex hac vita decedit. Si quis in hac arca non fuerit, peribit regnante diluvio. Quare reprobamus et detestamur impiam aeque ac ipsi rationi repugnantem de religionum indifferentia doctrinam, qua filii huius saeculi, veritatis et erroris sublato discrimine, dicunt, omnibus aeternae vitae portum ex qualibet religione patere; aut contendunt, de veritate religionis opiniones tantum plus minusve probabiles, non autem certitudinem haberi posse. Pariterque reprobamus impietatem illorum, qui claudunt regnum coelorum ante homines, falsis praetextibus affirmantes, indecorum vel ad salutem minime necessarium esse, deserere religionem, etsi falsam, in qua quis natus vel educatus ac institutus est; nec non Ecclesiam ipsam, quae se religionem esse unice veram profitetur, omnes autem religiones et sectas a sua communione separatas proscribit et damnat, criminantur, perinde ac si ulla unquam esse posset participatio iustitiae cum iniquitate, aut societas lucis ad tenebras, et conventio Christi ad Belial.

 

 

CAPUT VIII.

 

De Ecclesiae indefectibilitate.

 

Declaramus insuper, Christi Ecclesiam, sive exsistentia sive constitutio eius spectetur, societatem esse perennem atque indefectibilem, nullamque post illam neque pleniorem neque perfectiorem salutis oeconomiam in hoc saeculo exspectandam esse. Etenim cum ad finem usque mundi qui in terris peregrinantur mortales Christo auctore salvandi sint: Ecclesia ipsius, quae sola est salutis societas, ad finem usque mundi in sua constitutione immutabilis semper ot immota persistet. Licet igitur Ecclesia crescat, et utinam augeatur iugiter fide et caritate, ut Christi corpus aedificetur; licet pro varia aetate sua, et pro diversitate adiunctorum, inter quae constanter militando versatur, varie sese explicet: eadem tamen in se suaque a Christo accepta constitutione immutabilis perseverat. Quare Christi Ecclesia nunquam potest excidere suis proprietatibus et dotibus, sacro suo magisterio, ministerio et regimine, ut Christus per corpus suum visibile perpetuo sit omnibus hominibus via, veritas et vita.

 

 

CAPUT IX.

 

De Ecclesiae infallibilitate.

 

Excideret porro Ecclesia Christi a sua immutabilitate et dignitate, et desineret esse societas vitae ac necessarium salutis medium, si eadem a salutari fidei morumque veritate aberrare, ac in ea praedicanda atque exponenda falli vel fallere posset. At columna et firmamentum veritatis (16) est; ideoque ab omni erroris falsitatisque periculo libera et immunis. Sacro autem et universali approbante Concilio docemus atque declaramus, dotem infallibilitatis, quae tanquam perpetua Ecclesiae Christi praerogativa revelata est, quaeque nec cum inspirationis charismate confundi debet, neque eo spectat, ut Ecclesia novis revelationibus ditescat, collatam ad hoc esse, ut verbum Dei, sive id scriptum sive traditum sit, in universali Christi Ecclesia integrum, et a quavis novitatis immutationisque corruptela immune asseratur et custodiatur, secundum illud Apostoli mandatum: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt (17). Quod idem Apostolus iterum inculcat scribens: Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et in dilectione in Christo Iesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis (18). Obiectum igitur infallibilitatis tantum patere docemus, quantum fidei patet depositum, et eius custodiendi officium postulat; adeoque praerogativam infallibilitatis, qua Christi Ecclesia pollet, ambitu suo complecti tum universum Dei verbum revelatum, tum id omne, quod licet in se revelatum non sit, est tamen eiusmodi, sine quo illud tuto conservari, certo ac definitive ad credendum proponi et explicari, aut contra errores hominum ac falsi nominis scientiae oppositiones valide asseri defendique non possit. Haec autem infallibilitas, cuius finis est fidelium societatis in doctrina fidei et morum intemerata veritas, magisterio inest, quod Christus in Ecclesia sua perpetuum instituit cum ad Apostolos dixit: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (19). Et iisdem promisit Christus veritatis suae Spiritum, qui maneret cum eis in aeternum, in eis esset, eosque omnem veritatem doceret (20).

 

 

CAPUT X.

 

De Ecclesiae potestate.

 

Christi autem Ecclesia non est societas aequalium, ac si omnes in ea fideles eadem iura haberent; verum est societas inaequalis, et hoc non ideo tantum, quia fidelium alii clerici sunt, alii laici; sed propterea maxime, quod in Ecclesia est potestas divinitus instituta, qua alii ad sanctificandum, docendum et regendum praediti sunt, alii destituuntur. Cum vero Ecclesiae potestas alia sit et dicatur ordinis, alia iurisdictionis: de hac altera speciatim docemus, eam non solum esse fori interni et sacramentalis; sed etiam fori externi ac publici, absolutam atque omnino plenam, nimirum legiferam, iudiciariam, et coercitivam. Potestatis autem huiusmodi subiectum sunt Pastores et Doctores a Christo dati, qui eam libere et a quavis saeculari dominatione independenter exercent; adeoque cum omni imperio (21) regunt Ecclesiam Dei tum necessariis et conscientiam quoque obligantibus legibus, tum decretoriis iudiciis, tum denique salutaribus poenis in sontes etiam invitos, nec solum in iis, quae fidem et mores, cultum et sanctificationem, sed in iis etiam, quae externam Ecclesiae disciplinam et administrationem respiciunt. Unde Ecclesia Christi perfecta societas credenda est. Haec autem vera et tam felix Christi Ecclesia alia non est, praeter unam, sanctam, catholicam, et apostolicam Romanam.

 

 

De Ecclesia Christi.

 

Canon I. Si quis dixerit, Christi religionem in nulla peculiari societate ab ipso Christo fundata exstantem et expressam esse, sed a singulis seorsum, non habita ratione ad ullam societatem quae vera ipsius Ecclesia sit, rite observari et excoli posse; anathema sit.

 

Canon II. Si quis dixerit, Ecclesiam a Christo Domino nullam certam ac immutabilem constitutionis formam accepisse, sed aeque ac reliquas hominum societates, pro temporum diversitate vicissitudinibus et transformationibus subiectam fuisse, aut subiici posse; anathema sit.

 

Canon III. Si quis dixerit, divinarum promissionum Ecclesiam non esse societatem externam ac conspicuam, sed totam internam ac invisibilem; anathema sit.

 

Canon IV. Si quis dixerit, veram Ecclesiam non esse unum in se corpus, sed ex variis dissitisque christiani nominis societatibus constare, per easque diffusam esse; aut varias societates ab invicem fidei professione dissidentes atque communione seiunctas, tanquam membra vel partes unam et universalem constituere Christi Ecclesiam; anathema sit.

 

Canon V. Si quis dixerit, Ecclesiam Christi non esse societatem ad aeternam salutem consequendam omnino necessariam; aut homines per cuiusvis religionis cultum salvari posse; anathema sit.

 

Canon VI. Si quis dixerit, intolerantiam illam, qua Ecclesia catholica omnes religiosas sectas a sua communione separatas proscribit et damnat, divino iure non praecipi; aut de veritate religionis opiniones tantum, non autem certitudinem haberi posse; ideoque omnes sectas religiosas ab Ecclesia tolerandas esse; anathema sit.

 

Canon VII. Si quis dixerit, eandem Christi Ecclesiam posse offundi tenebris, aut infici malis, quibus a salutari fidei morumque veritate aberret, ab originali sua institutione deviet, aut depravata et corrupta tandem desinat esse; anathema sit.

 

Canon VIII. Si quis dixerit, praesentem Christi Ecclesiam non esse ultimam ac supremam consequendae salutis oeconomiam, sed exspectandam esse aliam, per novam vel pleniorem divini Spiritus effusionem; anathema sit.

 

Canon IX. Si quis dixerit, Ecclesiae infallibilitatem ad ea tantum restringi, quae divina revelatione continentur, nec ad alias etiam veritates extendi, quae necessario requiruntur, ut revelationis depositum integrum custodiatur; anathema sit.

 

Canon X. Si quis dixerit, Ecclesiam non esse societatem perfectam, sed collegium; aut ita in civili societate seu in statu esse, ut saeculari dominationi subiiciatur; anathema sit.

 

Canon XI. Si quis dixerit, Ecclesiam institutam divinitus esse tanquam societatem aequalium; ab episcopis vero haberi quidem officium et ministerium, non autem propriam regiminis potestatem, quae ipsis divina ordinatione competat, quaeque ab iisdem sit libere exercenda; anathema sit.

 

Canon XII. Si quis dixerit, a Christo Domino et Salvatore nostro Ecclesiae suae collatam tantum fuisse potestatem dirigendi per consilia et suasiones, non vero etiam iubendi per leges, ac devios contumacesque exteriori iudicio ac salubribus poenis coercendi atque cogendi; anathema sit.

 

Canon XIII. Si quis dixerit, veram Christi Ecclesiam, extra quam nemo salvus esse potest, aliam esse praeter unam, sanctam, catholicam, et apostolicam Romanam; anathema sit.

 

–––––––––––

 

 

 Acta et Decreta sacrorum Conciliorum recentiorum. Collectio Lacensis. Auctoribus Presbyteris S. J. e Domo B. V. M. sine labe conceptae ad Lacum. Tomus septimus. Acta et Decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani. Accedunt permulta alia documenta ad Concilium ejusque historiam spectantia. Cum indicibus generalibus septem voluminum totius collectionis. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. MDCCCXC (1890), col. 567-571; 576-577. (a)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimatur.

 

Friburgi Brisgoviae die 6. Augusti 1890.

 

† Joannes Christianus,

Archiepiscopus Friburgensis.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. Iren. adv. haer. l. III. c. 4. [Migne P. Gr. VII, 855.]

 

(2) S. Ambros. de fid. ad b. Hieron. presbyt. ap. Mai VV. Scriptt. tom. VII. par. I. p. 159. [Migne P. L. XVII, 1159.]

 

(3) Ep. ad Philipp. 2, 7.

 

(4) Ep. ad Ephes. 4, 24.

 

(5) Cf. ep. ad Ephes. 4, 4-25; coll. ep. I. ad Cor. 12, 12-14.

 

(6) Ep. ad Coloss. 1, 18.

 

(7) Ep. ad Ephes. 4, 16.

 

(8) Ep. ad Tit. 2, 14.

 

(9) Ep. II. b. Pet. Ap. 1, 10.

 

(10) Cf. ep. ad Rom. 10, 10.

 

(11) S. Augustin. in Ps. XVIII. enarrat. II. n. 6. coll. de unit. Eccl. l. un. c. 16. n. 40; contr. Crescon. Donatist. l. II. c. 36. n. 45; contr. litt. Petil. l. II. c. 32. n. 74. c. 104. n. 239. [Migne P. L. XXXVI, 160; XLIII, 422; XLIII, 493; XLIII, 284. 343.]

 

(12) S. Cyrill. Alex. comm. in Is. l. III. c. 25. n. 4. [ad v. 5. 6. Migne P. Gr. LXX, 562.]

 

(13) Cf. Matth. 5, 15.

 

(14) Ep. ad Ephes. 4, 4-6.

 

(15) Cf. ep. ad Ephes. 5, 29. et 25. 27.

 

(16) Ep. I. ad Timoth. 3, 15.

 

(17) Ep. I. ad Timoth. 6, 20.

 

(18) Ep. II. ad Timoth. 1, 13. 14.

 

(19) Matth. 28, 19. 20.

 

(20) Cf. Ioan. 14, 16. 17. coll. 16, 13.

 

(21) Cf. ep. ad Tit. 2, 15. coll. ep. I. ad Cor. 7, 6.

 

(*) Prima X Capita de XV; et XIII Canones de XXI. (Nota ab ed. Ultra montes).

 

(a) Cf. 1) Akta i dekrety świętego powszechnego Soboru Watykańskiego (1870), Pierwszy projekt Konstytucji dogmatycznej o Kościele Chrystusowym przedłożony Ojcom do rozpatrzenia.

 

2) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

3) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi.

 

4) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

5) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

6) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De indefectibilitate Ecclesiae. b) De necessitate Ecclesiae.

 

7) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

8) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMVII, Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: