ENCHIRIDION

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SCRIPSIT

 

DR. FRANCISCUS EGGER

 

EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS

 

––––––––––

 

TRACTATUS IV

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

–––––––––

 

SECTIO I

 

De Ecclesia christiana, seu an et

qualem Christus instituerit Ecclesiam

 

––––––––

 

CAPUT III

 

De proprietatibus Ecclesiae

 

––––––

 

ARTICULUS VIII

 

De necessitate Ecclesiae

 

Hoc nomine exprimitur illa proprietas, vi cuius omnes homines, qui salutem aeternam consequi cupiunt, Ecclesiam ingredi tenentur. Nostris temporibus, ubique grassante indifferentismo, haec necessitas Ecclesiae passim negatur; maxime vero exosum est axioma catholicum: extra Ecclesiam nulla salus. Immo eo usque progreditur ingratitudo hominum erga Christum, ut Ecclesiae, eius sponsae etiam ius existendi seseque augendi proterve denegent.

 

Thesis I. Ecclesia non solum ius habuit ac habet apud omnes gentes se dilatandi et propagandi; sed omnibus insuper hominibus absolutum officium incumbit in Ecclesiam intrandi; Ecclesia ergo societas est non solum legalis, sed etiam necessaria, ita ut extra illam nemo salvus fieri possit.

 

Ius Ecclesiae existendi et se propagandi eius legalitas dici solet. Qui hoc ius Ecclesiae denegat, Christo resistit, qui Ecclesiam pro salute hominum instituit: immo Christum negat, cuius sponsam et corpus negat. Quapropter etiam omnis lex humana, quae Ecclesiae existentiam vel propagationem vetat, iniusta, impia atque ideo invalida est. Stulte insuper et in propriam perniciem potestas civilis Ecclesiae propagationi resisteret; ut alibi ostendimus (40. 307 sq). His obiter tactis dico:

 

A. Ecclesia est societas necessaria, necessitate medii et praecepti (39).

 

1. Necessitate medii. Ecclesia enim medium est salutis omnibus necessarium. In ea quippe habetur vera fides, sine qua impossibile est placere Deo; habetur baptismus, sine quo nemo ingreditur in regnum coelorum; habentur claves regni coelestis, omnia demum sacramenta ac reliqua media salutis. Ecclesia ergo tam necessaria est, quam est necessarius finis ultimus; neque aliter quam per Ecclesiam militantem itur et pervenitur ad Ecclesiam triumphantem.

 

2. Necessitate praecepti. Christus namque omnibus sub poena damnationis ingressum in Ecclesiam praecepit (Marc. 16, 15 sq): Praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur; et (Matth. 10, 14 sq): Quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati; et (18, 17): Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus etc.

 

B. Extra Ecclesiam non est salus. Probanda est veritas et explicandus sensus axiomatis.

 

1. Veritas axiomatis constat a. ex antecedentibus. Si enim Christus sub poena damnationis praecepit ingressum in Ecclesiam et si extra Ecclesiam non habentur media salutis, liquido sequitur, neminem extra Ecclesiam salvum fieri posse.

 

b. Ex pluribus declarationibus Ecclesiae. Conc. enim Lateranense IV. (cap. «Firmiter») defnit: «Una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur» (1); iuxta conc. Florentinum (Decr. pro Iacob.) «sacrosancta R. Ecclesia... firmiter credit, confitetur et praedicat, nullos intra Ecclesiam non existentes, non solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes» etc. (2) Hinc Pius IX. (Encycl. Quanto conficiamur moerore, 10. Aug. 1863): «Notissimum est, inquit, catholicum dogma, neminem scilicet extra catholicam Ecclesiam posse salvari». Hinc in Syllabo damnatur prop. 17: «Saltem bene sperandum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur» (cf. prop. 16) (3).

 

c. Ex Patribus. Celeberrimum est axioma pronuntiatum a Cypriano: (4) «Habere iam non potest Deum Patrem, qui Ecclesiam non habet matrem». Similiter Augustinus: (5) «Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius, illum sicut Patrem, istam sicut matrem». Iuxta Irenaeum: (6) «Qui sunt extra Ecclesiam, sunt extra veritatem». Origenes ait: (7) «Nemo sibi persuadeat, nemo semetipsum decipiat: extra hanc domum, i. e. extra Ecclesiam nemo salvatur. Nam si quis foras exierit, mortis suae ipse fit reus». Hieronymus: (8) «Quicunque extra hanc domum (Ecclesiam) agnum comederit, profanus est. Si quis in Arca Noë non fuerit, peribit regnante diluvio». Haec comparatio Ecclesiae cum arca Noë Patribus valde familiaris est.

 

Opponunt: Durus est hic sermo, qui numerum prope infinitum hominum quasi a priori inferno transscribit. Profecto, hoc nedum a bonitate, sed ab ipsa iustitia divina abhorret, quippe quae homines innumeros, absque culpa extra Ecclesiam viventes, ad mortem aeternam condemnare non potest. Ipsa insuper Scriptura testatur (Rom. 2, 16 sqq; Matth. 7, 21), non auditores, sed factores legis salvari; multi autem extra Ecclesiam bene vivunt. Ergo homines etiam extra Ecclesiam salvari possunt. – Resp. Difficultas solvitur, si recte explicetur:

 

2. Sensus axiomatis. Ante omnia igitur: a. axioma eos tangit, qui ex propria culpa extra Ecclesiam sunt. «Notum est, inquit Pius IX. (Encycl. Quanto conficiamur moerore), quod Deus pro sua bonitate et clementia minime patiatur quempiam aeternis puniri suppliciis, qui voluntariae culpae reatum non habeat».

 

b. Dupliciter aliquis ad Ecclesiam pertinere potest, actu et voto. Qui veram Ecclesiam cognoscunt, eam actu ingredi tenentur, si salutem consequi volunt; pro iis, qui eam inculpabiliter ignorant, votum ingrediendi sufficit. Hoc votum autem nil aliud est, quam talis animi dispositio, qua quis omnia facere paratus est, quae Deus pro consequenda salute postulat.

 

c. Ecclesia in concreto neminem damnat, qui extra illam vivit et moritur, sed hoc iudicium Deo relinquit; «cum nemo, ut inquit idem Pius IX. (9), invincibilis ignorantiae designare limites queat, iuxta populorum, regionum, ingeniorum aliarumque rerum tam multarum rationem et varietatem». Propositio 17 autem (de qua supra sub 1, b.) damnata est propter suam universalitatem et ambiguitatem; cum facillime ita intelligi possit et reipsa passim intelligatur, quasi ad salutem indifferens sit, cuius quis fuerit confessionis religiosae, ita ut omnes, etiam libere extra Ecclesiam versantes, eadem facilitate ac Ecclesiae filii salvari possint. – Adverte denique, ad salutem non sufficere, ut quis bene vivat; sed fides quoque requiritur (Marc. 16, 16).

 

d. Hinc patet, axioma catholicum extra Ecclesiam neminem salvari, nec durum nec odiosum multoque minus iniustum esse, dummodo rite et iuxta intellectum catholicum explicetur. Deus certe iure optimo ingressum in Ecclesiam tamquam medium ad consequendum finem supernaturalem necessarium constituere potuit; eo vel magis, quod per suam gratiam hunc ingressum hominibus nedum possibilem, sed plane facilem reddiderit (10).

 

Thesis II. Hinc α) indifferentismus religiosus, tolerantia item ac libertas religiosa sunt intrinsece et absolute mala; β) tolerantia vero politica per se quidem illicita est, at per accidens licita fieri potest.

 

Declaratio. 1. Indifferentismus religiosus necessitatem vel omnis religionis vel saltem catholicae negat. Quare tres indifferentismi classes distingui possunt: α) Prima est eorum, qui nullam professionem religiosam necessariam esse affirmant. Nonnulli enim religionem nedum ut rem indifferentem, sed ut contemptibilem traducunt, eamque ex legislatorum sacerdotumque fraudibus, ex ignorantia vel phantasia, ex amore proprio et coeco instinctu ipsis brutis communi derivant (26). Alii post exortum criticismum Kantii totum religionis negotium ad honestatem vitae reducunt, eamque religionem «honesti viri» appellant. Alii denique libertatem religiosam proclamant, quae quasi duas partes complectatur, nimirum libertatem conscientiae et libertatem cultus (11). β) Secunda classis est eorum, qui omnes professiones religiosas pares faciunt, sive quia cum progressismo (42) omnes religiones ut totidem legitimas formas conscientiae religiosae continuo se evolventis considerant, sive quia cum scepticismo omnes religiones tantummodo ut plus minusve probabiles atque adeo minime obligatorias habent. γ) Tertia classis est eorum, qui saltem christianas professiones inter se parificant, ac consensionem dumtaxat in articulis fundamentalibus necessariam ducunt. Ita Latitudinarii (314. 316).

 

2. Tolerantia religiosa (dogmatica seu theologica) errorem theoreticum indifferentismi in praxim deducit ac docet, omnes cultus religiosos aeque bonos, ac proinde in vita publica tolerandos ac parificandos esse.

 

3. Tolerantia politica a cl. Aichner (12) definitur: «ea legum civilium dispositio, qua pluribus vel omnibus cultibus tum religionis exercitium, tum certa iurium civilium ac politicorum mensura conceditur». Haec tolerantia politica diverso modo se manifestare potest: negative ac positive, perfecte et imperfecte. Erit tolerantia negativa respectu illius confessionis, quae a lege civili mere toleratur; positiva respectu illius, quae etiam fovetur ac promovetur. Erit perfecta, si confessio aliqua ita recipitur, ut religioni status seu religioni dominanti omnino parificetur. Erit imperfecta, si eius cultus nonnisi privatim per singulas familias, vel publice quidem, sed cum certis restrictionibus conceditur. Ex his intelligitur, quid sibi velint phrases hodie admodum tritae: religio seu ecclesia dominans, recepta, tolerata, reprobata, confessiones pares, impares etc.

 

4. Ab enumeratis speciebus apprime distinguenda est tolerantia christiana, qua non quidem error in se, sed errantes tolerantur, immo et amantur; iuxta Augustini dictum: (13) «Non oderitis nisi vitia, homines ametis».

 

His praemissis thesis prae primis corollarii instar ex iis omnibus fluit, quae de necessitate religionis (39), de unitate fidei (316), nec non de necessitate Ecclesiae (345 sq) disputavimus. Sed specialia quoque argumenta suppetunt. Dico ergo:

 

A. Indifferentismus, tolerantia et libertas religiosa intrinsece et absolute mala sunt.

 

1. Propositio enunciata enim contra illas indifferentismi tam theoretici quam practici formas dirigitur, quas sub n. 1 et 2 descripsimus. Atqui doctrina iisdem contenta, ut ex obvia consideratione apparet, est α) haeretica, immo haeresium cumulus, cum nullum amplius dogma in hoc systemate firmum consisteret. β) Doctrina impia, quippe quae divinam revelationem vel saltem eius partem repudiat Deoque obedientiam denegat. γ) Doctrina absurda, quatenus omnes professiones religiosas, etiamsi diversas, immo et oppositas, tam theoretice quam practice parificat. δ) Doctrina perniciosa tum singulis tum societati; quia una tantum est religio vera, sine qua nec salus aeterna singulorum nec temporalis prosperitas societatis obtineri potest.

 

2. Indifferentismus tum totalis tum partialis expresse ac iterato a s. Sede damnatus est (14).

 

B. Tolerantia politica per se quidem illicita est, attamen per accidens licita fieri potest.

 

1. Per se illicita. Etenim α) per se et de iure divino non solum singuli, sed etiam civitates religionem catholicam legibus suis tamquam unice veram amplecti, ac reipublicae moderatores Ecclesiam tueri ac brachio etiam saeculari impedire tenentur, ne vera religio ab hominibus incredulis et perversis turbetur atque in discrimen vocetur. β) Neque solum contra ius divinum, sed etiam contra iustitiam legalem et prudentiam politicam manifesto peccant legislatores, qui eadem iura tribuunt errori ac veritati unitatemque religionis pessumdant. Si enim generatim unitas atque concordia civium ad prosperitatem rei publicae necessaria est, quanto magis necessaria erit unitas religionis, quae praecipuum vinculum est animorum. γ) Patroni absolutae tolerantiae politicae innituntur principio, statum civilem esse natura sua religionis expertem (confessionsloser Staat). At hoc principium est falsissimum (27. 31 sq). δ) Confirmatur propositio nostra praxi Ecclesiae, quae semper reclamavit contra libertatem cultuum atque in concordatis cum regnis pure catholicis initis, nunquam non unitatem religionis catholicae exclusis ceteris cultibus stipulata est (15).

 

2. Per accidens licita. Etenim α) haud raro evenit, ut error ac haeresis e republica expelli nequeant, quin turbae ac seditiones excitentur ac respublica ipsaque Ecclesia magnum inde detrimentum capiant. Atqui prudentia postulat, ut minus malum toleretur, ne maius eveniat. Ipse Deus in mundo crescere sinit zizania, ne simul eradicetur bonum semen (Matth. 13, 29). Ergo. β) Id enunciat etiam Leo XIII. (Encycl. «Immortale Dei»): «Revera si divini cultus varia genera eodem iure esse, quo veram religionem, Ecclesia iudicat non licere, non ideo tamen eos damnat rerum publicarum moderatores, qui magni alicuius aut adipiscendi boni aut prohibendi mali causa, moribus atque usu patienter ferunt, ut ea habeant singula in civitate locum». γ) Confirmatur praxi etiam piissimorum principum (16).

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio quinta. Brixinae. TYPIS ET SUMTIBUS WEGERIANIS. 1913, pp. 485-492 (nn. 345-347).

 

Notae:

(1) Idem iam concilium Cirtense (a. 412) declaraverat.

 

(2) Cf. Denzinger, n. 430. 714 (357. 605).

 

(3) Denzinger, n. 1677 (1529) 1716 sq (1563 sq).

 

(4) De unit. Eccl. n. 6 et in hoc libro saepius.

 

(5) Sermo 2 in Ps. 88 n. 14, et alibi disputans contra Donatistas passim.

 

(6) Adv. haer. l. 4 c. 33 n. 7.

 

(7) Hom. 3 n. 5 in Iosue.

 

(8) Ep. 14 al. 57 ad Damas.

 

(9) In Allocutione «Singulari quadam», habita 9. Dec. 1854 occasione propositionis 17 Syllabi.

 

(10) Cf. Thom. p. 3 q. 66 a. 11 et q. 68 a. 2; De verit. q. 14 a. 11 ad 1.

 

(11) Cf. Adnotat. in 1. schema const. de Eccl. (Coll. Lacens. pg. 592 sqq), ubi indifferentismus accurate exponitur et refellitur.

 

(12) Comp. iur. eccl. § 52.

 

(13) Serm. 49 n. 7.

 

(14) Pius IX. (Encycl. Qui pluribus, 9. Nov. 1846) dicit: «horrendum ac vel ipsi naturali rationis lumini maxime repugnans de cuiuslibet religionis indifferentia systema, quo isti veteratores omni virtutis, veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine homines in cuiusvis religionis cultu aeternam salutem assequi posse comminiscuntur, perinde ac si ulla esse posset participatio iustitiae cum iniquitate, aut societas lucis ad tenebras, et conventio Christi ad Belial». In Syllabo damnatur prop. 15: «Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit»; cf. prop. 77 et 78 (Denzinger, n. 1715. 1777 sq [1562. 1626 sq]). Leo XIII. (Encycl. «Immortale Dei») docet, quod nemini liceret sequi religionem, «quam maluerit, sed quam Deus iusserit, quamque certis minimeque dubitandis indiciis unam ex omnibus veram esse constiterit: eodem plane modo civitates non possunt citra scelus... adsciscere de pluribus generibus indifferenter quod libet, omninoque debent eum in colendo numine morem usurpare modumque, quo coli se Deus ipse determinavit velle».

 

(15) Ita in Concord. cum republ. Ital. 1803, cum regno Neapol. 1818, cum Hispan. 1858. Cf. Allocut. Pii VI. (26. Sept. 1797), Pii IX. (27. Sept. 1852, 17. Dec. 1860, 22. Iun. 1868).

 

(16) Cf. Aichner, Comp. iur. eccl. § 52, 1. 2.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Commendatio.

 

«Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis» auctore Dre Francisco Egger concinnatum iisdem prorsus dotibus praeclaris excellit, quibus eiusdem auctoris «Enchiridion Theologiae dogmaticae specialis» insignitur. Doctrina in eo proposita omnino consona est orthodoxae fidei decretis et menti sanctae Ecclesiae. Singularis vero huius libri praerogativa in eo est, quod auctor in omnibus, quae huc spectant, presso pede Concilium Vaticanum sequitur. Haud minori laude digna est ratio, qua materia substrata dividitur, enucleatur, exponitur. Stylus tam brevitate quam perspicuitate commendatur. Proinde dictam lucubrationem non solum prelo sed et commendatione dignam censemus, sperantes, fore, ut tam pro scholis quam pro studio privato optime inserviat.

 

Brixinae, 28. Aprilis 1893.

 

† SIMON, Eppus.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: