ENCHIRIDION

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SCRIPSIT

 

DR. FRANCISCUS EGGER

 

EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS

 

––––––––––

 

TRACTATUS IV

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

–––––––––

 

SECTIO I

 

De Ecclesia christiana, seu an et

qualem Christus instituerit Ecclesiam

 

––––––––

 

CAPUT III

 

De proprietatibus Ecclesiae

 

––––––

 

ARTICULUS VII

 

De indefectibilitate Ecclesiae

 

Indefectibilitas est proprietas, qua Ecclesia Christi, eadem semper manens, ad finem mundi usque durabit. Tres igitur notae in ea includuntur: a. perennitas seu perpetua duratio, quam negabant Sociniani et Arminiani. – b. Indefectibilitas stricte dicta, qua fit, ut Ecclesia neque quoad doctrinam, neque quoad constitutionem essentialem deficere possit. Hoc praesertim contra Calvinistas, Lutheranos aliosque Novatores tenendum est, qui concedebant quidem, Ecclesiam invisibilem non posse deficere, Ecclesiam vero visibilem deficere posse et revera defecisse aiebant. Huc referri etiam possunt Quesnellius, qui de «signis maxime sensibilibus senectutis Ecclesiae» (prop. 95 sqq) loquitur, et synodus Pistoriensis, quae contendit (prop. 1), «postremis hisce saeculis sparsam esse generalem obscurationem super veritates gravioris momenti, spectantes ad religionem, et quae sunt basis fidei et moralis doctrinae Iesu Christi» (1). – c. Stabilitas, qua omnis mutatio essentialis etiam in melius excluditur; contra ac Anabaptistae, Quakeri, Swedemborgiani, Irvingiani, Mormones docuerunt, qui omnes novas revelationes et effusionem Spiritus sancti, sub diversis licet formis, somniantur. Medio aevo Almaricus, haeretici profitentes evangelium aeternum, Cathari, Beguardi, Beguinae et Fraticelli novam oeconomiam gratiae, adeoque mutationem Ecclesiae adstruebant. Ex antiquis indefectibilitatem Ecclesiae saltem indirecte impetebant Gnostici, Montanistae, Manichaei, Massaliani. Nostris temporibus Ecclesiae indefectibilitas pariter plurimos adversarios habet: falsos Spiritualistas, Rationalistas biblicos, qui tres ecclesias successivas, petrinam (catholicam), paulinam (protestantem) et ioanneam (adhuc futuram) confingunt (2), et praesertim Modernistas, iuxta quos «doctrina christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis» (3). Contra omnes istos errores dogmatis instar indefectibilitas Ecclesiae modo exposito credi debet. Liquet tamen, mutationes et status accidentaliter diversos huic proprietati non repugnare.

 

Thesis. Ecclesia in ea forma, quam a Christo accepit, usque ad finem mundi perenniter et immutabiliter durabit.

 

Errorem eorum, qui novam effusionem Spiritus sancti novamque oeconomiam gratiae exspectant, iam refutavimus in tractatu de traditione (195 sq). Hoc loco igitur nihil aliud demonstrandum est, quam Ecclesiam perpetuo duraturam, quin unquam ab institutione a Christo accepta deficere possit.

 

Probo 1. ex textu classico (Matth. 16, 18): Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Perennitas et indefectibilitas Ecclesiae evidenter consequitur ex omnipotentia architecti: ego, Filius Dei, aedificabo Ecclesiam meam; ex firmitate fundamenti: super hanc petram aedificabo; ex promissione certa: portae inferi non praevalebunt; ex natura et fine Ecclesiae, quippe quae debet esse regnum coelorum, quod certe nunquam destruetur.

 

2. Ex innumeris aliis locis veteris et novi foederis, in quibus regnum Christi, i. e. Ecclesia, aeternum esse dicitur: Super solium David... sedebit... amodo et usque in sempiternum (Is. 9, 7); et: Feriam eis pactum sempiternum (Ier. 32, 40); teste Daniele (2, 44; 7, 14) eius regnum non corrumpetur, non dissipabitur, stabit in aeternum. In salutatione angelica praedicitur (Luc. 1, 32 sq): Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni eius non erit finis. Paulus denique obtestatur fideles (Hebr. 12, 28): Itaque regnum immobile suscipientes habemus gratiam. Ex his Ecclesiae indefectibilitas elucet non hypothetica tantum, ut adversarii dicunt, sed plane absoluta.

 

3. Ex Patribus Chrysostomus monet: (4) «Ne ab Ecclesia secedito; nihil enim Ecclesia validius, ipsa est spes tua, ipsa salus tua, ipsa perfugium tuum. Excelsior est coelis, terrisque latior; nunquam senescit, semper iuvenescit. Quare, dum immotam illius firmitatem patefacit, eam vocat montem, vocat et virginem incorruptam». Hieronymus (5) docet, «Ecclesiam usque ad finem mundi concuti quidem persecutionibus, sed nequaquam posse subverti; tentari, non superari; et hoc fiet, quia Dominus Deus omnipotens sive Deus eius, i. e. Ecclesiae, se facturum esse pollicitus est, cuius promissio lex naturae est». Augustinus: (6) «Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit terram super firmitatem eius, i. e. firmavit Ecclesiam super fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia, si nutaverit fundamentum; sed unde nutabit Christus... ubi sunt qui dicunt, periisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?».

 

4. Haec omnia haud parum illustrantur: a. ex nominibus et symbolis Ecclesiae. Dicitur enim corpus et sponsa Christi; Christus autem sponsam non repudiabit, et quod semel assumpsit, non deponet. Comparatur agro (Matth. 13, 24), in quo bonum semen cum zizaniis crescit usque ad messem, i. e. usque ad consummationem saeculi. Comparatur a Patribus navi, «quae, etsi undarum fluctibus aut procellis saepe vexatur, tamen nunquam potest sustinere naufragium, quia in arbore eius i. e. cruce Christus erigitur, in puppi Pater residet, gubernator proram Paracletus servat Spiritus. Hanc per angusta huius mundi freta duodeni in portum remiges ducunt, i. e. duodecim Apostoli et similis numerus prophetarum» (7). – b. Demum indefectibilitatem Ecclesiae confirmat eius finis, scilicet salus humana, qui finis obtineri amplius non posset, si Ecclesia vel omnino periret vel mutaretur in aliam, ac Christus eam instituit.

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio quinta. Brixinae. TYPIS ET SUMTIBUS WEGERIANIS. 1913, pp. 483-485 (nn. 343-344). (a)

 

Notae:

(1) Denzinger, n. 1501 (1364).

 

(2) Cf. Adnotationes Theologorum (Coll. Lacens. pg. 594 sqq), ubi praedicti errores accurate exponuntur.

 

(3) Decret. «Lamentabili» error 60; Denzinger, n. 2060. Cf. Encycl. «Pascendi»; Denzinger, n. 2094.

 

(4) Hom. de capt. Eutrop. n. 6; cf. or. Quod Christus sit Deus.

 

(5) In Amos (in fin.).

 

(6) In Ps. 103 sermo 2 n. 5.

 

(7) Serm. 46 n. 10 inter serm. s. Ambros.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, De necessitate Ecclesiae. 2) Sac. Constantinus Ioannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta. (Nota ab ed. Ultra montes).

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Commendatio.

 

«Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis» auctore Dre Francisco Egger concinnatum iisdem prorsus dotibus praeclaris excellit, quibus eiusdem auctoris «Enchiridion Theologiae dogmaticae specialis» insignitur. Doctrina in eo proposita omnino consona est orthodoxae fidei decretis et menti sanctae Ecclesiae. Singularis vero huius libri praerogativa in eo est, quod auctor in omnibus, quae huc spectant, presso pede Concilium Vaticanum sequitur. Haud minori laude digna est ratio, qua materia substrata dividitur, enucleatur, exponitur. Stylus tam brevitate quam perspicuitate commendatur. Proinde dictam lucubrationem non solum prelo sed et commendatione dignam censemus, sperantes, fore, ut tam pro scholis quam pro studio privato optime inserviat.

 

Brixinae, 28. Aprilis 1893.

 

† SIMON, Eppus.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: