POSITIONES
EX
UNIVERSA THEOLOGIA DOGMATICO-SCHOLASTICA
SELECTAE
IOANNES ANTONIUS MANSER
ABBATISCELLENSIS HELVETUS
––––––––––
1. Datur DEUS. Contra Atheos.
2. Isque est infinite perfectus. Contra Socinianos.
3. Unus in natura. Contra Ethnicos, Tritheitas, aliosque Polytheos.
4. Et trinus in personis. Contra Sabellianos, caeterosque Anti-Trinitarios.
5. DEUS unus et trinus colendus est cultu non solum interno, sed etiam externo. Contra quosdam Novatores.
6. Datur ergo vera aliqua Religio in mundo. Contra Atheos.
7. Eaque non solum naturalis, sed etiam positive revelata. Contra Deistas, omnesque Religionis revelatae hostes.
8. Potest autem DEUS revelare mysteria etiam quae sunt supra rationem. Contra eosdem.
9. Increduli vero, qui talia mysteria a DEO revelata credere renuunt, manifeste peccant in ipsam rationem. Contra eosdem.
10. Porro ex omnibus Religionibus actu existentibus unica tantum est a DEO revelata;
11. Nimirum Religio Christiana. Contra Paganos, Judaeos, Mahumetanos, etc.
12. Haec enim sola est evidenter credibilis;
13. Reliquae vero omnes sunt evidenter incredibiles. Contra eosdem.
14. Atque haec vera Christi Religio perpetuo durare debet.
15. Et quidem in Ecclesia visibili. Contra Protestantes.
16. Necesse igitur est, ut vera Christi Ecclesia certis quibusdam notis insignita sit, ex quibus agnosci, et a falsis Christianorum sectis discerni possit.
17. Tales autem notae sunt praecipue hae quatuor, quod vera Christi Ecclesia sit Una, Sancta, Catholica, et Apostolica.
18. Cum hae notae omnes Ecclesiae Romano-Catholicae conveniant,
19. Et nulla earum ulli alteri sectae Christianae propria sit;
20. Evidenter credibile est, quod Ecclesia Romano-Catholica veram Christi fidem teneat,
21. Et evidenter incredibile, quod ulla alia Christianorum secta eamdem teneat. Contra eosdem.
22. Nec solum evidenter credibilis, sed etiam evidenter amplectenda est fides Ecclesiae Romano-Catholicae, sine qua nemo salvari potest. Contra eosdem, item contra Indifferentistas tam laxiores quam strictiores, etc.
23. Cum autem in Ecclesia saepe oriantur dubia in materia fidei et morum, debet dari infallibilis harum controversiarum Judex.
24. Qualis non est Princeps, vel Magistratus politicus,
25. Nec Scriptura seu sola, seu cum spiritu privato. Contra Protestantes.
26. Nec spiritus privatus sine Scriptura. Contra Schwenkfeldianos.
27. Nec solum lumen rationis. Contra Deistas.
28. Sed dictus Judex est ipsa vera Christi Ecclesia, nempe Romano-Catholica. Contra Protestantes, et alios Acatholicos.
29. Haec eadem est quoque infallibilis in declaranda orthodoxia vel heterodoxia textuum dogmaticorum alicujus libri.
30. Etiam in sensu litterali ab auctore intento. Contra Jansenianos.
31. Neque huic adsertioni obstant gesta Vigilii Papae in causa trium capitulorum,
32. Neque declaratio Zosimi Papae, qua libellum Caelestii Pelagiani orthodoxum pronuntiavit,
33. Neque alia facta historica.
34. Praeterea Ecclesia infallibilem suam docendi, judicandique auctoritatem exercet, dum corpus primorum pastorum, id est, Episcoporum, adsentiente Romano Pontifice, aliquid in materia fidei aut morum in generali Concilio definit. Contra Protestantes.
35. Aut dum idem corpus primorum pastorum per Christiani orbis provincias dispersum, dogmaticae Romani Pontificis definitioni consentit. Contra Appellantes ad generale Concilium.
36. Immo, quia Ecclesia ex institutione Christi supra Petrum, ejusque legitimos Successores tanquam petram in fide firmissimam ac immobilem aedificata est,
37. Recte inferendum censemus, Romanum Pontificem aliquid ex cathedra definientem esse infallibilem jam ante adsensum Ecclesiae.
38. Adhaec, quemadmodum Divus Petrus primatum non solum honoris, sed etiam jurisdictionis in universos Fideles habuit,
39. Neque ab Apostolis illum, vel ab Ecclesia, sed immediate a Christo Domino accepit:
40. Ita ejusdem legitimi Successores Romani Pontifices eumdem primatum in universam Ecclesiam obtinent,
41. Et quidem non jure duntaxat humano, nec ex dispositione Ecclesiae, vel Principum laicorum gratia, sed jure divino, seu ex institutione Christi. Contra Graecos schismaticos, et Protestantes.
42. Ubi etiam notandum, quod Christus claves immediate Petro, non vero immediatius Ecclesiae quam Petro, contulerit. Contra Richerium, ejusque asseclas.
43. A visibili Ecclesiae Capite Romano Pontifice ad invisibile illius Caput progredimur, quod est Christus Dominus, Ecclesiam sponsam suam interno gratiarum influxu, perpetuaque protectione sustentans et conservans.
44. Hic est ille MESSIAS, Patribus in veteri Lege promissus. Contra Judaeos.
45. Quem jam advenisse, praecipue ex revelatione divina Danieli de septuaginta hebdomadis facta, ostendimus. Contra eosdem.
46. Idem etiam est verus DEUS, Patri divino ομοούσιος, seu consubstantialis secundum divinam naturam. Contra Arianos, et Socinianos.
47. Duae autem in Christo sunt naturae, divina et humana, inconfusae. Contra Eutychianos.
48. In una tamen Verbi persona hypostatice unitae. Contra Nestorianos.
49. Ob eamdem personae in Christo unitatem Beatissima Θεοτόκος, seu Deipara dicenda est. Contra eosdem.
50. Ex qua Verbum carnem veram et non duntaxat umbratilem assumpsit. Contra Phantasiastas.
51. Quemadmodum vero duplicem naturam, ita et duplicem voluntatem atque operationem, divinam scilicet et humanam, in Christo confitemur. Contra Monothelitas.
52. Caeterum mysterium Incarnationis, hactenus a nobis expositum, neque ex parte Verbi assumentis,
53. Neque ex parte naturae assumptae,
54. Neque ex parte unionis hypostaticae repugnantiam involvit. Contra Paganos, Deistas, Socinianos, etc.
55. Verbum incarnatum seu Christus est Auctor Sacramentorum Novae Legis,
56. Quorum septem sunt numero. Contra Protestantes.
57. Ad horum validam administrationem nec fides requiritur. Contra Rebaptizantes et Donatistas.
58. Nec probitas. Contra Donatistas, Valdenses, Wicleffum, et Hussum.
59. Attamen requiritur intentio faciendi quod facit Ecclesia. Contra Lutherum.
60. Qualis non est intentio, ritum externum serio ponendi, si minister Sacramenti intus in animo dissentiat, et Sacramentum conficere nolit. Contra Juenin, et multos alios recentiores.
61. Primum Novae Legis Sacramentum Baptismus est, in quo Christus tanquam formam praescripsit expressam trium Sanctissimae Trinitatis personarum invocationem. Contra non paucos Sectarios veteres, et recentiores; item contra quosdam Theologos catholicos.
62. Sumptio Sanctissimae Eucharistiae sub utraque specie nequaquam omnibus lege divina praecepta est. Contra Protestantes.
63. Ecclesia a Christo potestatem accepit, non modo rite dispositis declarandi, peccata eorum esse remissa; sed etiam vere remittendi eadem in Sacramento Poenitentiae. Contra Protestantes.
64. Quo beneficio ut quis fruatur, divino praecepto debet distincte confiteri ministro hujus Sacramenti omnia peccata sua, saltem gravia. Contra Wicleffum, et Protestantes.
65. Lex continentiae clericalis in Ecclesia tam graeca, quam latina est antiquissima,
66. Et aequissima; sive spectemus jus naturale, sive positivum divinum, sive humanum. Contra Protestantes, et alios clericalis caelibatus osores.
67. Neque contra hanc legem quidpiam evincitur ex facto Paphnutii in Concilio Nicæno I.,
68. Aut ex carmine Sancti Gregorii Nazianzeni de vita sua, vel ex epistola Sancti Udalrici ad Nicolaum Papam.
69. Sacramenti matrimonii ministrum ipsosmet contrahentes esse, defendimus.
70. Praeter Sacramenta ex meritis Christi Servatoris nobis etiam dantur gratiae actuales internae ad actus salutares eliciendos, et finem supernaturalem consequendum.
71. Est enim gratia actualis supernaturalis interna ad omnem prorsus salutarem actum necessaria. Contra Pelagianos.
72. Etiam ad initium fidei et salutis. Contra Semi-Pelagianos.
73. Porro dividitur gratia actualis interna in efficacem, et pure sufficientem. Gratia efficax non est necessitans. Contra Lutheri, Calvini, et Jansenii sequaces.
74. Neque ea consistit in delectatione relative victrice Cl. Patris Berti, aliorumque hodie plurimorum.
75. Neque in praemotione physica Bannesiana.
76. Sed est auxilium a Deo ex affectu specialiter benevolo creaturae rationali collatum, de quo DEUS sine actuali decreto praedeterminante aut praedestinante ab aeterno praevidit, illud cum consensu creaturae conjunctum iri, si id creaturae daret.
77. Quamvis autem multis gratia efficax detur; pluribus tamen datur gratia pure sufficiens, quae nihilominus verum est DEI beneficium. Contra Jansenianos.
78. Praeter gratias internas, aliaque salutis media DEUS nobis etiam angelos custodes dedit.
79. Immo communis est Theologorum sententia, singulis hominibus, suum tutelarem angelum esse adsignatum. Contra Calvinum.
80. Sicut autem angeli boni nos custodiunt, ita angeli mali non animas duntaxat hominum,
81. Sed etiam corpora variis modis divexant;
82. Quemadmodum expertus est Sanctus Job, et experiuntur energumeni.
83. Tales enim tempore Christi Domini datos fuisse, homo catholicus inficias ire nequit.
84. Quin etiamnum quosdam eorum dari, convincentia argumenta ostendunt.
85. Caeterum angeli seu boni, seu mali, incorporei sunt. Contra Platonicos, et quosdam alios veteres.
86. Poena angelorum malorum et hominum damnatorum aeternum durat. Contra Origenem, et Socinianos.
87. Animae vero hominum in statu gratiae decedentium, necdum rite purgatae, in piaculari carcere ad tempus detinentur. Contra Valdenses, Albigenses, et Protestantes.
88. Quae tamen piis vivorum suffragiis juvari possunt. Contra eosdem, et Aërium presbyterum Arianum.
89. Lex, quae promulgata non est, haud obligat.
90. Dividitur autem lex generalissime spectata in naturalem, et positivam. Lex naturalis nec mutabilis, nec dispensabilis est; unde jus naturae conditionatum, proprie loquendo, non datur.
–––––––––––
Pentateuchus Moysis contra incredulos propugnatus, una cum Positionibus ex Universa Theologia selectis; quas Praeside Laurentio Veith SS. Theologiae Doctore, eiusdemque Professore publico, ordinario in Lyceo catholico Augustano, solenni disputationi subiiciet Ioannes Antonius Manser Abbatiscellensis Helvetus. Die 27 Iulii, Anno MDCCLXXXIX (1789). Superiorum permissu, pp. [145-152].
Introductio ad Sacram Scripturam, et Compendium historiae ecclesiasticae usque ad annum MDCCCXXXVI. Cum indice copiosissimo. Accesserunt Notitia librorum juris utriusque, et Positiones ex universa Theologia dogmatico-scholastica selectae. Editio denuo aucta et emendata. Avenione. APUD FRANCISCUM SEGUIN, TYPOGRAPHUM. 1836, pp. 191-195. (1)
Notae:
(1) Cf. 1) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).
2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).
3) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).
4) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).
5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.
6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.
7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.
8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).
9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.
10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.
11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.
12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).
13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.
15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.
16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.
18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.
19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.
20) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.
21) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).
22) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.
23) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.
24) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.
25) P. Guilielmus Nakateni SI, a) Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum. b) Commonitorium breve de Ecclesia, seu scutum Fidei catholicae contra profanas haereticorum novitates.
26) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.
(Nota ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIV, Kraków 2024
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: