––––––––––
TOMUS I.
DE ECCLESIA CHRISTI
––––––––
DE PROPRIETATIBUS ECCLESIAE
––––––
Prop. XXVIII
–––––
Schol. 1. De membris ecclesiae
231. Cum visibilitate ecclesiae cohaeret quaestio de membris ecclesiae; nam in societate visibili necesse est adsit norma, qua distinguantur membra eius ab iis, qui ad eam non pertinent. Sicut in civili societate generatim constat, qui sint cives, etsi de quibusdam dubium est, ita etiam in ecclesia generatim scitur, qui sint membra eius, etsi quoad aliquos homines res est incerta. Cf. Denz. n. 696 869 895.
1. Membra ecclesiae sunt omnes baptizati, qui se non separant ab eiusdem fidei professione neque ab ecclesiastici regiminis unitate. Baptismo homo recipitur in ecclesiam (Act. 2, 41. 1 Cor. 12, 13). Qui vero aliam fidem profitetur, non manet in ecclesia; nam «unus Dominus, una fides, unum baptisma» (Eph. 4, 5). Similiter extra ecclesiam est, qui se separat ab unitate regiminis; nam ecclesia est «unum corpus et unus spiritus» (Eph. 4, 4). Neque tamen quavis transgressione praecepti ecclesiastici recedit quis ab ecclesia, sed sola rebellione contra ecclesiae regimen. Infantes omnes rite baptizati membra ecclesiae sunt, quamdiu non, usum rationis adepti, voluntarie se ab ea segregant.
Ut quis se separet ab ecclesia, non absolute requiritur actus peccaminosus, sed etiam aliquis bona fide ab ea separatus esse potest, quia accessus ad societatem visibilem vel recessus ab ea diiudicatur secundum facta externa, non secundum pure interna.
2. Qui servat externam coniunctionem cum ecclesia, manet membrum eius, etsi intus ab ecclesia defecit. Ita communissime docent theologi (e. g. Bellarminus, De ecclesia militante 3, 10; Palmieri, De romano pontifice 43 sqq.). Quidam negant (ut Suarez, De fide disp. 9, sect. 1, n. 23 sqq.). Tenenda est communior sententia, quia de ratione visibilis societatis secundum visibilia facta iudicandum est, et reapse iudicatur, quia omnibus fatentibus episcopus occulte tantum haereticus manet episcopus et valide ponit actus iurisdictionis.
3. Membra ecclesiae non sunt catechumeni, i. e. ii, qui fidem ecclesiae profitentur et volunt baptismum suscipere, sed nondum susceperunt; ratio est, quia per solam actualem susceptionem baptismi fit ingressus in ecclesiam (cf. Conc. flor. decr. pro armen., et Conc. trid. sess. 14, de paenit. c. 2; Denz. n. 696 895). Ecclesia non habet iurisdictionem in catechumenos; potest tamen ab iis quaedam exigere ut condicionem, sine qua ad baptismum non admittuntur (vide sententias oppositas de hac re apud Bellarmin. l. c. c. 3 et Suarez l. c. n. 18). Possunt catechumeni esse iustificati per actus fidei et caritatis; nam sicut intra ecclesiam non omnes sunt iusti, ita extra ecclesiam non omnes sunt iniusti; qui inculpabiliter non sunt in ecclesia, possunt cum gratia divina ad iustificationem pervenire. Iusti, qui non sunt membra visibilis corporis ecclesiae, dicuntur pertinere ad animam ecclesiae, i. e. ad illud internum principium vitae supernaturalis, quod per se est in ecclesia, per accidens etiam extra ecclesiam.
4. Non baptizati, infideles, apostatae, notorii haeretici et schismatici et iuste excommunicati non sunt membra ecclesiae. Haeretici sunt, qui profitentur doctrinam oppositam doctrinae ecclesiae. Si quis omnem fidem denegat, est infidelis. Si quis prius credit, dein vero aut infidelis aut haereticus fit, est apostata. Schismatici sunt qui, etsi forte in doctrina non errant, separati sunt ab unitate regiminis ecclesiastici, et vel simpliciter oboedire renuunt vel sectas constituunt. Excommunicati sunt, qui sententia auctoritatis ecclesiasticae ex ecclesia eiciuntur (Codex iuris canonici, can. 2257 sqq.). Sola iusta, i. e. non certo iniusta excommunicatio est valida coram Deo. Perfecta excommunicatio tum tantum habetur, cum «vitandi» declarantur, i. e. ii, quibuscum fidelibus non liceat communionem habere, et qui priventur omnibus bonis ecclesiasticis, quorum participatio ab auctoritate ecclesiastica concedi aut auferri potest. Excommunicati tolerati, qui non omni communione fidelium neque omnibus bonis ecclesiasticis privantur, dicendi non sunt eiecti ex ecclesia, sed manent membra ecclesiae, utique gravissimae poenae obnoxia ad eorum contumaciam frangendam. Sunt quidem theologi, qui censent ne perfecta quidem excommunicatione homines expelli ex ecclesia. Sed cum in ipsa excommunicationis formula exprimatur segregatio ab ecclesia, haec sententia non est admittenda (cf. Denz. n. 763 1546).
5. Falsa est sententia dicentium solos praedestinatos vel solos iustos esse membra ecclesiae. Hi errores saepe damnati sunt ab ecclesia contra husitas prop. 1 3 (Denz. n. 627 629), contra Quesnel prop. 72 sq. (Denz. n. 1422 sq.), contra pistorienses prop. 15 (Denz. n. 1515), quia pugnant cum doctrina Christi praedicentis peccatores in fine mundi e regno suo collectum et in ignem missum iri (Matth. 13, 41 sq.). Quo sensu iusti perfectiore modo sint membra ecclesiae quam peccatores, iam diximus (supra n. 228). In iustis praeter vinculum fidei et subiectionis est etiam vinculum caritatis. Tota haec quaestio de membris ecclesiae copiose exponitur a Wilmers, De Christi ecclesia, 619 sqq.; cf. Franzelin, De ecclesia, thes. 22 sq.; Murray, De ecclesia Christi I, 143 sqq.; Muncunill, De Christi ecclesia, 519 sqq.
–––––––––––
Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 157-158. (1)
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Coloniae, die 6 Novembris 1934
WALTER SIERP S. J.
Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.
–––––––––––––
Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934
RÖSCH, Vic. Gen.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Cf. 1) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae: 1. De praescriptione theologica. 2. Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret. 3. De usu rationis humanae in theologia. 4. De certitudine providentiae divinae. 5. Quo sensu Beata Virgo Maria sit mediatrix inter Deum et homines. 6. Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse. 7. Modernismus. b) Praelectiones dogmaticae: 1. De ecclesia, corpore Christi mystico. 2. De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum. 3. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum. 4. De distinctione inter sedem et sedentem. 5. De papa dubio. 6. Num possint esse athei.
2) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi.
3) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.
4) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.
5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.
6) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.
7) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.
8) P. Augustinus Deneffe SI, a) Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam. b) De eximia sanctitate.
9) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. b) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. c) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
10) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
11) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.
(Nota ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: