COMPENDIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

––––––––––

 

TOMUS I.

 

PARS I.

 

DE IESU CHRISTO LEGATO DIVINO

 

––––––––

 

CAPUT II.

 

DE TESTIMONIO IESU CHRISTI PRO LEGATIONE SUA DIVINA

 

––––––

 

Prop. XIV

 

Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse

 

133. Stat. quaest. Cum Iesus sit legatus divinus, quaeritur, utrum missus sit ad solum populum Israel, sicut plerique prophetae Veteris Testamenti, an revelatio eius pertineat ad omnes homines. Quod ad ipsius praedicationem attinet, diserte dixit: «Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel» (Matth. 15, 24). Et quamvis interdum samaritanis praedicaverit (Io. 4, 40 sq.) neque gentiles a commercio suo repulerit (Matth. 4, 23; 8, 5 sqq. 28 sqq.; 15, 21 sqq. Io. 12, 20 sqq.), tamen totum eius ministerium unice fere impendebatur populo israelitico (cf. S. Thomas 3, q. 42, a. 1).

 

At cum Iesus etiam discipulos suos miserit ad praedicandam doctrinam, quaeritur, utrum voluerit, ut hi discipuli solis israelitis praedicarent, an etiam aliquando alios populos docerent.

 

Quidam rationalistae, ut A. Harnack (Die Mission und die Ausbreitung des Christentums in den ersten drei Jahrhunderten 2, Leipzig 1906, 33), negant Christum umquam cogitasse de evangelizandis gentibus. Assentiunt modernistae, quorum haec est opinio: «Christus determinatum doctrinae corpus, omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile, non docuit, sed potius inchoavit motum quendam religiosum, diversis temporibus ac locis adaptatum vel adaptandum» (Denz. n. 2059). Contra Harnack scripsit M. Meinertz librum iam citatum: "Jesus und die Heidenmission».

 

Nos igitur statuimus ut rem certam et manifestam Iesum voluisse, ut evangelium suum aliquando praedicaretur omnibus hominibus, et ut omnes homines hoc evangelium reciperent.

 

134. Arg. Christus praedixit futurum ut omnibus gentibus praedicaretur doctrina a se revelata, et discipulis mandatum dedit hanc doctrinam in toto mundo praedicandi. Ergo voluit, ut haec doctrina ab omnibus admitteretur, ad quos praedicatio perveniret.

 

Prob. antec. a) Christus praedixit doctrinam suam omnibus hominibus praedicatum iri. «Praedicabitur hoc evangelium regni [messianici] in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio» (Matth. 24, 14). «In omnes gentes primum oportet praedicari evangelium» (Marc. 13, 10). «Ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universo mundo» (Marc. 14, 9). «Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili [israelitico], et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor» (Io. 10, 16). Propterea Christus est lux mundi (Io. 8, 12; 9, 5); mundus autem hic idem est atque omnes homines. Quia apostoli destinati erant ad praedicandum omnibus, ait illis: ‘Υμεις εστε το φως του κόσμου (Matth. 5, 14). Et si multi iudaei repulsuri sunt hanc lucem, multi gentiles eam recipient. «Dico vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem regni eicientur in tenebras exteriores» (Matth. 8, 11 sq.). In ultimo iudicio Christus «mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli» (Marc. 13, 27). «Et congregabuntur ante eum omnes gentes» (Matth. 25, 32).

 

b) Ut autem haec fierent, Christus apostolis mandavit, ut post ipsius abscessum e mundo praedicarent evangelium omnibus gentibus. «Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Matth. 28, 18 sqq.). «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (Marc. 16, 15 sq.). «Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma. Vos autem testes estis horum» (Luc. 24, 46 sqq.). «Eritis mihi testes in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8).

 

c) Ratio, cur evangelium Iesu praedicandum sit omnibus gentibus, haec est, quod «non est in alio aliquo salus; nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri» (Act. 4, 12). «An iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem [i. e. iudaeos] ex fide, et praeputium [i. e. gentes] per fidem» (Rom. 3, 29 sq.). «Non enim est distinctio iudaei et graeci; nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Ouomodo vero praedicabunt, nisi mittantur?» (Rom. 10, 12 sqq.).

 

Hisce efficitur apostolos intellexisse se esse missos ad praedicandum gentibus. Quia vero mandatum acceperant prius praedicandi iudaeis, inter eos manebant, usquedum Deus significaret iis iam procedendum esse ad gentes (Act. 8, 4 sqq.; 9, 15 29; 10, 1 sqq.; 11, 1 sqq.; 13, 1 sqq.; 15, 1 sqq.; 16, 1 sqq.). Neque a primis exordiis alia fuit persuasio christianorum nisi evangelium aeque gentibus atque iudaeis praedicandum esse. Est autem irrationabilis suppositio statim ab initio ab omnibus male intellectam esse voluntatem Christi (cf. I Petri 1, 1 sqq.; 2, 10 12 25; 4, 3 sq.). «Apostoli nobis [gentibus] evangelii praedicatores facti sunt a Domino Iesu Christo, Iesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo et apostoli a Christo; et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei» (Clemens Rom., I Cor. 42, 1 sq.).

 

d) Consequenter omnibus hominibus officium incumbit integram Christi doctrinam amplectendi. Quivis enim, cui revelatio divina cum sufficienti certitudine proponitur ut ad eum pertinens et eum obligans, sine dubio eam sequi tenetur, quia non licet Deo loquenti assensum denegare, et quia Deus colendus est eo modo, quem ipse praescribit (cf. supra n. 49). Quamdiu quis sufficientem certitudinem nondum habet revelationis factae, inquirere debet, quia non licet homini esse indifferentem circa ea, quae ad salutem sunt necessaria. Si is, qui non crediderit, salvus esse non potest, indifferentismus religiosus damnosus et detestandus est. Longam de hac re dissertationem habes apud Ottiger, Theologia fundamentalis I, 273 sqq. Doctrina indifferentismi religiosi saepius ab ecclesia damnata est (cf. Denz. n. 1715 sqq. 1789 1810).

 

135. Obi. I. Iesus putavit adventum suum secundum mox instare; et voluit solum, ut ante hunc adventum apostoli praepararent populum israeliticum ad regnum Dei mox futurum. Nam ait: «Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis» (Matth. 10, 23). Et iterum: «Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant» (Matth. 24, 34). Ergo non cogitavit de evangelizandis gentibus.

 

Resp. Neg. antec. Et ad rationem additam: In ipso contextu illius sermonis ait ad apostolos: «Ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus» (Matth. 10, 18). Non autem censendus est Christus his verbis et aliis, quae supra citavimus, de vocatione gentium, tam aperte contradicere, ut significet apostolos egressuros non esse e terra Israel. Alio loco ait: Iudaei «captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum» (Luc. 21, 24). Sic etiam apostoli verba Christi intellexerunt: «Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret» (Rom. 11, 25 sq.). Ergo in illo textu Matth. 10, 23 aut illa verba «donec veniat Filius hominis» non intelleguntur de ultimo Christi adventu, sed de resurrectione eius vel de destructione urbis Ierusalem, sicut non pauci Patres et exegetae exponunt; aut, si agitur de ultimo Christi adventu, «civitates Israel» intelleguntur civitates omnes, etiam extra Palaestinam sitae, in quibus erant communitates iudaeorum, ut alii explicant. Revera videmus apostolos in missionibus apostolicis adeuntes illas communitates iudaeorum, quemadmodum in Actibus narratur multis locis (Act. 13, 5 14; 14, 1; 17, 1 sq. 10; 18, 4 etc).

 

Apud Matth. 24, 34 «generatio haec» intellegitur gens iudaica, ut sensus sit: Populus iudaicus non exstinguetur usque ad secundum adventum Christi. Quam prophetiam eo cotidie impleri videmus, quod iudaei inter alios populos dispersi perseverant ut gens separata. Cf. Praelectiones dogmaticae I, n. 270; IV, n. 272.

 

136. Obi. II. Apostolus Paulus dicit ideo evangelium praedicatum esse gentibus, quod iudaei noluerint recipere doctrinam Christi. Ergo si iudaei hanc doctrinam recepissent, apostoli non praedicassent gentibus. Iudaeorum «delicto salus est gentibus» (Rom. 11, 11).

 

Resp. Dist. antec.: Apostolus dicit propter incredulitatem iudaeorum evangelium citius praedicatum esse gentibus, conc. antec.; dicit omnino non praedicandum fuisse gentibus, si iudaei credidissent, neg. antec. «Vobis [iudaeis] oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis vitae aeternae, ecce convertimur ad gentes; sic enim praecepit nobis Dominus» (Act. 13, 46 sq.).

 

137. Obi. III. Secundum doctrinam Christi caritas est, qua homo placet Deo. Ergo quidquid credit, salvus erit, dummodo caritatem habeat.

 

Resp. Nego suppositum argumentationis. Nemo caritatem Dei habere potest, qui non credit, quae Deus credenda proponit. «Qui non credit, iam iudicatus est» (Io. 3, 18). S. Ioannes, qui adeo commendat caritatem, scribit: «Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est Filius Dei» (I Io. 5, 4 sq.).

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 82-85. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 6 Novembris 1934

 

WALTER SIERP S. J.

Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.

 

–––––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934

 

RÖSCH, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae: 1. De praescriptione theologica. 2. Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret. 3. De usu rationis humanae in theologia. 4. De certitudine providentiae divinae. 5. Quo sensu Beata Virgo Maria sit mediatrix inter Deum et homines. b) Praelectiones dogmaticae: 1. De ecclesia, corpore Christi mystico. 2. De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum. 3. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum. 4. De distinctione inter sedem et sedentem. 5. De papa dubio. 6. Num possint esse athei.

 

2) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi.

 

3) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

4) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

7) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De indefectibilitate Ecclesiae. b) De necessitate Ecclesiae.

 

8) P. Augustinus Deneffe SI, a) Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam. b) De eximia sanctitate.

 

9) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. b) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. c) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

10) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

11) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: