––––––––––
TOMUS III.
DE BEATA VIRGINE MARIA ET DE CULTU SANCTORUM
––––––––
DE BEATA VIRGINE MARIA
––––––
Schol.
183. Unus Christus est mediator inter Deum et homines eo sensu, quod sanguine suo nos cum Deo reconciliavit et omnes gratias nobis meruit. Sed virtute meritorum Christi sunt alii mediatores subordinati et secundarii, ut sacerdotes in terra et sancti in caelis. Inter hos autem secundarios mediatores Maria primum locum obtinet.
a) Maria in vita sua mortali ad salutem nostram plus quam ulla pura creatura contulit, cooperando moraliter et physice ad incarnationem, alendo Christum, consentiendo ut filius suus pro nobis moreretur, stando sub cruce et pro nobis cum filio patiendo et quodammodo nos pariendo, ut vere mereretur constitui mater generis humani, in persona Ioannis sub cruce repraesentati.
b) Sicut Christus etiam eo est salvator noster, quod in vita sua omnium virtutum absolutissimum exemplum nobis dedit, ita post Christum beata virgo est lucidissimum virtutum exemplar, perfecta sua ab omni peccato immunitate, virginitate, humilitate, oboedientia, in Deum devotione.
c) In caelo beata virgo sua pro nobis intercessione excellit prae omnibus sanctis, tum quia magis amat homines quam alii sancti, tum quia eius intercessio est potentissima propter intimam eius ad Deum necessitudinem et familiaritatem. Quare multi doctores censent nullam gratiam dari hominibus nisi per intercessionem Mariae. Ita etiam loquitur Leo XIII in encyclica de rosario mariali die 22 Sept. 1891: «Affirmare licet nihil prorsus de permagno illo omnis gratiae thesauro, quem attulit Dominus . . . nisi per Mariam, Deo sic volente, impertiri, ut quomodo ad summum Patrem nisi per Filium nemo potest accedere, ita fere nisi per matrem nemo accedere possit ad Christum» (Denz. ed. 15, n. 3033). Similiter Pius X (Encycl. «Ad diem», die 2 Febr. 1904): Maria est «universorum munerum dispensatrix, quae nobis Iesus nece et sanguine comparavit . . . estque princeps largiendarum gratiarum ministra» (Denz. n. 3034). De hac re scripsi speciale opusculum: Die selige Jungfrau Maria, die Vermittlerin aller Gnade, Freiburg im Breisgau 1923. Et vide Additamenta. (1)
–––––––––––
Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus III. De Verbo incarnato. De Beata Virgine Maria et de cultu sanctorum. De gratia. De virtutibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV (1935). HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 109-110.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Coloniae, die 6 Novembris 1934
WALTER SIERP S. J.
Praep. Prov. Germ. Inf.
–––––––––––––
Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934
RÖSCH, Vic. Gen.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Cf. 1) P. Armandus Plessis SMM, Manuale Mariologiae Dogmaticae.
2) P. Herminius Borzi CSsR, Maria hominum Coredemptrix.
3) P. Parthenius Minges OFM, Compendium Theologiae dogmaticae specialis.
4) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.
5) P. Ludovicus I. Fanfani OP, De Rosario Beatae Mariae Virginis. De Rosarii recitatione.
6) Sac. Paulus Maria Quarti, Tractatus in laudem Sacratissimi Rosarii.
(Nota ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: