De Rosario Beatae Mariae Virginis

 

P. LUDOVICUS I. FANFANI OP

 

CAPUT II

 

De Rosarii recitatione

 

§ I. – Conditiones ad bene recitandum Rosarium

 

20. – Rosarium unam esse ex praestantissimis devotionibus catholicis sat superque constat ex iis quae superiore capite disseruimus. At vero, eo ipso quod tam praestans devotio est, omnis cura est impendenda ut bene recitetur, ne in praxi huiusmodi praestantia, quae naturaliter ei convenit, perimatur; sed contra conservetur et in dies augeatur. Iuvat igitur pauca de modo bene recitandi sacratissimum Rosarium recolere, Ecclesia nobis duce, quae inter alia praecipue vult ut omnes orationes – Rosa­rium vero est oratio per excellentiam – fiant digne, attente, devote (1).

 

Digne. Primum autem quod requiritur ad Deum digne deprecandum est certe status gratiae. Deus enim amare non potest nisi quod Ei simile est; et Deo similis fit anima Eique maxime unitur per gratiam, quae est repercussio et participatio pulchritudinis increatae. Hinc tamen non sequitur illum qui propter peccatum gratia destituitur, non posse nec debere orare aut Rosarium recitare; quinimmo, utpote qui plus quam ceteri indiget, si non digne, certe valde convenienter confugiet Rosario ad Illam quae refugium peccatorum est, ut sibi in extrema ne­cessitate subveniat, cum Rosarium semper illud Sapientiae comprobarit: qui (me) usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei (2). Sed carentia peccati non sufficit ad digne SS.mum Rosarium reci­tandum, oportet etiam quod recitetur corde docili et ab omni terrenarum rerum inordinata affectione expedito. Et ideo Ecclesia in Evangelio Missae privilegiatae SS.mi Rosarii nobis legendam exhibet parabolam seminantis, ut scilicet, cum in Rosario meditantur sacra verba et facta principaliora vitae Christi eiusque Sanctissimae Matris, reminiscamur Rosarium esse recitandum iisdem dispositionibus quibus et audiendum et accipiendum est verbum Dei, quod nullum fructum parit in cordibus dissipatis, indocilibus, terrenisque rebus implicatis, quemadmodum evenit de semine quod secus viam, aut in petrosa aut inter spinas cadit.

 

21. – Rosarium insuper recitari debet attente. Attentio est actus mentis quo homo ad ea quae agit applicatur. Iam vero, sine attentione nulla oratio valet coram Deo; non enim fieri potest, ait S. Gregorius, ut Deus illam orationem audiat, cui ille ipse qui orat non intendit (3). Quocirca etiam Rosarium, si volumus ut Deo eiusque sanctissimae Matri sit acceptum, recitandum nobis est mente sibi conscia atque ad id quod agitur attenta; eo vel magis quod Rosarium totum christiani cultus spiritum continet, cum orationem vocalem simul et mentalem importet. Et quia possibile non est diversis rebus simul mente vacare, optandum ut, dum Rosarium recitatur, intermittatur alia quaecumque occupatio, omni insuper cura negotiorum huius mundi seposita. Beata Virgo abunde remunerabit diligentiam a nobis adhibitam quo melius eam honoremus meliusque meditemur mysteria et exempla divini eius Filii. Rosarium recitare dum acu pingitur, dum consuitur aut quodcumque aliud, quamtumvis materiale, exsequitur, profecto non est modus optimus dicendi Coronam. Nihilominus, cum huiusmodi occupatio­nes non tantam applicationem exigant, quae menti omnem aliam cogitationem interdicant, cumque in multis convictibus, laboratoriis et monasteriis invaluerit usus recitandi Rosarium dum operi seu labori incumbitur ne tempus ineptis sermonibus conteratur, hic modus se gerendi non est omnino damnandus. Imo res videtur approbata fuisse, indirecte saltem, a Summo Pontifice Pio IX, cum in communi Rosarium recitantibus concessit ad omnes Indulgentias lucrandas ut unus tantum manu coronam evolveret, ceteris cum illo unitis qui tunc vices Directoris quodammodo gerit (4).

 

22. – Denique Rosarium recitandum est devote. Devotio, ut ait S. Thomas, nil aliud est quam «specialis quidam actus voluntatis promptae et paratae ad facienda quaecumque ad Dei servitium et famulatum spectant» (5). Igitur ad Rosarium devote recitandum debemus imprimis omnem torporem et desidiam a nobis expellere, atque cum voluntate prompta et parata, hoc est animo alacri et libenti, incipere, cum intentione honorandi Iesum et Mariam, tenere cum ipsis colloquendi auxiliumque impetrandi in omnibus necessitatibus.

 

Praeterea, cum Rosarium Mysteriorum meditatione schola sit christianae perfectionis, ubi peccatum quomodo fugiendum sit addiscitur et excellentissimae virtutes quomodo exercendae, recitandum est devote etiam eo sensu ut simus parati ad prompte facienda aut deserenda ea omnia quae nobis, Iesu et Mariae exemplo, amore odiove digna appa­rent. Et Maria, inquit Leo XIII, «quae tametsi nullam in se passa, debilitatem naturae nostrae vitiositatemque pernoscit, quaeque matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis opportune prolixeque subveniet, quanta et caritate reficiet et virtute firmabit! Per iter euntibus, divino Christi Sanguine et Mariae lacrimis consecratum, certus erit nobis nec difficilis exitus ad societatem quoque beatissimae eorum gloriae fruendam» (6).

 

Interiorique devotioni voluntatis necessario coniungenda est externa ipsa devotio, sine qua interior difficulter consistere potest. Necesse non est, fatemur, ut Rosarium dicatur semper in ecclesia aut flexis genibus, quia potest optime et utiliter etiam domi, in via, in itinere, sedendo vel deambulando recitari; imo, si necessitas postulat, in lecto quoque; sed semper recitandum est maxima cor­poris modestia, illa gravitate et reverentia, quae decent miserrimum hominem, qui cum Deo creatore et Paradisi Regina colloqui vult. Oh quantum in hac re devotio desideratur! Perperam agunt qui tanta cum celeritate Rosarium recitant atque verba ita praecipitant, ut vix intelligi possint, si modo intelliguntur, ea quae mutiunt; itidem illi qui omni puncto temporis verbis et nugis interrumpunt, et qui aut iacentes recitant, aut ea corporis positione ut dormire potius quam Rosarium recitare videantur. Quid interim, quaerit pius quidam auctor, quid expectari potest a talibus Rosariis tam indevote recitatis? Nihil profecto boni, imo multum mali; quia omnis oratio, etiam non imperata, cum devotione facienda est, nisi velimus in nos iram Dei provocare (7).

 

23. – Sed aliud quoque medium ad bene recitan­dum SS. Rosarium indicare debemus, scilicet bene efformare intentiones nostras seu, ut quidam ait (8), recitare Rosarium cum amplitudine caritatis. Certum est enim, ut docet ipse D. Thomas (9), eamdem orationem quam pro nobis facimus, tanto magis Deo acceptam esse quo maiore flagrat caritate; ex alia autem parte, si qua est oratio quae Domino offerri valeat ad quotquot sanctos fines desiderare possumus, haec est procul dubio Rosarium. Sane, omnia in ordine Redemptionis suam vim accipiunt a Mysteriis quae in ipso meditamur; et omnia nos petimus, ut superius vidimus, in Oratione Dominica et Salutatione Angelica. Hinc, quo nostra Rosaria in dies utiliora reddantur et caritate vivificentur, possu­mus et debemus, nobis ipsis non neglectis, extendere quam latissime licet intentiones nostras, recitando nostras Coronas secundum Dei beneplacitum ad eius maiorem gloriam, ad prosperitatem et exaltationem sanctae matris Ecclesiae, ad bonum proximorum nostrorum, qui nobis sunt fratres in Christo. Duae autem semper fuerunt speciales intentiones rosariantium: peccatores et animae in Purgatorio detentae.

 

Peccatores, cum gratiae sint expertes, versantur in statu perditionis, in quo maligni spiritus omnem vim conferunt ut confirmentur, sicque ad aeterna supplicia deducantur. Atqui pro ipsis etiam Dominus de caelo descendit, passus est et in cruce mortuus; cum igitur vel una anima perit, perit pars fructus ipsius redemptionis. Itaque orare pro peccatoribus est cooperari cum Christo redemptioni animarum. Et in hoc quam efficax est SS. Rosarium! Narratur in vita S. Vincentii Ferrerii, quod cum vocatus fuisset ad infirmum moriturum, qui converti totis viribus retractabat, rogavit qui aderant ut secum pro infelicissimo nomine Rosarium recitarent; quo nondum persoluto, iam gratia Dei vicerat. Hinc forte factum est, ait quidam scriptor, ut in quibusdam locis, praesertim in Sabaudia, cum quis graviter aegrotans non vult recipere Sacramenta, aliquae piae personae simul congregentur ad recitandum Rosarium (10).

 

Quod autem Rosarium sit, post sacrosanctum Missae sacrificium, modus optimus iuvandi animas in Purgatorio detentas, colligi potest ex ipsa huiusce devotionis praestantia, nec non ex annexo Indulgentiarum cumulo, quae ex benigna Summorum Pontificum concessione, defunctis semper applicari possunt. «Si cupimus, inquit S. Alphonsus, animabus in Purgatorio subvenire, applicemus eis Rosarium quod ipsis magnum solatium affert» (11); et Beato Ioanni Massias, fratri Converso ex Ordine Praedicatorum, revelatum fuisse traditur se ingentem ani­marum multitudinem ex piacularibus flammis liberasse cotidiana multorum Rosariorum recitatione. Perbene igitur Rosarium applicatur defunctis, ut medio tam facili dolentibus illis animabus succurratur, quae sperant et fortasse ius habent ad nostra suffragia percipienda. En quare ipsa Ecclesia voluit ut indulgentiae omnes rosarianae applicabiles sint defunctis, et etiam quod exercitium mensis in honorem SS. Rosarii Octobris finiatur ipsa die Commemorationis omnium fidelium defunctorum (12).

 

Studeamus ergo saepe et bene Rosarium recitare: digne scilicet, attente atque devote; debita cum reverentia, cum distincta pronuntiatione verborum et cum magna caritatis amplitudine. Rosarium bene recitatum uberrimus fons consolationum in hac vita erit, futuraeque sperandae tutissima ratio.

 

24. – Ad haec usque postrema tempora, ad lucrandas Indulgentias Rosario adnexas, idem recitari debebat continue, saltem per quinque decades uniuscuiusque tertiae partis. Soli ascripti Confraternitati, et pro Rosario septimanali obligatorio dumtaxat, fruebantur privilegio recitandi Rosarium separando unam decadem ab alia, quovis temporis intervallo inter unam et alteram interiecto. Ipsa S. Congregatio Indulgentiarum (13), rogata ut a Summo Pontifice impetraret facultatem fidelibus omnibus et pro omni casu subdividendi Rosarium in plus quam tres partes, respondit: non expedire. Quod tamen S. Congregatio anno 1858 non expedire iudicavit, concessum est a S. Pontifice Pio X, prius solis ascriptis (14), deinde omnibus fidelibus (15); ideoque nunc omnes Indulgentias Rosarii acquirere possunt etiam unam decadem ab alia disiungendo.

 

25. – Rosarium igitur, etiam in practica applicatione, oratio valde opportuna evadit ad sancte utendum temporis fragmentis quae unicuique in die supersunt a negotiis. Domi enim, in via, cum aliqua persona aut initium alicuius sacrae functionis expectatur, potest semper suppeditari occasio recitandi Rosarium; et hodie facilius etiam quam aliis temporibus, cum sine ullo Indulgentiarum praeiudicio, possit una decas seorsim ab alia recitari; mane, e. g., recitando unam duasve decades; post meridiem autem ac vespere reliquas eiusdem seriei ad complendam tertiam Rosarii partem, intactis Indulgentiis. Cum igitur eae sint hodiernae dispositiones Ecclesiae circa Rosarii recitationem, quis poterit serio asserere ad recitandam saepe, imo cotidie, tertiam saltem Rosarii partem sibi tempus non sufficere?

 

§ II. – De Rosario in communi recitando

 

26. – Oratio, nobilissima fidei loquela, semper teneri aliquid habet et augusti tam in ore vetulae, quam in ore sapientium et regum; at nemo, vel vir fortissimus, inveniri potest, quin vehementer afficiatur a multitudine coram Deo in templo prostrata.

 

«Cur nos in ecclesia colligimur, ad ecclesiam convenimus? – ait S. Ioannes Chrysostomus. – Ut vehementius Deum ad misericordiam flectamus. Nam, cum orantes soli imbecilles simus, per coniunctionem caritatis Deum exoramus ut nobis postulata concedat. Haec vero a me proferuntur ut semper ad collectas (id est ad orationes in communi factas) properetis, nec dicatis: Annon enim orare domi possum? Potes tu quidem orare, sed tantam virtutem non habet oratio quam ubi cum propriis membris fit, quam cum totum corpus Ecclesiae unanimiter et una voce preces fundit» (16). Et alibi: «Precari etiam domi potes; ita vero precari ut in Ecclesia non potes, ubi tanta fratrum frequentia, ubi clamor unanimiter ad Deum emissus. Non perinde exaudieris cum penes te solus Deum precaris atque ubi cum fratribus tuis. Hic aliquid amplius est, nempe concordia, consensus, caritatis vincu­lum» (17).

 

Etiam Rosarium, oratio christiana per excellentiam, multum sublimitatis assequitur et efficaciae cum in communi recitatur; imo dixerim illud esse orationem ceterarum aptissimam, sicuti experientia testatur, ut simul recitetur sive in publicis ecclesiis, sive in familiis.

 

Rosarium in familia, diximus. Sed, heu dolor! quot sunt hodie familiae, in quibus vigeat antiqua consuetudo claudendi diem Corona in communi recitata? Atqui haec oratio in communi ad Deum et Beatam Virginem glorificandos, ad subveniendum nostris defunctis vivisque gratias consequendas, transierat in christianas familias veluti haereditas pretiosissima! Vespere, cum silentii maiestas cordibus loquitur, omnia familiae membra, quae per diem dispersa fuerant, ad communem orationem congregabantur, domo in templum quoddam converso, et domestici sacerdotii honore redimebantur frontes patris et matris, qui Rosarii moderatores quodammodo efficiebantur (18). In Mariano Conventu Friburgi in Helvetia habito anno 1902 hoc votum emissum est: «Omnes catholici, explicitae voluntati Summi Pontificis Leonis XIII obsecundantes, curent pro viribus ut conservetur et restituatur in familiis consuetudo recitandi quotidie inter vespertinas preces Coronam SS. Rosarii». Utinam votum huiusmodi adimpleatur, atque in singulis familiis instauretur hoc iucundissimum vitae christianae spectaculum!

 

27. – Rosarium praeterea est oratio solemnissima et publicis precationibus quam maxime idonea. Ecclesia ipsa, sapiens magistra in suppeditandis efficacissimis mediis, quae in filios suos sincerae fidei et christianae caritatis sensus excitent, semper adeo magni fecit sanctissimum Rosarium, ut merito asseri possit illud orationem prope liturgicam evasisse. Unde sapientissimus Leo XIII populum clerumque exhortatur:

 

a) ut singulis diebus festis in ecclesiis paroecialibus, etiam in illis in quibus non exsistit Confraternitas, recitetur saltem tertia pars Rosarii (19);

 

b) ut in ecclesiis ubi erecta est Sodalitas «rectores sedulo curent ut, si fieri possit, quotidie, vel saltem quam saepissime, maxime in festis Beatae Virginis, ad altare eiusdem Sodalitatis, etiam publice Rosarium recitetur» (20);

 

c) ut in omnibus ecclesiis cathedralibus mundi cotidie recitetur Rosarium (21).

 

Nemo, qui cordium desideria populique neces­sitates intelligat nec Religionis incrementa negligat, poterit non agnoscere quam efficax medium recitatio Rosarii sit ad excitandos in animis sensus nobilissimos religionis et moralitatis, atque ad fideles in illud bonum dirigendos, quod eos manet. «Utinam», concludit ipse Leo XIII in Encyclica «Iucunda semper» (8 Sept. 1894), «utinam sanctae huic pietati pristinus ubique honor reddatur: haec in urbibus et villis, in familiis et officinis, apud primores et infimos adametur et colatur non secus ac christianae professionis tessera, officiumque praesidium divinae propitiandae clementiae».

 

In pago aliquo Tridentinae regionis dominus quidam, quo facilius impelleret homines ad hanc ora­tionem in communi persolvendam, legatum perpetuum reliquit vi cuius singulis sabbatis et vigiliis solemnitatum Apostolorum et B. Mariae Virginis famuli domus portionem vini acciperent, dummodo Rosarium cum capite familiae recitassent; quod etiam hodie observatur (22). Nihil a zelo christiano alienum est, cum in pristinum honorem restituendum est aliquod pietatis exercitium, quod est catholicae familiae et hominum societati verum instructionis manuale, medium educationis, moralis unionis vinculum, fons caelestium benedictionum.

 

 

P. Ludovicus I. Fanfani O. P., De Rosario B. M. Virginis. Historia – Legislatio – Exercitia. Manuale practicum Directoribus Confraternitatum ipsisque SS. Rosarii sodalibus maxime utile et accomodatum. Taurini - Romae MCMXXX (1930), pp. 33-44.

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------


-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Notae:

(1) Vide orationem Aperi Domine os meum etc., quae officio divino praemitti solet.

 

(2) Sap. VII, 14.

 

(3) Liber 22 Moral. c. 13; – S. THOMAS, II-II, q. 83, a. 13.

 

(4) S. Congr. de Indulg., 22 Ian. 1858.

 

(5) II-II, q. 82, a. 1 et 4.

 

(6) Encycl. «Magnae Dei Matris», 8 Sept. 1892.

 

(7) MORASSI O. P., Il Rosario della Beatissima Vergine Maria, Parte II, c. I.

 

(8) Op. cit., Parte II, c. I.

 

(9) II-II, q. 83, a. 7.

 

(10) MORASSI O. P., op. cit., Parte II, c. I.

 

(11) Le Glorie di Maria, c. 8, § 2.

 

(12) Cfr. infra, p. 126, n. 86; et pag. 168, 183, 185, 186.

 

(13) S. Congr. Indulg., 22 Ianuar. 1858.

 

(14) Cfr. Analecta Ord. Praed. vol. VII, p. 748.

 

(15) S. Congr. de Indulg., 8 Iul. 1908.

 

(16) De prophetiarum obscuritate, Hom. III, n. 6.

 

(17) De incomprehensibili Dei natura, Hom. III, n. 6.

 

(18) Cfr. DEL CORONA O. P., Le Rose di Maria, § XXIII.

 

(19) Breve «Salutaris ille», 24 Dec. 1883.

 

(20) Const. «Ubi primum», § XIII.

 

(21) Breve «Salutaris ille», 24 Dec. 1883.

 

(22) ESSER O. P., Le Rosaire de la très S. Vierge, c. 10, p. 307.

 


 


 


 


 


© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2006, Cracovia MMVI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: