P. CHRISTIANUS PESCH SI
Hac distinctione nonnulli abusi sunt ad adstruendos errores de summo pontifice, quasi praerogativae variae et maxime indefectibilitatis in fide alligatae essent sedi apostolicae, non vero singulis sedentibus in ea. Ita gallicani, iansenistae, febroniani, alii. Iuvat igitur breviter indicare, quo sensu sedentes a sede distinguendi sint, quo sensu non sint.
a) Praerogativae sedis non pendent a meritis sedentis, et ita in sede sancta possunt sedere homines minime sancti. Nam cum sedens significet concretam personam, sedes vero institutum cum suis iuribus in abstracto, sedes habet suas perennes (et si de romana sede agitur, immutabiles) proprietates, sedens vero alius est aliis temporibus. Unde S. Leo scribit nihil sedi ut tali perire dignitatis (a Deo vel ecclesia concessae) eo, quod in ea aliquando sedeat impius homo. Ita Dioscori impietas obscurare non potuit dignitatem alexandrinae sedis; "aliud est enim sedes, aliud praesidentes" (Ep. 106, 5; M 54, 1007). "Etsi enim diversa nonnumquam sunt merita praesulum, iura tamen permanent sedium" (Ep. 119, 3; M 54, 1043).
b) Romanus pontifex a sede apostolica distinguitur, quatenus ille moritur, haec vero immutabili iure permanet. Mortuo pontifice sedes vacat, i. e. manet in Christo voluntas et in ecclesia obligatio, ut constituatur novus pontifex, in quem integra iura primatus transeant; manent quoque iura et potestates a summo pontifice cum inferioribus pastoribus communicatae, sed potestas pontificia interim in nullo subiecto inest. Manent interim in ecclesia omnia, quae necessaria sunt ad veram fidem et rectam disciplinam conservandam et ad novum pontificem constituendum; at non adest actu potestas faciendi ea, quae sine pontifice fieri nequeunt, ut definitiones conciliares.
c) Nullo modo admittenda est distinctio illa, quasi sit praerogativa sedis, quam qui est pontifex non habeat. Christus enim unum particularem hominem constituit caput ecclesiae, eique praerogativas convenientes contulit, et hanc constitutionem ecclesiae perennem esse voluit. Itaque praerogativae primatus neque in communitate fidelium resident neque in tota serie pontificum simul sumpta, sed in quolibet pontifice, qui hic et nunc est caput ecclesiae. Pontifex quilibet morte sua amittit omnem iurisdictionem in ecclesiam, unde iurisdictionem ne Sanctus quidem Petrus ullam habet; iurisdictio autem tota quanta transit in legitimum successorem. Quia actu unus tantum est pontifex, i. e. ille, qui actu est episcopus romanus, ideo actu nullae adsunt praerogativae primatus nisi in episcopo romano. Ceterum post concilium vaticanum sustinere velle illam inanem distinctionem inter sedem et sedentem esset aperta haeresis (cf. Straub, De ecclesia Christi I, n. 598 sqq).
–––––––––––
Praelectiones dogmaticae auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam. (I. De Christo legato divino. II. De Ecclesia Christi. III. De locis theologicis). Editio quinta. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. MCMXV (1915), p. 355.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Paulus de Chastonay S. J.
Vice-Provincialis
–––––––
Friburgi Brisgoviae, die 12 Maii 1915
‡ Thomas, Archiepiscopus
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: