––––––––––
TOMUS I.
DE ECCLESIA CHRISTI
––––––––
DE NOTIS ECCLESIAE
––––––
Schol.
269. Cum ad apostolicitatem ecclesiae etiam pertineat apostolicitas doctrinae eius, theologo ostendendum est hanc vel illam doctrinam, quam ecclesia tenendam proponit, aut contineri in deposito apostolico aut ex doctrina apostolica per legitimam conclusionem derivari. Sed fieri potest, ut demonstratio directa apostolicitatis aut sit nimis longa aut etiam impossibilis, quia non adsunt documenta, quae usque ad ipsos apostolos ascendunt. Quod si accidit, indirecte apostolicitas demonstratur argumento praescriptionis, quod nititur principio: Melior est condicio possidentis. Hoc principium recte ad theologiam applicatur, quia in ea non agitur de nova doctrina invenienda, sed de doctrina Christi recte proponenda et explicanda. Consequenter a) ex duabus doctrinis oppositis recentior non est vera, quia non est apostolica, etsi non immediate colligitur antiquiorem esse apostolicam; b) doctrina, quae ab ecclesia moraliter tota aliquamdiu recepta fuit, est apostolica, cum propter infallibilitatem ecclesiae fieri non possit, ut doctrina ab apostolis nullo modo tradita a tota ecclesia proponatur ut pertinens ad depositum apostolicum. Vis huius argumenti manet, etiamsi pure historice consideratur, quia conspiratio in universalem errorem est impossibilis. Ergo si adversarii non possunt ostendere, quando, a quo, quomodo aliqua doctrina, quae universaliter admittitur, primum introducta sit, oportet concedere talem doctrinam habere apostolicam originem. Hoc modo indirecte exceptio contra doctrinam ut apostolicam facta praescriptionis argumento removetur.
Iam S. Irenaeus contra haereticos utitur praescriptionis argumento. Tertullianus de eo speciale opus conscripsit. Plura, quae ad hanc rem pertinent, collecta sunt in primo tomo Cursus theologiae a Migne editi.
–––––––––––
Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, p. 186.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Coloniae, die 6 Novembris 1934
WALTER SIERP S. J.
Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.
–––––––––––––
Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934
RÖSCH, Vic. Gen.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: