COMPENDIUM

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

––––––––––

 

TOMUS I.

 

PARS III.

 

DE FONTIBUS THEOLOGICIS

 

––––––––

 

CAPUT I.

 

DE EXERCITIO MAGISTERII ECCLESIASTICI

 

–––––––

 

ARTICULUS IV.

 

DE SANCTIS PATRIBUS ET THEOLOGIS

 

––––––

 

Schol. 2.

 

De usu rationis humanae in theologia

 

370. S. Thomas ait: «Utitur sacra doctrina etiam ratione humana, non quidem ad probandam fidem, sed ad manifestandum aliqua alia, quae traduntur in hac doctrina. Cum igitur gratia non tollat naturam, sed perficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat fidei, sicut et naturalis inclinatio voluntatis subsequitur caritati» (I, q. 1, a. 8 ad 2). Ratio intellegitur subiective aut obiective. Ratione subiectiva, i. e. intellectu nostro, intellegimus, quid credendum sit, et cur credendum sit, actum fidei elicimus, fidei doctrinas meditando nobis asciscimus. Ratione obiectiva, i. e. principiis naturaliter cognitis, utitur theologus quadrupliciter: 1. ad stabilienda praeambula fidei et motiva credibilitatis, quae ante theologiam sciri debent; 2. ad formandas conclusiones theologicas ex maiore revelata et minore philosophice cognita; 3. ad ostendendum dogmata consentire cum veritatibus philosophicis vel saltem iis non contradicere, et etiam ad mysteria analogiis quibusdam aliquo modo illustranda; 4. ad defendendas veritates revelatas ab obiectionibus adversariorum.

 

Hinc intellegitur, cur etiam auctoritas philosophorum intra certos limites invocetur in theologia. Manet autem in sacra doctrina philosophia semper ancilla, numquam fit domina; et etiam ad famulandum eatenus tantum admittenda est, quatenus est vera in principiis, sana in doctrinis, cauta in delectu opinionum, sobria in usu (cf. Conc. vat. sess. 3, c. 4; Denz. n. 1795 sqq., praeterea n. 1669 sqq.; Wirceburg. I, n. 242).

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, p. 275.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 6 Novembris 1934

 

WALTER SIERP S. J.

Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.

 

–––––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934

 

RÖSCH, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: