Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam

 

P. AUGUSTINUS DENEFFE SI

 

–––––––––

 

Arg. fit inspiciendo doctrinam ipsius ecclesiae romano-catholicae. Haec ecclesia dicit suam doctrinam contineri in definitionibus Conciliorum vel Summorum Pontificum, in praedicatione ordinarii et universalis magisterii, in aliis fontibus, ut in consensu Patrum.

 

Atqui in his documentis etiam de se ipsa multa docet, praesertim se esse a Deo fundatam, se praedicare revelationem divinam omnibus credendam, se esse necessariam ad salutem. – Vaticanum: «Deus per Filium suum unigenitum ecclesiam instituit»; et haec est sola ecclesia catholica: «Ad solam enim catholicam ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita» (Denz. n. 1793 sq.). Lateranense IV: «Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur» (Denz. n. 430). Vaticanum edicit: «Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt etc.» (Denz. n. 1792). Qui doctrinas ab ecclesia definitas pertinaciter negant vel addubitant, anathemate plectuntur; cf. Denz. n. 788 sqq., 811 sqq. etc.; «sciant se proprio iudicio condemnatos» (Denz. n. 1641). «In hac una Christi ecclesia nemo est, perseverat nemo, nisi Petri legitimorumque eius successorum auctoritatem potestatemque obediendo agnoscat atque accipiat»: Pius XI in Encyclica «Mortalium animos» (Acta Ap. S. 20 [1928] 15). «Subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis»: Bonifacius VIII 1302 (Denz. n. 469).

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, p. 306. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 6 Novembris 1934

 

WALTER SIERP S. J.

Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.

 

–––––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934

 

RÖSCH, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi. 2) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum. 3) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus. 4) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate. 5) P. Christianus Pesch SI, Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. 6) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, De indefectibilitate Ecclesiae.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: