LIBER DE CATHOLICAE ECCLESIAE UNITATE
Argumentum. Liber de unitate Ecclesiae scriptus est cum Novatiani studiis in Ecclesia Romana schisma obortum esset et pars Confessorum eidem adhaereret; idcirco directus est hic liber ad Confessores Romanos, ut a schismate et haeresi eos dehortaretur atque in unitate Ecclesiae conservaret. Itaque liber iste exhortatio est, ut fideles, maxime vero Confessores, unam solam Ecclesiam, extra quam nulla salus datur, quam Christus Dominus supra Petrum fundavit, quam unam fore nec plures jam in Veteri Testamento Spiritus S. praedixit, cujus unitatem Christus et Apostoli significarunt, variique typi Veteris et Novi Testamenti praefigurarunt, non deserant, ac ut schismata auctore diabolo, qui perniciem humani generis semper molitur, exorta atque extremis poenis digna fugiant. Porro schismaticorum falsas ratiocinationes, quibus separationem suam tueri conabantur, destruit, sive petitae fuerint a martyrio per gregales suos aliquando fortiter tolerato, sive a multitudine eorum, qui coetus schismaticos constituebant, sive a qualitate eorum, qui schismati addicti erant, scilicet Confessorum. Denique hortatur schismati addictos, ut ad unam veram redeant Ecclesiam, fideles autem sedulo monet, ut hanc unitatem conservent bonis operibus vocatione sua dignis (1).
Cum moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. 5, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam simplices, et tamen cum simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam providere nos convenit et sollicito corde vigilantes subdoli hostis insidias intelligere pariter et cavere, ne qui Christum sapientiam Dei Patris induimus, minus sapere in tuenda salute videamur? Neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac dejiciendis Dei servis aperta impugnatione grassantur. Facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur, quando se adversarius confitetur. Plus metuendus est et cavendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia, ea est circumveniendi hominis coeca et latebrosa fallacia. Sic ab initio statim mundi fefellit et verbis mendacibus blandiens rudes animas incauta credulitate decepit; sic Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit; intellectus tamen est et retusus et ideo prostratus, quia agnitus atque detectus.
Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi vincentis insistere, ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, sed ad periculum providi accepta immortalitate potiamur. Immortalitate autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et vincitur, Christi mandata servemus, ipso monente et dicente: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. 19, 17). Et iterum: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. 15, 14). Hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines seculi immobili et inconcussa firmitate solidatos. Qui audit, inquit, verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Fundata enim fuit super petram (Matth. 7, 24. s.). Verbis igitur ejus insistere, quaecunque et docuit et fecit discere et facere debemus. Ceterum credere se in Christum quomodo dicit qui non facit quod Christus facere praecepit? Aut unde perveniet ad praemium fidei qui fidem non vult servare mandati? Nutet necesse est et vagetur et spiritu erroris abreptus velut pulvis quem ventus excutit ventiletur; nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris viae non tenet veritatem.
III. Maxime cavenda sunt schismata haeresesque
Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi, non solum quae sunt aperta atque manifesta, sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero astutius, quidve subtilius quam ut Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux gentibus venit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritualis admitterent, aperirent ad Deum oculos suos coeci, infirmi aeterna sanitate revalescerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vocibus et precibus orarent, videns ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos? Haereses invenit et schismata, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viae veteris coecitate, circumscribit et decipit novi itineris errore. Rapit de ipsa Ecclesia homines; et dum sibi appropinquasse jam lumini atque evasisse seculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum evangelio Christi et cum observatione ejus et lege non stantes christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment, blandiente adversario atque fallente, qui secundum apostoli vocem transfigurat se velut angelum lucis et ministros suos subornat velut ministros justitiae, asserentes (f. afferentes) noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi, ut dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur. Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput quaeritur (2), nec magisterii coelestis doctrina servatur.
IV. Unitas Ecclesiae
Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum (3): Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. (Et) dabo tibi claves regni coelorum, et quae ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. 16, 18. s.). (Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas, Joan. 21, 15.). Super (illum) unum aedificat Ecclesiam suam (et illi pascendas mandat oves suas). Et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: Sicut misit me Pater et ego mitto vos: accipite Spiritum sanctum, si cujus remiseritis peccata, remittentur illi, si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. 20, 21. ss.): tamen ut unitatem manifestaret, (unam cathedram constituit et) unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis (4), sed exordium ab unitate proficiscitur (et primatus Petro datur), ut Ecclesia Christi una (et cathedra una) monstretur. (Et pastores sunt omnes, et grex unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur). Quam unam Ecclesiam etiam in cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae (Cant. 6, 8). Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui Ecclesiae renititur et resistit (qui cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia, deserit), in Ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Eph. 4, 4. ss.).
V. Episcopatus in Ecclesia unitas
Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur (5). Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur. Quomodo solis multi radii, sed lumen unum; et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, praecisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est et origo una, et una mater foecunditatis successibus copiosa. Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur.
VI. Non perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi
Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos Deo servat, haec filios regno quos generavit assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur; nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi. Alienus est, profanus est, hostis est. Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit evadit. Monet Dominus et dicit: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit (Matth. 12, 30). Qui pacem Christi et concordiam rumpit adversus Christum facit. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit Christi Ecclesiam spargit. Dicit Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. 10, 30). Et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: Et hi tres unum sunt (1. Joan. 5, 7). Et quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis coelestibus cohaerentem, scindi in Ecclesia posse et voluntatum collidentium divortio separari? Hanc unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem.
VII. Tunica indivisa Christi praefigurabatur unitas Ecclesiae (6)
Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur, quando in evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur et incorrupta atque indivisa tunica possidetur. Loquitur ac dicit Scriptura divina: De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. 19, 23. s.). Unitatem ille portabat de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum Salomone moriente regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David et propter Hierusalem civitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illic (3. Reg. 11, 31. ss.). Cum duodecim tribus Israel scinderentur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est. Individua, copulata, connexa ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohaerentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiae unitatem.
VIII. Verbis et typis inculcatur unitas Ecclesiae in divinis libris
Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini Ecclesiam Christi? Monet ipse in evangelio suo et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor (Joan. 10, 16). Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut plures greges? Apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem obsecrat et hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia (1. Cor. 1, 10). Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Eph. 4, 2. s.). Stare tu et vivere putas posse de Ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diversa domicilia condentem, cum dictum sit ad Rahab, in qua praeformabatur Ecclesia: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit (Jos. 2, 18. s.). Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus, qui in figura (f. in figuram) Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Ex. 12, 46). Caro Christi et sanctum Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est. Hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denunciat Spiritus sanctus in Psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Ps. 67, 7). In domo Dei, in Ecclesia Christi, unanimes habitant, concordes et simplices perseverant.
IX. In Ecclesia unanimes, concordes et simplices perseverant
Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus, simplex animal et laetum est, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum, hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse, cum generant, simul filios edere (7), cum commeant, volatibus invicem cohaerere, communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis implere. Haec est in Ecclesia noscenda simplicitas, haec caritas obtinenda, ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ovibus aequetur. Quid facit in pectore christiano luporum feritas, et canum rabies, et venenum lethale serpentum, et cruenta saevitia bestiarum? Gratulandum est cum tales de Ecclesia separantur, ne columbas, ne oves Christi saeva sua et venenata contagione praedentur. Cohaerere et conjungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum foecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas. Nemo existimet bonos de Ecclesia posse discedere. Triticum non rapit ventus nec arborem solida radice fundatam procella subvertit. Inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur. Hos exsecratur et percutit Joannes apostolus dicens: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (1. Joan. 2, 19).
X. Haeresis origo scissionis
Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio; ut dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. Per apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: Oportet haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis (1. Cor. 11, 19). Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur. Sic et ante judicii diem hic quoque jam justorum atque injustorum animae dividuntur, et a frumento paleae separantur. Hi sunt qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt; quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes, et corrumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit.
XI. Scissionis auctores cavendi sunt
Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refrenat et revocat errantem plebem suam dicens: Nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Dei: Pax erit vobis et omnibus ambulantibus in errore cordis sui, non venient super te mala. Non locutus sum ad eos, et ipsi prophetaverunt. Si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent populum meum, convertissem eos a malis cogitationibus eorum (Jer. 23, 16. ss.). Hos eosdem denuo Dominus designat et denotat dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vitae, et effoderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare (Jer. 2, 13). Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opinantur. Vitae fonte deserto, vitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur. Non abluuntur illic homines, sed potius sordidantur; nec purgantur delicta, sed imo cumulantur. Non Deo nativitas illa sed diabolo filios generat. Per mendacium nati veritatis promissa non capiunt; de perfidia procreati, fidei gratiam perdunt. Ad pacis praemium venire non possunt, qui pacem Domini discordiae furore ruperunt.
XII. Dominus cum pacificis est
Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. 18, 19. s.). Corruptores evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores, et partem subdole comprimentes. Ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus enim cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis, quoniam si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quamcunque petieritis, continget vobis a Patre meo, qui in coelis est. Ubicunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, ostendens non multitudini, sed uuanimitati deprecantium plurimum tribui. Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra, unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante praemisit, ut conveniat nobis fideliter et firmiter docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire, cui cum corpore ipsius Ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? Quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et ab ejus evangelio separari? Non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt. Et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Dominus autem de Ecclesia sua loquitur, et ad hos qui sunt in Ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si secundum quod mandavit et monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint, duo aut tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postulant. Ubicunque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet atque pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta servantibus. Cum his duobus vel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit, et quia in Deum simplices atque inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animavit. Quomodo apostolis duobus in custodia clausis, quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse resolutis carceris claustris, ut verbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus imposuit. Quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, non homines ab Ecclesia dividit qui instituit et fecit Ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis, et fidelibus pacem sua voce commendans, ostendit magis esse se cum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis, plusque impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum.
XIII. Pacatum Deum habere non potest, qui cum fratre pacem non habet
Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quod habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata (Marc. 11, 25). Et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre, quia nec ad Cain munera respexit Deus. Neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? An secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur?
XIV. Schismatis crimen nec sanguine abluitur
Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Esse martyr non potest, qui in Ecclesia non est. Ad regnum pervenire non poterit, qui eam quae regnatura est dereliquit. Pacem nobis Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta atque inviolata (servari) mandavit. Exhibere se non potest martyrem, qui fraternam non tenuit caritatem. Docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: Et si habuero fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. Caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas nunquam excidet (1. Cor. 13, 2. ss.). Nunquam, inquit, excidet caritas. Haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit. Ad regnum coelorum non potest pervenire discordia. Ad praemium Christi, qui dixit: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos (Joan. 15, 12), pertinere non poterit, qui dilectionem Christi perfida dissensione violavit. Qui caritatem non habet, Deum non habet. Joannis beati apostoli vox est: Deus, inquit, dilectio est, et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in illo manet (1. Joan. 4, 16). Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae, nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. Sic se christianum esse profitetur quomodo et Christum diabolus saepe mentitur, ipso Domino praemonente et dicente: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos fallent (Marc. 13, 6). Sicut ille Christus non est, quamvis fallat in nomine, ita nec christianus videri potest, qui non permanet in evangelii ejus et fidei veritate.
XV. Praeceptis et monitis divinis obtemperandum est
Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste consequitur quisquis in his omnibus invenitur, nisi recti et justi itineris observatione gradiatur. Denunciat Dominus et dicit: Multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi, recedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. 7, 22. s.). Justitia opus est, ut promereri quis possit Deum judicem. Praeceptis ejus et monitis obtemperandum est, ut accipiant merita nostra mercedem. Dominus in evangelio suo, cum spei et fidei nostrae viam compendio breviante dirigeret: Dominus Deus tuus, inquit, Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua. Hoc est primum mandatum; et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Marc. 12, 29. ss.). Unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit. Quam vero unitatem servat, quam dilectionem custodit aut cogitat, qui discordiae furore vesanus Ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat?
XVI. Schismata praedicta sunt
Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat; sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae perversitatis et schismatum venenata pernicies, quia et sic in occasu mundi fieri oportebat, praenunciante per apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, et erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus in dicto non audientes, ingrati, impii, sine affectu, sine foedere, delatores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, voluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis; virtutem autem ejus abnegantes. Ex iis sunt qui repunt in domos, et praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et quomodo Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt veritati, sed non proficient plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (2. Tim. 3, 1. ss.). Adimplentur quaecunque praedicta sunt, et appropinquante jam seculi fine, hominum pariter ac temporum probatione venerunt. Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excoecat, depravat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.
XVII. Schismatici fugiendi sunt
Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram praenunciatae rei veritate corroboret. Ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita ceteri fratres ab ejusmodi caveant, quia et haec ante praedicta sunt, instruente Domino et dicente: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia (Marc. 13, 23). Vitate, quaeso vos (fratres), ejusmodi homines, et a latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. 28, 28). Et iterum: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (1. Cor. 15, 33). Docet Dominus et admonet a talibus recedendum. Coeci sunt, inquit, duces coecorum. Coecus autem coecum ducens simul in foveam cadunt (Matth. 15, 14). Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus. An esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione punitur.
XVIII. Schismaticorum poenae in Veteri Testamento
Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim conatibus pependerunt (Num. 16, 27). Terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes atque viventes recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum eos qui auctores fuerant Dei indignantis ira percussit, sed et ceteros ducentos quinquaginta participes ejusdem furoris et comites, qui coagulati cum iisdem simul ad audaciam fuerant, exiens a Domino ignis properata ultione consumpsit, admonens scilicet et ostendens contra Deum fieri quidquid improbi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana voluntate conati. Sic et Ozias rex, cum thuribulum ferens et contra legem Dei sacrificium sibi violenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtemperare nollet et cedere, divina indignatione confusus et leprae varietate in fronte maculatus est, ea parte corporis notatus offenso Domino, ubi signantur qui Dominum promerentur (2. Paral. 26, 19). Et filii Aaron, qui imposuerunt altari ignem alienum, quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini vindicantis exstincti sunt.
XIX. Gravitas criminis schismatis
Quos imitantur scilicet atque sectantur qui Dei traditione contempta alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat Dominus et objurgat in evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc 7, 9). Pejus hoc crimen est quam quod admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur; hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic et intelligit et lamentatur et plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat. Et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere; ille si extra Ecclesiam fuerit occisus ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.
XX. Confessores sibi caveant a tanto crimine
Ne quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus (8) quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare. Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes et pericula et incursus atque impetus seculares adhuc in seculo positum perpetua securitate defendit. Ceterum nunquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus et dolemus. Quisquis ille confessor est, Salomone major aut melior aut Deo carior non est: qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit, tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus obtinuit; postquam dereliquit Domini viam, perdidit et gratiam Domini. Et ideo scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. 3, 11). Quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam justitiae, nisi quia recedente justitia recedat necesse est et corona.
XXI. Post confessionem periculum est majus, quia plus adversarius provocatus est
Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem; cumque scriptum sit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. 10, 22), quidquid ante finem fuerit, gradus est, quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo jam culminis summa teneatur. Confessor est; sed post confessionem periculum majus est, quia plus adversarius provocatus est. Confessor est: hoc magis stare debet cum Domini evangelio, per evangelium gloriam consecutus a Domino. Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeritur ab eo; et cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo exigitur servitutis (Luc. 12, 48). Nemo per confessoris exemplum pereat, nemo injustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de confessoris moribus discat. Confessor est. Sit humilis et quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus; ut qui Christi confessor dicitur, Christum quem confitetur imitetur. Nam cum dicat ille: Qui se extollit humiliabitur, et qui humiliat se exaltabitur (Luc. 18, 14), et ipse a Patre exaltatus sit, quia se in terris sermo et virtus et sapientia Dei Patris humiliavit, quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandavit, et ipse a Patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit? Confessor est Christi, sed si non postea blasphemetur per ipsum majestas et dignitas Christi. Lingua Christum confessa non sit maledica, non sit turbulenta, non conviciis et litibus perstrepens audiatur, non contra fratres et Dei sacerdotes post verba laudis serpentis venena jaculetur. Ceterum si culpabilis et detestabilis postmodum fuerit, si confessionem suam mala conversatione prodegerit, si vitam suam turpi foeditate maculaverit, si Ecclesiam denique, ubi confessor factus est, derelinquens, et unitatis concordiam scindens, fidem primam perfidia posteriore mutaverit, blandiri sibi per confessionem non potest, quasi sit electus ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum.
XXII. Quorundam lapsus aliis non obest
Nam et Judam inter apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum tradidit. Non tamen idcirco apostolorum fides et firmitas cecidit, quia proditor Judas ab eorum societate defecit. Sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas comminuta est, quia quorundam fides fracta est. Beatus Paulus apostolus loquitur in epistola sua dicens: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. 3, 3). Stat confessorum pars major et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae dominicae veritate; nec ab Ecclesiae pace discedunt qui se in Ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt; atque hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui juncti confessionis consortio fuerunt, a contagio criminis recesserunt, vero illuminati evangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati, tam sunt in conservanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in diaboli congressione victores.
XXIII. Seducti ad unitatem redeant
Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo, ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. Si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in coeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare, ceteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, a fallaciae vos laqueis solvite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum viae coelestis agnoscite. Contestantis apostoli vox est: Praecipimus vobis, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (2 Thess. 3, 6). Et iterum dicit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Eph. 5, 6). Recedendum est a delinquentibus, vel imo fugiendum, ne dum quis male ambulantibus jungitur, et per itinera erroris et criminis graditur, a via veri itineris exerrans, pari crimine et ipse teneatur. Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari, divulsis laceratione visceribus in frusta discerpi. Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.
XXIV. Pax amanda est
Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiose. Declina a malo et fac bonum, quaere pacem et sequere eam (Ps. 33, 13. ss.). Pacem quaerere debet et sequi filius pacis; a dissensionis malo continere linguam suam debet qui novit et diligit vinculum caritatis. Inter sua divina mandata et magisteria salutaria passioni jam proximus Dominus addidit, dicens: Pacem dimitto vobis, pacem meam do vobis (Joan. 14, 27). Hanc nobis hereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conservatione promisit. Si coheredes Christi sumus, in Christi pace maneamus. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. 5, 9). Pacificos esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.
XXV. Exemplum primorum fidelium
Haec unanimitas sub apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, caritatem suam tenuit. Probat Scriptura divina quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant anima et mente una agebant (Act. 4, 32). Et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu et fratribus ejus (ib. 1, 14). Et ideo quia efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcunque de Domini misericordia postulabant.
XXVI. Quantum distamus a fervore primorum fidelium
In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est. Domos tunc et fundos venundabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. At nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit. Et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in evangelio suo dicit: Filius hominis cum venerit, putas inveniet fidem in terra (Luc. 18, 8)? Vidimus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in opere fides nulla est. Nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat. Quicquid metueret conscientia nostra, si crederet. Quia non credit omnino, nec metuit. Si autem crederet, et caveret; si caveret, evaderet. Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales quales esse nos ipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes (in manibus vestris), et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, aperiant ei. Beati servi illi quos adveniens Dominus invenerit vigilantes (ib. 12, 35, ss.). Accinctos nos esse oportet, ne cum expeditionis dies venerit, impeditos nos et implicitos apprehendat. Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat, ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de hac seculi nocte perducat. Exspectemus solliciti semper et cauti adventum Domini repentinum, ut quando ille pulsaverit, evigilet fides nostra, vigilantiae praemium de Domino receptura. Si haec mandata serventur, si haec monita et praecepta teneantur, opprimi dormientes diabolo fallente non possumus, servi vigiles Christo dominante regnabimus.
–––––––––
Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. I. (S. Th. Caecilii Cypriani opuscula selecta. Praecedit ipsius Vita per Pontium ejus diaconum). Edidit et commentariis auxit H. Hurter SJ, S. Theol. et Philos. Doctor, ejusdemque s. Theol. in C. R. Univers. Oenipont. Professor hon., Cum Approbatione Celsissimi et Reverendissimi Episcopi Brixinensis et Facultate Superiorum. Editio quinta. Oeniponti. Libraria Academica Wagneriana. 1906, pp. 65-103.
Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. I. (S. Th. Caecilii Cypriani opuscula selecta. Praecedit ipsius Vita per Pontium ejus diaconum). Edidit et commentariis auxit H. Hurter SJ, S. Theol. et Philos. Doctor, ejusdemque s. Theol. in C. R. Univers. Oenipont. Professor p. o., Cum Approbatione Celsissimi et Reverendissimi Episcopi Brixinensis et Facultate Superiorum. Tertia editio. Oeniponti. Libraria Academica Wagneriana. 1874, pp. 66-104. (a)
Notae:
(1) Ita Fessler Institutiones Patrologiae t. 1, § 92. Liber hic allegatur a s. Fulgentio de remiss. peccat. l. 1. c. 21. sub titulo: De simplicitate Praelatorum. Krabinger in sua ed. (Tubingae 1853) praefert titulum quem praefiximus alteri communiter recepto de unitate Ecclesiae, praesertim ob auctoritatem ipsius s. Cypriani ep. 51., in qua hunc l. respicit: "Sed et catholicae Ecclesiae unitatem quantum potuit, expressit nostra mediocritas".
(2) Mallet non immerito Baluzius lectionem unitatis quam veritatis, prouti mox n. 4. legimus unitatis ejusdem originem; et revera mox unitatem vehementer urget. Caput idem ac principium, fons.
(3) Locus celeber ob controversias ejus occasione agitatas. Sunt enim qui contendant, eum esse interpolatum, cum ex marginalibus summulis paullatim plura in contextum irrepserint, cujusmodi sunt ea, quae uncinis inclusimus, quaeque desunt in pluribus codd.: quare ea in pluribus editionibus jam omittuntur, ut in editione critica cl. Krabinger Tubingae 1853. et Hartel Vindobonae 1868. Eorum genuinitas defenditur ab anonymo in Memoires de Trevoux 1726 p. 1877 s.; 1728 p. 2291 ss. Recentissime vero J. Chapmann in Revue Bened. 1902 p. 246-254; 357-373 et 1903 p. 26-51 laudabilissima solertia et acri judicio critico tuetur ea utique fuisse inserta textui originali, sed jam sec. III., et probabilissime quidem ab ipso libelli auctore s. Cypriano, cum eum mitteret ad confessores Romae degentes. Nolumus hanc controversiam criticam dirimere; sufficit cum Marano (in praef. ad op. s. Cypr. § 3.) animadvertere "si ea retineantur quae Oxoniensis editor et Baluzius expunxerunt, nihil affuturum quod non cum Cypriani doctrina optime quadret. Sin autem recidantur, reliquas testimonii hujus partes satis per se habituras momenti ad primatum Ecclesiae romanae. Hospes sane et peregrinus sit in Cypriani doctrina, si quis miretur Petro primatum ab eo attribui, et unum gregem et unam cathedram adstrui, cum tot locis eundem primatum defendat, ac unum gregem, unum episcopatum et, nominatim in ep. 40., unam cathedram commendet. Non magis mirandum quod in Ecclesia non esse pronunciat nefarios illos schismaticos, qui hoc uno episcopatu conculcato, hac una cathedra, quae super Petrum fundata est, deserta, humanam prorsus ecclesiam instituere tentabant. Non erat ergo cur Cypriani testimonium ab his verbis editor Oxoniensis (Fellus) velut a quodam, ut ipse appellat, veneno purgasse sibi videretur".
(4) Haec verba primatui s. Petri non adversantur. Quam enim hic aequalitatem apostolis vindicat Cyprianus, tum in antecedentibus tum in consequentibus circumscribit limitibus, cum nec super omnes sed super unum aedificata sit Ecclesia, nec unitatis origo ab omnibus sed ab uno Christo auctore incipiat.
(5) Hisce verbis abutuntur primatus s. Petri ejusque successorum adversarii. Sane episcopatus unus est unitate originis, naturae, finis, corporis, quod episcopi constituunt: sed non est unus unitate subjecti, pluribus enim inest, et quidem quoad potestatem ordinis singulis eadem ratione, non autem quoad eandem jurisdictionis plenitudinem. Quod si dicit, a singulis partem in solidum possideri, distinguimus: hoc dicit ut excludat subjectum, cui exclusive insit, conc.; ut affirmet eum a pluribus participari, subd. ita ut tamen supponat unum, qui sit centrum, radix, fundamentum unitatis episcopalis, ideoque qui praesit ceteris majori auctoritate, conc.; ut originem, matricem et exordium unitatis episcopalis excludat habeatque omnes episcopos cum romano episcopo prorsus aequales, neg. Legantur sequentia et liquebit, eum episcoporum inter se tueri si vis aequalitatem, quod episcopatus naturam attinet, non autem cum illo, qui unitatis episcopatus est origo et centrum.
(6) Tunica inconsutili Christi Domini adumbratam fuisse Ecclesiae unitatem docent praeterea Alexander alex. apud Theodoretum H. E. 1. 3; Fulgentius de Trinitate c. 1; Augustinus tr. 118. in Ev. s. Joan. n. 4; Cassiodorius in Ps. 21, 20; Gelasius tr. 2. n. 8; Anastasius II. ep. 1. n. 1; Beda in Luc. 23, 24: in Joan. 19, 23; Pseudo-Beda hom. 53; Candidus de pass. Dom. c. 17. (Mig. 106, 93.); Druthmarus in Matth. 27, 35. (ib. 1490.); Rabanus M. in eundem l. etc.
(7) Conjicit Petrus Langen Theol. Literatur bl. Bonn 1870 col. 262 pro edere legendum esse educere i. e. educare. Substituit cod. monacensis, sed manu aliena, alere.
(8) Confessores dicebantur qui coram judicibus ethnicis gloriose fidem confessi erant quique propter eandem tormenta sustinuerant, vel adhuc in vinculis detinebantur.
(a) Cf. 1) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium. S. Cyprianus.
2) Josephus Fessler, Episcopus, Institutiones Patrologiae. Character et doctrina S. Cypriani.
3) Acta Martyrum. Acta Proconsularia Sancti Cypriani Episcopi et Martyris.
4) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, Liber de mortalitate.
5) Św. Cyprian, Biskup Kartagiński, O jedności Kościoła katolickiego.
6) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.
7) S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Enchiridion ad Laurentium sive de fide spe et caritate liber. S. Fulgentii Episcopi Ruspensis De fide seu de regula verae fidei ad Petrum liber.
8) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium Theologiae dogmaticae specialis.
(Nota ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: