Sanctus Cyprianus, Episcopus Carthaginensis.

 

Liber de mortalitate (1)

 

S. CYPRIANUS

 

EPISCOPUS CARTHAGINENSIS ET MARTYR

 

––––––––––

 

I. Scribendi occasio

 

Etsi apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima devota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non movetur, sed tanquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et violentos seculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et tentationibus non vincitur, sed probatur, tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine secularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui divinum atque invictum robur exserere, dissimulanda res non fuit nec tacenda quo minus, quantum nostra mediocritas sufficit, vigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignavia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse jam coepit, Deo et Christo dignus habeatur.

 

II. Non timendum in procellis hujus mundi, cum hae praedictae sint

 

Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divina jam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit in nobis, nulla turbatio, quando haec ventura praedixerit Dominus providae vocis hortatu instruens et docens et praeparans atque corroborans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exsurgere praenuntiavit et cecinit. Et ne inopinatus nos et novus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in novissimis temporibus adversa crebrescere ante praemonuit. Fiunt ecce quae dicta sunt; et quando fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur et quaecumque promissa sunt, Domino ipso pollicente et dicente: Cum autem videritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei (Luc. 21, 31). Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo. Praemium vitae et gaudium salutis aeternae, et perpetua securitas, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia et magna parvis et caducis aeterna succedunt. Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest? Ejus est enim mortem timere, qui ad Christum nolit ire. Ejus est ad Christum nolle ire, qui se non credat cum Christo incipere regnare.

 

III. Justus ex fide vivens cum Christo esse desiderat

 

Scriptum est enim, justum fide vivere. Si justus es, et fide vivis, si vere in Christum credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris et, quod diabolo careas, gratularis? Simeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, cum ei divinitus responsum fuisset, quod non ante moreretur, quam Christum vidisset, et Christus infans in templum cum matre venisset, agnovit in spiritu natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum; quo viso, scivit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte jam proxima, et de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum, et benedicens Dominum exclamavit et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. 2, 29 s.). Probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem venimus. Illa est enim vera pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.

 

IV. Vitae humanae miseria

 

Ceterum quid aliud in mundo, quam pugna adversus diabolum quotidie geritur, quam adversus jacula ejus et tela conflictationibus assiduis dimicatur? Cum avaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus vitiis, cum illecebris secularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido. Si libido compressa est, succedit ambitio. Si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet. Compelleris jurare, quod non licet.

 

V. Optare debemus ad Christum venire

 

Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur; et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum, subveniente velocius morte, properare, ipso instruente nos et dicente: Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis et plangetis, seculum autem gaudebit; vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Joa. 16, 20). Quis non tristitia carere optet, quis non ad laetitiam venire festinet? Quando autem in laetitiam veniat nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid. 22). Cum ergo Christum videre gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum, nisi cum viderimus Christum, quae caecitas animi quaeve dementia est, amare pressuras et poenas et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium, quod nunquam possit auferri?

 

VI. Quia fides deest, coelum non desideramus

 

Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit vera esse, quae promittit Deus, qui verax est, cujus sermo credentibus aeternus et firmus est. Si tibi vir gravis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes utique pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes, quem stare in sermonibus atque in actibus suis scires. Nunc Deus tecum loquitur; et tu mente incredula perfidus fluctuas? Deus tibi de hoc mundo recedenti immortalitatem atque aeternitatem pollicetur, et tu dubitas? Hoc est Deum omnino non nosse, hoc est Christum credentium dominum et magistrum peccato incredulitatis offendere, hoc est in Ecclesia constitutum fidem in domo fidei non habere.

 

VII. Quantum prosit de seculo exire

 

Quantum prosit exire de seculo, Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister ostendit; qui cum discipuli ejus contristarentur, quod se jam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: Si me dilexissetis, gauderetis utique, quoniam vado ad Patrem (Joa. 14, 28), docens scilicet et ostendens, cum cari quos diligimus de seculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum. Cujus rei memor beatus apostolus Paulus in epistola sua ponit et dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21), lucrum maximum computans jam seculi laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris angentibus, et venenatis diaboli faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.

 

VIII. Miseriis vitae etiam fideles sunt obnoxii

 

Atenim quosdam movet, quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius valitudo corripiat; quasi ad hoc crediderit christianus, ut immunis a contactu malorum, mundo et seculo feliciter perfruatur, et non omnia hic adversa perpessus ad futuram laetitiam reservetur. Movet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae nativitatis manet caro ista communis? Quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate conjungimur, spiritu separamur. Itaque donec corruptivum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat immortalitatem, et Christus nos perducat ad Deum Patrem, quaecunque sunt carnis incommoda, sunt nobis cum humano genere communia. Sic cum fetu sterili terra jejuna est, neminem fames separat. Sic cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat. Et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est. Et cum navem scopulosa saxa constringunt, navigantibus naufragium sine exceptione commune est. Et oculorum dolor et impetus febrium et omnium valitudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in seculo caro ista communis.

 

IX. Fidelibus plus quam ceteris in hoc seculo est laborandum

 

Quinimo si, qua conditione, qua lege crediderit, christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in seculo laborandum, cui magis sit cum diaboli impugnatione luctandum. Docet et praemonet Scriptura divina dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Et iterum: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. 2, 1 ss.).

 

X. Exempla Job et Tobiae

 

Sic Job post rerum damna, post pignorum funera, vulneribus quoque et vermibus graviter afflictus, non victus est, sed probatus; qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: Nudus exivi de utero matris, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino visum est, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job. 1, 21). Et cum eum uxor quoque compelleret, ut vi doloris impatiens aliquid adversus Deum querula et invidiosa voce loqueretur, respondit et dixit: Tanquam una ex ineptis mulieribus locuta es. Si bona excepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? In his omnibus, quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini (Job. 2, 10). Itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium, dicens: Animadvertisti puerum meum Job? Non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor (Job. 1, 8). Et Tobias post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia, caecitatem luminum passus, timens et benedicens in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem crevit ad laudem; quem et ipsum uxor sua depravare tentavit dicens: Ubi sunt justitiae tuae? Ecce quae pateris (Tob. 2, 22). At ille circa timorem Dei stabilis et firmus, et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus, tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia majore promeruit; quem postmodum Raphael angelus collaudat et dicit: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Nam quando orabas tu et Sara nurus tua, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, et abisti, et condidisti mortuum, missus sum tentare te et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. Ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei (Tob. 12, 11 ss.).

 

XI. Patienter quidquid acciderit sustinendum est

 

Hanc tolerantiam justi semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt, non mussitare in adversis, sed quaecunque in seculo accidunt fortiter et patienter accipere, cum judaeorum populus hinc semper offenderit, quod adversus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur (Num. 17, 10). Murmurandum non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. 50, 19). In Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus et dicat: Dominus Deus tuus vexabit te et famem injiciet tibi, et cognoscetur in corde tuo, si bene custodieris praecepta ejus sive non (Deut. 8, 2). Et iterum: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra (Deut. 13, 3).

 

XII. Conflictatio in adversis probatio est virtutis

 

Sic Abraham Deo placuit, qui ut placeret Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit. Qui filium non potes lege et sorte mortalitatis amittere, quid faceres, si filium jubereris occidere? Ad omnia te paratum facere timor Dei et fides debet. Sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrorum et cruenta vexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris funebris et tristis avulsio, non sint tibi scandala ista, sed praelia; nec debilitent aut frangant christiani fidem, sed potius ostendant in colluctatione virtutem, cum contemnenda sit omnis injuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum. Nisi praecesserit pugna, non potest esse victoria. Cum fuerit in pugnae congressione victoria, tunc datur vincentibus et corona. Navis gubernator in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est, cum periculum non est. Conflictatio in adversis probatio est veritatis. Arbor, quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non movetur; et navis, quae forti compage solida est, pulsatur fluctibus, nec foratur; et quando area fruges terit, ventos grana fortia et robusta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur.

 

XIII. In adversis virtus perficitur

 

Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta, non vexari sed emendari se dicit adversis, ut dum gravius affligitur, verius probaretur. Datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur (2. Cor. 12, 7 s.). Quando ergo infirmitas et imbecillitas et vastitas aliqua grassatur, tunc virtus nostra perficitur, tunc fides, si tentata perstiterit, coronatur, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. 27, 6). Hoc denique inter nos et ceteros interest, qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur et murmurant, nos adversa non avocant a virtutis et fidei veritate, sed corroborant in dolore.

 

XIV. Mors Christianis non est timenda

 

Hoc quod nunc corporis vires solutus in fluxum venter eviscerat, quod in faucium vulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod assiduo vomitu intestina quatiuntur, quod oculi vi sanguinis inardescunt, quod quorumdam vel pedes vel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per jacturas et damna corporum prorumpente languore, vel debilitatur incessus, vel auditus obstruitur, vel caecatur adspectus, ad documentum proficit fidei. Contra tot impetus vastitatis et mortis inconcussi animi virtutibus congredi quanta pectoris magnitudo est, quanta sublimitas inter ruinas generis humani stare erectum, nec cum eis, quibus spes in Deum nulla est, jacere prostratum? Gratulari magis oportet et temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem fortiter promimus et labore tolerato ad Christum, per angustam Christi viam pergimus, praemium vitae ejus et fidei ipso judicante capiamus. Mori plane timeat, sed qui ex aqua et Spiritu non renatus, gehennae ignibus mancipatur. Mori timeat, qui non Christi cruce et passione censetur. Mori timeat, qui ad secundam mortem de hac morte transibit. Mori timeat, quem de seculo recedentem perennibus poenis aeterna flamma torquebit. Mori timeat, cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus ejus et gemitus interim differatur.

 

XV. Mortalitatis utilitas

 

Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de seculo liberantur. Mortalitas ista ut judaeis et gentilibus et Christi hostibus pestis est, ita Dei servis salutaris excessus est. Hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum injustis moriuntur et justi, non est quod putetis bonis et malis interitum esse communem. Ad refrigerium justi vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti. Datur velocius tutela fidentibus, perfidis poena. Improvidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad divina beneficia, nec quid nobis conferatur agnoscimus. Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgines, venientis antichristi minas et corruptelas et lupanaria non timentes; pueri periculum lubricae aetatis evadunt, ad continentiae atque innocentiae praemium feliciter perveniunt; tormenta jam non timet delicata matrona metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata. Pavore mortalitatis et temporis accenduntur tepidi, constringuntur remissi, excitantur ignavi, desertores compelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, vetus fidelium populus ad quietem vocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium venerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.

 

XVI. Pestis mentes humani generis examinat

 

Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues, quae horribilis et feralis videtur, explorat justitiam singulorum, et mentes humani generis examinat, an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem vel metu mortis exstinguant, an cervicem flectant superbi, an audaciam leniant improbi, an pereuntibus caris, vel sic aliquid divites indigentibus largiantur et donent sine herede morituri. Ut nihil aliud mortalitas ista contulerit, hoc christianis et Dei servis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non funera. Dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam.

 

XVII. Iis respondetur, qui in tanta mortalitate martyrio privari querebantur

 

Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc me ergo in praesenti mortalitate contristat, quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena virtute devoveram, martyrio meo privor, dum morte praevenior. Primo in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse, quod nescis an merearis accipere. Tunc deinde Deus scrutator renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor videt te et laudat et comprobat, et qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Numquid Cain, cum Deo munus offerret, jam peremerat fratrem? Et tamen parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo providente prospecta est, ita et in Dei servis, apud quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur. Aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium. Qualem te invenit Dominus cum vocat, talem pariter et judicat, quando ipse testetur et dicat: Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. 2, 23). Nec enim Deus sanguinem nostrum desiderat, sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei ac justitiae meritis honorati inter patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur.

 

XVIII. Quam praeposterum postulare: Fiat voluntas tua, et quando evocat Deus reluctari

 

Meminisse debemus, voluntatem nos non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare. Quam praeposterum est quamque perversum, ut cum Dei voluntatem fieri postulemus, quando evocat nos et accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus. Obnitimur et reluctamur, et pervicacium more servorum ad conspectum Domini cum tristitia et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis, et volumus ab eo praemiis coelestibus honorari, ad quem venimus inviti. Quid ergo oramus et petimus, ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat? Quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus, ut acceleret dies regni, si majora desideria et vota potiora sunt servire istic diabolo, quam regnare cum Christo?

 

XIX. Episcopi cujusdam visio

 

Denique ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent, quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad veram salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris infirmitate defessus et de appropinquante jam morte sollicitus commeatum sibi precaretur, adstitit deprecanti et jam pene morienti juvenis honore et majestate venerabilis, statu celsus et clarus aspectu, et quem assistentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat de seculo recessurus. Atque ille non sine quadam animi et vocis indignatione infremuit et dixit: Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis? Increpantis vox est et monentis; qui de persecutione sollicitis, de accersitione securis non consentit ad praesens desiderium, sed consulit in futurum. Audivit frater noster et collega moriturus, quod ceteris diceret. Nam qui moriturus audivit, ad hoc audivit, ut diceret. Audivit non sibi ille, sed nobis. Nam quid sibi disceret jam recessurus? Didicit imo nobis remanentibus: ut dum sacerdotem, qui commeatum petebat, increpitum esse comperimus, quid cunctis expediat agnosceremus.

 

XX. Fratres de seculo liberati non sunt lugendi

 

Nobis quoque ipsis minimis et extremis quoties revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est, ut contestarer assidue et publice praedicarem, fratres nostros non esse lugendos accersitione dominica de seculo liberatos, cum sciamus non eos amitti, sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut navigantes solent, desiderari eos debere, non plangi, nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi ibi indumenta alba jam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus, ut nos merito ac jure reprehendant, quod quos vivere apud Deum dicimus, ut exstinctos et perditos lugeamus, et fidem, quam sermone et voce depromimus, cordis et pectoris testimonio non probemus. Spei nostrae ac fidei praevaricatores sumus; simulata, ficta, fucata videntur esse quae dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtutem et factis destruere veritatem.

 

XXI. Qui spem non habent contristantur in suorum excessu

 

Increpat denique apostolus Paulus et objurgat et culpat, si qui contristentur in excessu suorum. Nolumus, inquit, ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus, quia Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu adducet cum illo (1. Thess. 4, 13 s.). Eos contristari dicit in excessu suorum, qui spem non habent. Qui autem spe vivimus et in Deum credimus, et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus, in Christo manentes et per ipsum atque in ipso resurgentes, quid aut ipsi recedere istinc de seculo nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos plangimus ac dolemus, ipso Christo Domino et Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, licet moriatur, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joa. 11, 25 s.)? Si in Christum credimus, si fidem verbis et promissis ejus habemus, et non morimur in aeternum, ad Christum, cum quo et victuri et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus (2).

 

XXII. Venturus ad Christum lugere non debet, sed gaudere

 

Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur; nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. Non est exitus iste, sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. Quis non ad meliora venire festinet? Quis non mutari et transformari ad Christi speciem et ad coelestis gloriae dignitatem venire citius exoptet, Paulo apostolo praedicante et dicente: Nostra autem conversatio, inquit, in coelis est, unde et Dominum exspectamus Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. 3, 20 s.). Tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus et cum illo in aeternis sedibus vivamus atque in regnis coelestibus gaudeamus, Patrem pro nobis precatur dicens: Pater, quos mihi dedisti volo, ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et videant claritatem, quam mihi dedisti prius quam mundus fieret (Joa. 17, 24). Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestium claritatem, lugere non debet nec plangere, sed potius secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veri, in profectione hac sua et translatione gaudere.

 

XXIII. Mors translatio est ad meliorem statum

 

Sic denique invenimus et Enoch translatum esse, qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur Scriptura divina: Et placuit Enoch Deo, et non est inventus postmodum, quia Deus illum transtulit (Gen. 5, 24). Hoc fuit placuisse in conspectu Dei, de hoc contagio seculi meruisse transferri. Sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus, eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius immorantur, mundi contactibus polluantur. Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum illius. Placita enim erat Deo anima ejus. Propter hoc properavit educere eum de media iniquitate (Sap. 4, 11. 14). Sic et in psalmis ad Dominum properat spirituali fide Deo suo anima devota dicens: Quam dilectissimae habitationes tuae, Deus virtutum. Desiderat et properat anima mea ad atria Dei (Psal. 83, 2 s.).

 

XXIV. Mori non vult quem mundus oblectat

 

Ejus est in mundo diu velle remanere, quem mundus oblectat, quem seculum blandiens atque decipiens illecebris terrenae voluptatis invitat. Porro cum mundus oderit christianum, quid amas eum, qui te odit, et non magis sequeris Christum, qui te et redemit et diligit? Joannes in epistola sua clamat et loquitur, et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. Nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio seculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi, et mundus transibit et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (1. Joa. 2, 15 ss.). Potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, pavore mortis excluso immortalitatem quae sequitur cogitemus. Hoc nos ostendamus esse, quod credimus, ut neque carorum lugeamus excessum, et cum accersitionis propriae dies venerit, incunctanter et libenter ad Dominum ipso vocante veniamus.

 

XXV. Gratulandum nobis est, si exitu maturiore subtracti plagis imminentibus exuamur

 

Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc fieri multo magis debet, corruente jam mundo et malorum infestantium turbinibus obsesso; ut qui cernimus coepisse jam gravia, et scimus imminere graviora, lucrum maximum computemus, si istinc velocius recedamus. Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus jam fatigata, jam lassa, aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? Si navigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus violentius excitatis praenunciaret futura naufragia, nonne portum velociter peteres? Mundus ecce nutat et labitur, et ruinam sui non jam senectute rerum sed fine testatur, et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis, quod exitu maturiore subtractus, ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris?

 

XXVI. Ad patriam nostram properemus

 

Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum, renunciasse nos mundo et tanquam hospites et peregrinos istic interim degere. Amplectamur diem, qui assignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis secularibus exsolutos paradiso restituit et regno. Quis non peregre constitutus properaret in patriam regredi? Quis non ad suos navigare festinans ventum prosperum cupidius optaret, ut velociter caros liceret amplecti? Patriam nostram paradisum computamus. Parentes patriarchas habere jam coepimus. Quid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos carorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita. Ad horum conspectum et complexum venire, quanta et illis et nobis in commune laetitia est? Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi, et cum aeternitate vivendi quam summa et perpetua felicitas? Illic apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exsultantium numerus, illic martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis victoriam coronatus, triumphantes illic virgines, quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt, remunerati misericordes, qui alimentis et largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt, qui dominica praecepta servantes ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, fratres dilectissimi, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum venire contingat optemus. Hanc cogitationem nostram Deus videat, hoc propositum mentis et fidei Dominus Christus aspiciat, daturus eis gloriae suae ampliora praemia, quorum circa se fuerint desideria majora.

 

––––––––––––

 

 

Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. IV. (S. Caecilii Cypriani opuscula de Mortalitate, de Opere et Eleemosyna, de Patientia. Quinti Septimii Florentii Tertulliani liber de Patientia et exhortatio ad Martyres). Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J., Professor p. o. Theologiae in C. R. Universitate Oenipontana. Cum Approbatione Celsissimi et Reverendissimi Episcopi Brixinensis et Facultate Superiorum. Oeniponti. LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA. 1868, pp. 1-28. (a)

 

Notae:

(1) Tractatus de Mortalitate compositus fuit occasione pestilentiae, quae grassata est per imperium romanum ac praesertim per Africam, quamque describit Pontius in vita S. Cypriani c. 9 s. (opusc. T. 1. p. 14 ss.), anno, quo Gallus et Volusianus mortui sunt. Verum quo praecise anno num 252. vel 253. vel 254. hunc librum S. Cyprianus composuerit, inter eruditos controvertitur. Cf. Lumper (Hist. theol. crit. de vita etc. SS. PP. p. 11. s. 3. c. 3. a. 8). Cum hac peste grassante animadvertisset quosdam e plebe sua vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine secularis vitae, vel sexus mollitie, vel quod gravius est, veritatis errore minus stare fortiter, nec pectoris sui divinum atque invictum robur exserere, eorum animos dejectos erigere statuit; hinc ut mortis timorem eorum animis excuteret, luculenter ostendit, nec propriam mortem esse timendam, nec aliorum, qui nobis vinculis aut carnis aut spiritus juncti sunt, amissionem sive metuendam esse Christiano, sive lugendam: imo potius bonis fidelibus gratulandum esse morientibus demonstrat, quando hujus vitae tentationibus auferuntur, deinceps in beatissima securitate mansuri. Ita paucis hujus eximii libelli scopum cl. Fessler (Institutiones Patrologiae V. 1. §. 92), complectitur. Illum magni fecit S. Augustinus, qui de eo haec habet (De praedestinatione Sanctorum c. 14. n. 26): "Scripsit librum de Mortalitate Cyprianus, multis ac pene omnibus, qui ecclesiasticas literas amant, laudabiliter notum". Eum iterum laudat ep. 217. ad Vitalem n. 22. et op. imperf. c. Jul. L. 6. c. 14.

 

(2) Ita Baluzius scribit et distinguit secutus auctoritatem sex veterum exemplarium. Clarior tamen est lectio vulgata omnibusque editionibus communis, quae ita habet: Si in Christum credimus, fidem verbis et promissis ejus habeamus, et non morituri in aeternum ad Christum, cum quo victuri et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus.

 

(a) Cf. 1) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium. S. Cyprianus.

 

2) Josephus Fessler, Episcopus, Institutiones Patrologiae. Character et doctrina S. Cypriani.

 

3) Acta Martyrum. Acta Proconsularia Sancti Cypriani Episcopi et Martyris (Akta Męczenników. Akta prokonsularne św. Cypriana biskupa i męczennika).

 

4) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, a) Liber de oratione Dominica (O modlitwie Pańskiej). b) De Catholicae Ecclesiae unitate (O jedności Kościoła katolickiego). c) O śmiertelności.

 

5) S. Caecilii Cypriani opuscula de Mortalitate, de Opere et Eleemosyna, de Patientia. Quinti Septimii Florentii Tertulliani liber de Patientia et exhortatio ad Martyres.

 

6) P. Jacobus Illsung SI, Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta.

 

7) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, Catechismi Latini et Germanici.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. (Cum duabus appendicibus: 1. De oratione. Tractatus asceticus auctore V. P. Alphonso Rodriguez SI. 2. Epistola S. Athanasii ad Marcellinum in interpretationem psalmorum).

 

9) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

10) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Sanctorum Patrum opuscula selecta. Ad usum praesertim studiosorum theologiae. IV. (S. Caecilii Cypriani opuscula de Mortalitate, de Opere et Eleemosyna, de Patientia. Quinti Septimii Florentii Tertulliani liber de Patientia et exhortatio ad Martyres). Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J., Professor p. o. Theologiae in C. R. Universitate Oenipontana. Cum Approbatione Celsissimi et Reverendissimi Episcopi Brixinensis et Facultate Superiorum. Oeniponti. LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA. 1868.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMX, MMXX, Kraków 2010, 2020

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: