PATROLOGIAE COMPENDIUM

SCHOLIS ACCOMODATUM

S. Cyprianus

ANDREAS RETKE

SACRAE THEOLOGIAE DOCTOR

Thascius Caecilius (1) Cyprianus circa tertii saeculi initia Carthagine natus est parentibus senatorii ordinis sicut genere ita et opibus ac potentia illustribus. Juvenis latinis et graecis artibus instructus, dein rhetoricam cum laude publice docuit. Annis circiter quadraginta in ethnica superstitione peractis, a Caecilio presbytero ad fidem christianam conversus est c. a. 245. Post baptismum sanctioris vitae desiderio accensus bona sua pauperibus erogavit, ipse vero continentiae voto emisso Scripturis scrutandis ecclesiasticorumque scriptorum praesertim Tertulliani operibus evolvendis totus incubuit. Ob eximias virtutes non multo post baptismum presbyter electus, et anno sequenti videlicet 248, Donato episcopo mortuo, conspirantibus cleri fideliumque suffragiis, licet reluctans, ad sedem Carthaginensem evectus est.

Ineunte anno 250 erupit persecutio Deciana, Cyprianus clamoribus populi saepius expetitus ad leones, prudenti obtemperans consilio, in ignotum secessit locum. Persecutio autem haec fuit saevissima; plurimi Christiani Carthagine comprehensi martyrium subierunt, permulti vero crudelitate tormentorum perterriti a fide deficiebant, vel cultum idolis exhibendo (lapsi), vel libellos subdole abnegationem fidei attestantes a magistratibus magno saepe pretio sibi comparando (libellatici). His in rerum angustiis Cyprianus, quamvis latens, indefessam ecclesiae suae curam habuit, per epistolas aliisque modis pauperes sublevabat, confessores cohortabatur, lapsos ad poenitentiam provocabat. Persecutione post annum circiter sopita, novae exortae sunt turbae, cum scilicet lapsorum multi reconciliari superbi et arrogantes non supplices ac poenitentes postularent. Quidam presbyteri eis nimium indulgentes communionem restituebant, confessores complures, meritis suis imprudenter confisi, ob suam intercessionem lapsis statim aditum ecclesiae aperiendum postulabant. His omnibus Cyprianus toto muneris episcopalis vigore restitit, contendens Deum tali ruina graviter laesum longa esse poenitentia placandum, lapsorumque causam non paucorum temeritate et arrogantia sed totius Ecclesiae judicio esse definiendam. Tunc Novatus presbyter cum Felicissimo diacono paucisque aliis contra episcopum suum schisma excitarunt, quod tamen brevi a Cypriano constantia ac vigore animi compressum est.

Eodem tempore Romae Cornelius electus et ordinatus est papa; contra ejus electionem insurrexit Novatianus (2) et schismate facto, susceptaque sacrilege consecratione, suam ordinationem datis litteris missisque legatis variis significavit ecclesiis, Africanam quoque in suas pertrahere partes studuit. Cyprianus re bene perspecta omni conatu schismati illi extinguendo adlaboravit, multis in Italiam directis epistolis, libro quoque De unitate Ecclesiae idcirco composito et ad Romanos misso, multum ad dirum hoc schisma reprimendum profuit.

Interim causam lapsorum singulari prudentia et circumspectione S. Cyprianus definivit. In synodis Carthagine saepius repetitis, examinatis rerum adjunctis, libellaticos, qui hucusque poenitentiam egerant, statim communioni restituit, sacrificatoribus autem poenitentiam condignam statuit imponendam. Porro justis intercessionibus confessorum S. Cyprianus limites accurate designavit, ita quidem, ut salvis juribus confessorum, nihil in praejudicium episcoporum ageretur. In persecutione, quae sub Gallo et Volusiano annis 252 et 253 saeviebat, S. Cyprianus Carthagine mansit et plebis suae sollicitam curam gessit.

Anno 255 gravis exorta est controversia de valore baptismi extra Ecclesiam collati. Episcopi Afri et Cyprianus cum eis in quadam synodo hujusmodi baptismum invalidum plane ac nullum declararunt, et missis ad S. Stephanum, tunc temporis Papam, litteris suam opinionem ab eo confirmandam petierunt. Is tamen sententiam reprobavit utpote apostolicae traditioni contrariam. "Non esse quaerendum, dixit, quis sit ille, qui baptisaverit, eo quod, qui baptisatus sit, gratiam consequi possit invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus Sancti". His litteris acceptis, cum sollicite inquirerent Afri, an sibi vere apostolica adversaretur traditio, controversia in tota Ecclesia, plurimisque in synodis, et quidem magno utrimque aestu agitabatur, et subsequenti tandem saeculo, cum tota Ecclesia sententiae subscripsisset Stephani, absoluta est. His litibus nondum compositis atrox supervenit persecutio a Valeriano anno 257 excitata. Initio persecutionis S. Stephanus Romae martyrium subiit, eodem anno et S. Cyprianus comprehensus et, postquam Christum summa animi fortitudine coram proconsule confessus erat, primum quidem exul deportatus est in oppidulum Curubim, quod sexdecim leucis a Carthagine distabat, sed anno sequenti Carthaginem redire jussus, ibique die 14 Septembris gladio caesus martyrii coronam adeptus est (a).

Character. "Cyprianus primus inter auctores christianos vere fuit eloquens. Magna cum fama rhetoricam docuerat, antequam fieret christianus; et quod postea scripsit in suo genere eximium est. «Nam, ut ait Lactantius, ingenio erat facili, copioso, suavi et, quae sermonis maxima est virtus, aperto, ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit». Quemadmodum dicere potuit Hieronymus, ejus sermonem fonti aquarum liquidarum lente et placide fluentium similem esse, possumus quoque dicere aliquando imaginem referre torrentis rapidi, qui omnia occurrentia secum rapit, siquidem magnos motus excitare et quaecumque vult persuadere valet; sive consoletur, sive exhortetur, sive dissuadeat, tantam adhibet vim, ut impossibile sit, quin ejus sermones legentes se sublevatos vel accensos vel commotos sentiant. Illius eloquentia est nativa multumque a declamatoris stylo remota. In ejus oratione neque insulta joca, neque trita proverbia, neque quidquam vulgarem scientiam redolens, reperias, at semper, sicut christianum et episcopum decet, loquitur; os ejus ex abundantia cordis verba profert; utque veritates christianae ejus animo alte erant infixae, eas nobiliter et fortiter eloquitur. Attamen fatendum est, etiamsi sermonem suum apertum et purum reddere conatus sit, aliquid tamen de genio africano retinuisse nonnullaque verba dura adhibuisse" (3) (b).

Opera. Scripta, quae S. Cyprianus reliquit, commode in duas classes dividi possunt in epistolas scilicet et opuscula.

I. Epistolae.

Epistolae numero 83 genuinae in editionibus optimis S. Cypriani inveniuntur, quarum tamen 66 Cypriani sunt, reliquae vel ad ipsum Cyprianum, vel ad clerum carthaginensem sunt directae, et ad historiam illius temporis pertinent.

Argumentum. In epistola ad Donatum amicum mox post conversionem scripta baptismi vim mirabilem effert, et descriptis deinde saeculi pravitate et flagitiosis voluptatibus, felicitatem eorum, qui se totos divino cultui addicunt, eleganter depingit (4).

Reliquae epistolae omnes in episcopatu scriptae sunt. In his plurimas et gravissimas pertractat materias et quidem:

1. Qua pastor bonus, verae fidei conservandae, legibus ecclesiasticis tuendis, moribus suorum emendandis sollicitus, multis epistolis, haec fidelibus iuculcans, saluti eorum studuit prospicere.

2. Major pars epistolarum scripta est in tribus gravissimis persecutionibus, quae durante ejus episcopatu Christi Ecclesiam afflixerunt, Decii scilicet, Galli et Volusiani, ac denique Valeriani. In his epistolis tum rationem exponit, cur ingruente Decii persecutione fugiens, in secessum abierit, tum maxime ex ipso secessu gregis sui curam vere paternam gessit, eorumque bono spirituali et temporali prospicere curavit.

3. In aliis vero epistolis causam lapsorum pertractat, et nimiam sacerdotum quorundam in hisce absolvendis benignitatem et confessorum in hisce commendandis jura justis limitibus coarctare conabatur.

4. Tum contra schismaticos, qui Romae Novatianum, Carthagine contra se Maximum quemdam pseudoepiscopos constituerant, plurimum decertavit.

5. Denique mota quaestione de rebaptizandis haereticis in pluribus epistolis rigorosam, quam amplexus est, sententiam pro viribus defendere conatus est.

II. Opuscula sive tractatus.

1. Apologetica adversus gentiles et Judaeos.

1. De vanitate idolorum (5). Opusculum hoc S. Cyprianus non multo post susceptum baptismum exaravit ad religionem ethnicam confutandam. In eo tria potissimum explanat. Primum quidem probat gentilium deos non esse veros deos, tum unum solummodo esse verum Deum demonstrat, et demum adstruit Christum esse Verbum Dei, quod missum est, ut salutem hominibus afferret.

2. Ad Demetrianum. In opusculo hoc Demetriano cuidam (6), qui bella, famem et pestem, quibus tunc temporis (7) orbis Romanus divexabatur, Christianis imputari debere contendebat, eo, quod ab ipsis dii non colerentur, S. Cyprianus respondens, calamitatum harum paganos potius causam esse ostendit, cum verum non colant Deum; tum vanitate cultus gentilium probata eos ad sacra Christiana amplectenda hortatur.

3. Testimoniorum adversus Judaeos libri III ad Quirinum. Opus a S. Cypriano, priusquam esset episcopus, scriptum et a plurimis Scripturarum testimoniis ei insertis sic appellatum est. Duos priores libros S. Cyprianus peculiariter adversus Judaeos direxit; nam primo Legem Mosaicam ad tempus datam et jam abolitam esse probat; secundo, quae ad Messiam referuntur, testimonia affert, eaque impleta esse ostendit. In tertio vero libro ad vitam christiane instituendam praeclara praecepta suppeditat.

2. Opuscula moralia.

1. De unitate Ecclesiae (8). Praestantissimum hoc opusculum S. Cyprianus occasione schismatis a Novatiano excitati anno 251 scripsit, et ad Romanos confessores direxit. Plurimis rationibus evincit unam esse Ecclesiam Christi, eamque super Petrum fundatam, extra quam nullam salutem esse expectandam. Docet, cur Deus permittat Ecclesiam haeresibus et schismatis turbari; ac demum Christianos graviter admonet, factiosorum commercium fugiant, et Ecclesiae unitatem sedulo teneant (c).

2. De lapsis. Opus praeclarum eodem anno 251 exaratum. In eo S. Cyprianus gratias primum Deo agit pro pace Ecclesiae restituta, laudesque martyrum et confessorum celebrat; lapsorum vero miseram cladem deplorat, atrocitatemque eorum criminis depingit. Tum graviter de presbyteris conqueritur, qui lapsis praepropere pacem restituebant, item quorumdam confessorum temerariam intercessionem redarguit, ac demum admonet lapsos, ut peccata confitentes, et veram poenitentiam agentes, reconciliationem cum Ecclesia expectent.

3. De mortalitate libellus exaratus est occasione pestilentiae, quae a. 252 grassata est. Ostendit S. Cyprianus Christianis morbos et calamitates non esse metuendas, sed potius desiderandas, cum eis occasionem suppeditent patientiam exercendi, bonaque coeli merendi; nec ipsam mortem esse timendam, utpote quae eos ab omnibus hujus vitae miseriis liberet, et cum Christo uniat in aeternum (d).

4. De exhortatione martyrii ad Fortunatum. Opusculum imminente Galli et Volusiani persecutione scriptum ad Christianos compellendos, ut nomen Christi intrepide confiteantur, et martyrium fortiter subeant. Itaque Cyprianus primum demonstrat idola deos non esse, nec elementa vice deorum colenda, sed unum verum Deum esse adorandum. Dein quae Deus minetur eis, qui idolis sacrificent, quibusve eos poenis plectatur, ostendit; pressuras et persecutiones non esse timendas admonet; ac tandem spe mercedis et gloriae, quae martyres maneat in coelis, Christianos ad victoriam de diabolo et mundo reportandam excitat.

5. De oratione Dominica. Opusculum valde insigne (9), docet in eo S. Cyprianus orationis Dominicae praestantiam, et quo animo sit orandum, deinde in singulas hujus orationis petitiones fusius commentatur, demum praecipit pro quibus, quomodo et quibus temporibus preces sint fundendae.

6. De opere et eleemosyna. Occasione incursionis Numidarum, qui multos Christianos in captivitatem abduxerunt, quos S. Cyprianus ut redimendos curaret, hoc opusculum scripsit, in eoque multis s. Scripturae effatis aliisque motivis urget eleemosynas indigentibus largiendas.

7. De bono patientiae. Cum quaestio de rebaptizandis haereticis vehementius coepisset agitari, S. Cyprianus ad sedandos litigantium animos praeclarum hunc tractatum exaravit, in quo Christianos ad mutuam charitatem et imprimis ad patientiam exemplo Christi et Sanctorum hortatur.

8. De zelo et livore. Opusculum etiam ferventibus de iteratione haereticorum baptismi litibus ad sedandos animos scriptum. In eo auctor livorem de venenata invidiae malignitate venientem perstringit, et Christianos ad charitatem humilitatemque hortatur.

9. De habitu virginum, opusculum a S. Cypriano primo episcopatus anno exaratum. In eo virginitatem summis prosequitur laudibus, docetque virgines, quanta in vestitu et conversatione eas deceat modestia.

Dubia opera. Etiam S. Cypriani nomine inscripta circumferuntur quinque opuscula, nempe: De spectaculis, De disciplina et bono pudicitiae, De laude martyrii, Exhortatio ad poenitentiam et De pascha computus; sed an sint genuina, res adhuc est controversa.
 

Patrologiae Compendium scholis accomodatum opera Andreae Retke Sacrae Theologiae Doctoris. In Caesarea Romano Catholica Ecclesiastica Academia Petropolitana Homileticae et Patrologiae Professoris. Varsaviae 1889, p. 87-94.

Notae:
(1) Nomen Thascius in actis ejus martyrii legitur, nomen vero Caecilii gratitudine erga presbyterum, a quo conversus erat, permotus sibi assumpsit. Fata vitae Cypriani scripsit Pontius ejus diaconus, et in sermonibus suis eum celebrarunt S. Greg. Nazian. et S. Augustinus.

(2) Novatianus a Novato et Felicissimo, qui Carthagine Romam confugerant, instigatus schisma excitavit, et postquam multos rigoris specie decepit, sectam constituit, quae variis in locis ad V imo in quibusdam ad VII usque saeculum perduravit.

(3) Dupin Biblioth. tom. I, pagina 269.

(4) Hanc inprimis epistolam S. Cyprianus stylo cultiori exaravit, cujus rei postea episcopus factus curam minorem habuit.

(5) Inscriptio opusculi in codicibus variat. Hujus tractatus meminerunt cum laude S. Hieron. in epla ad Magnum et S. Aug. De unico baptismo lib. IV, c. 6. Liber in duabus prioribus partibus epitome est ex Minucii Octavio et tertia parte ex Tertulliani Apologetico decerpta. De caetero S. Cyprianus in aliis quoque operibus Tertullianum inprimis imitatur.

(6) Demetrianus hic a plerisque proconsul Africae et Cypriani quondam in studiis socius traditur, cum alii eum simpliciter sophistam fuisse contendunt.

(7) Liber hic, verosimilius scriptus est a. 253 post necem Galli et Volusiani a militibus occisorum, cum interea et aliae calamitates plebem premerent.

(8) Inscribitur hoc opus in nonnullis codicibus: De unitate Ecclesiae adversus Novatianum, vel etiam De simplicitate praelatorum.

(9) Hunc libellum prae ceteris pluries extollit S. Augustinus ut v. g. libro contra Julianum lib. II, c. 3. De bono perseverantiae c. 2. De gratia et libero arbitrio c. 13 etc.

(a) Vide: Acta Martyrum. Acta Proconsularia Sancti Cypriani Episcopi et Martyris.

(b) Vide: Josephus Fessler, Institutiones Patrologiae. Character et doctrina S. Cypriani.

(c) Vide: S. Cyprianus, Liber de Catholicae Ecclesiae unitate.

(d) Vide: S. Cyprianus, Liber de mortalitate.

(Notae (a) (b) (c) (d) ab ed. Ultra montes).

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2005

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: