P. CHRISTIANUS PESCH SI
Per se evidens est posse esse atheos "practicos", i. e. homines, qui, scientes esse Deum, vivant, ac si non esset. Neque vero esse possunt athei "theoretici negativi", i. e. homines, qui usu rationis praediti Deum invincibiliter et inculpabiliter, etiam quantum ad primitivam illam notitiam, ignorant, nisi forte ad breve tempus; nam S. Scriptura vocat omnes atheos insipientes, vanos, inexcusabiles, qui veritatem Dei in iniustitia detineant. Idem efficitur ex verbis SS. Patrum: "hanc esse summam delicti nolentium agnoscere, quem ignorare non possint" (supra n. 8). Possunt tamen homines perversa voluntate adeo corrumpere rationem suam, ut saltem ad tempus iudicent Deum non esse, seu ut sint "athei theoretici positivi". De his valet, quod scribit Clemens Alex. (Strom. 5, 13, 252; M 9, 127): "Qui omnem plane pudorem exuerunt adversus veritatem", et S. Augustinus (In Io. tract. 106, n. 4; M 35, 1910): "Exceptis paucis, in quibus natura nimium depravata est".
–––––––––––
Praelectiones dogmaticae quas in Collegio Ditton-Hall habebat Christianus Pesch S. J., Tomus II. De Deo Uno secundum naturam. De Deo Trino secundum personas. Tractatus dogmatici. Editio quarta. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. MCMXIV (1914), pp. 14-15.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Paulus de Chastonay S. J.
Vice-Provincialis
–––––––
Friburgi Brisgoviae, die 2 Februarii 1914
‡ Thomas, Archiepiscopus
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: