COMPENDIUM

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

––––––––––

 

TOMUS II.

 

TRACTATUS I.

 

DE DEO UNO

 

–––––––––

 

PARS III.

 

DE ATTRIBUTIS DEI

 

––––––––

 

CAPUT II.

 

DE ATTRIBUTIS DEI OPERATIVIS

 

–––––––

 

ARTICULUS III

 

DE PROVIDENTIA DIVINA

 

––––––

 

Schol.

 

De certitudine providentiae divinae

 

120. Etsi inter ea, quae providentia divina gubernantur, sunt res futurae et contingentes, tamen prae providentia divina nihil est contingens et indeterminatum, quia Deo omnia, etiam futura, sunt praesentia (supra n. 90). Intellectus igitur divinus dirigens voluntatem divinam est principium plane determinatum et infallibilis certitudinis, quemadmodum ecclesia orat: «Deus, cuius providentia in sui dispositione non fallitur» (Dom. 7 post Pentec.). Hominibus potest esse aliquid fortuitum vel casuale, quatenus iis accidere potest aliquid, quod neque voluerunt neque praeviderunt. Sed cum omnes causae secundae et omnes actus earum sint ordinata a causa prima, Deo nihil est fortuitum (cf. S. Thomas, Contra gent. 3, 94). Nos tamen vias providentiae in singulis non perspicimus (Rom. 11, 33), sed hae in iudicio universali manifestabuntur.

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus II. De Deo uno. De Deo trino. De Deo creante et elevante. De Deo fine ultimo et de novissimis. Editio altera. Friburgi Brisgoviae MCMXX (1920). HERDER & Co., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, p. 64.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 24 Decembris 1919

 

Ludovicus Kösters S. J.,

Praep. Prov. Germ.

 

–––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 15 Iunii 1920

 

Fritz, Vic. gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: