–––––––––
Arg. 1. Multa membra ecclesiae catholicae ad eximiam et heroicam sanctitatem pervenerunt, quae etiam a Deo miraculis comprobata est. Vide vitas et catalogus Sanctorum. Cf. Ottiger, Theologia fundamentalis II, p. 973-975, ubi est catalogus canonizatorum; de sanctis saeculi 19 cf. Kempf, Die Heiligkeit der Kirche im 19. Jahrhundert.
Atqui sanctitas in tanto numero et tali gradu superat vires naturae ad malum proclivae; non est a malo spiritu; vergit in probandam veritatem ecclesiae, quia illi sancti sequentes doctrinam ecclesiae et mediis eius utentes ad sanctitatem pervenerunt. – Quod non omnia membra ecclesiae sancta sint, Christus ipse dixit in parabolis de zizania (Matth. 13, 24-30) et de sagena (Matth. 13, 47-50); porro loquendo de malis praepositis super cathedram Moysis sedentibus (Matth. 23, 2 sq.) innuit posse etiam in ecclesia malos praepositos esse.
2. Ecclesia ipsa considerata ut persona moralis est eximie sancta et fertilis mater sanctorum; sancta est in sua doctrina et legislatione, in cultu Dei exercendo, in tuendis iuribus Dei; ipsa quodammodo omnes virtutes theologicas et cardinales eximie exercet. Audet laudare consilia evangelica et multos homines ad vota perpetua admittere, quorum observatio in tanta multitudine iam est miraculum morale.
–––––––––––
Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV (1935). HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 307-308. (1)
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Coloniae, die 6 Novembris 1934
WALTER SIERP S. J.
Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.
–––––––––––––
Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934
RÖSCH, Vic. Gen.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Cf. 1) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi. 2) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum. 3) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Joannis Perrone e Societate Jesu, De Ecclesia eiusque iuribus. 4) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate. 5). P. Christianus Pesch SI, Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. 6) P. Augustinus Deneffe SI, Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam.
(Nota ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: