COMPENDIUM

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

––––––––––

 

TOMUS I.

 

PARS II.

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

––––––––

 

CAPUT I.

 

DE INSTITUTIONE ET CONSTITUTIONE ECCLESIAE

 

––––––

 

Prop. XXVII

 

Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret

 

219. Stat. quaest. Haec propositio per se est maximi momenti; nam si Christus voluisset ea, quae instituit, morte apostolorum perire, nihil iam haec res ad nos pertineret, nisi quatenus ageretur de cognoscendo facto historico praeteritorum saeculorum. Nihilominus propositio non indiget novis argumentis; nam ex iis, quae hucusque vidimus, satis patet ecclesiam non fuisse ad breve tempus institutam, sed ut permaneat usque ad finem temporum. Solum igitur ut hoc manifestius fiat, quaedam recolligenda vel addenda sunt.

 

Potest perennitas ecclesiae dupliciter intellegi, aut ita, ut ecclesia solum dicatur quomodocumque materialiter permanere, etsi substantialiter mutetur, dummodo subsequens status e praecedenti statu sine interruptione evolvatur; aut ita, ut ecclesia usque ad finem mundi formaliter secundum substantiam eadem perseveret. Pure materialem indefectibilitatem ecclesiae praeter alios statuunt modernistae, quibus in ea nihil stabile est, sed continua mutatione praecedentia moriendo producunt subsequentia; nam, inquiunt, omne vivum variabile (cf. Denz. n. 2094 2104). Nos vero dicimus ea, quae a Christo circa ecclesiae constitutionem decreta sunt, indefectibilia esse et per virtutem divinam exempta a mutabilitate substantiali. Non negamus quidem, immo affirmamus ecclesiam vivere; cotidie enim docet, regit, sanctificat homines; etiam accommodat modum docendi et regendi singulis temporibus et condicionibus. Attamen docet conservando, proponendo, explicando, defendendo, applicando eandem doctrinam revelatam; regit secundum formam a Christo praescriptam; sanctificat per ritus a Christo institutos. Neque pro doctrina revelata umquam potest aliam doctrinam substituere, neque regimen a Christo constitutum in aliud transformare, neque ritus a Christo institutos abrogare. Sed potest ipsa proprias leges condere, mutare, abrogare; potest alios et alios accidentales ritus addere vel tollere; potest multis modis intellegentiam doctrinae revelatae excolere et promovere. Itaque substantialiter eadem manet ecclesia, si substantialiter idem manet magisterium, eadem doctrina, si substantialiter iidem manent cultus et ritus sacri, si substantialiter eadem manet forma regiminis.

 

 

220. Arg. 1. Ex perpetuitate munerum ecclesiasticorum.

 

Christus voluit, ut substantialiter eadem doctrina, idem cultus, idem regimen ecclesiasticum usque ad finem mundi permaneret. Ergo voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret.

 

Prob. antec. Christus dixit: «Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Matth. 28, 19 sq.). Ergo usque ad consummationem saeculi ex voluntate Christi permanebit apostolicum magisterium et sacrum ministerium ad homines docendos, sanctificandos, regendos; ergo etiam usque ad finem mundi permanebunt doctrina Christi, mandata Christi, ritus baptismi. Ideo Christus apostolis promisit Spiritum Sanctum, qui cum iis maneret «in aeternum» et eos firmos in veritate constitueret et ab erroribus defenderet (Io. 14, 16 sq.). Propterea S. Paulus ait: «Licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit» (Gal. 1, 8). Christus dixit suum evangelium, non aliud, praedicandum esse omnibus gentibus, antequam veniret consummatio (Matth. 24, 14). Christus, instituens sacram eucharistiam, dixit apostolis: «Hoc facite in meam commemorationem» (Luc. 22, 19). De qua re scribens S. Paulus ait: «Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat» (1 Cor. 11, 26), i. e. usque ad finem mundi. Non ante finem mundi venient angeli et colligent de regno Christi omnia scandala (Matth. 13, 41 sqq.). His et aliis dictis Christi manifestum est eum voluisse, ut regnum a se fundatum colligeret omnes homines omnium saeculorum. Quare apostoli, qui non erant victuri usque ad finem mundi, instituerunt praelatos ecclesiasticos ad perpetuandum ministerium et regimen apostolicum, et iniunxerunt iis, ut alios post se instituerent (Act. 14, 22. 1 Tim. 1, 3 18; 4, 14; 5, 7 19 sq. Tit. 1, 5; 2, 15).

 

In specie Christus voluit, ut primatus esset perpetuus in ecclesia; nam primatum ad hunc finem instituit, ut portae inferi adversus ecclesiam, supra firmam petram aedificatam, non praevalerent (Matth. 16, 18). Cum aedificium sine fundamento nullam habeat soliditatem, Christus voluit, ut fundamentum, ex quo ecclesia soliditatem habet, permaneret, quamdiu ipsa ecclesia permanet; neque enim Christus umquam significavit primum fundamentum removendum et aliud eius loco ponendum esse. Tradidit etiam Petro integrum gregem suum pascendum (Io. 21, 15 sqq.). Atqui ad hunc gregem pertinent omnes fideles omnium temporum. Ergo hi omnes a successoribus Petri pascendi sunt. Sine primatu perfecta unitas ecclesiae non subsisteret. Itaque primatus Petri fuit quidem praerogativa personalis Petri, quatenus ei praeter ceteros apostolos datus est, non vero quasi cum ipso Petro exstinguendus fuerit. Protestantes suo exemplo ostendunt, quam misere in sectas dilabatur societas supremo unitatis principio orbata. Tam miserum autem statum dissensionis et discordiae Christus certe noluit ecclesiae suae esse proprium (Matth. 12, 25. Io. 17, 20 sq.). Cf. Muncunill, De Christi ecclesia 91 sqq. 123 sqq. 136 sqq. 222 sqq.

 

 

221. Arg. 2. Ex vaticiniis de ecclesia.

 

Vaticiniis tum Veteris tum Novi Testamenti praedicta est perpetuitas regni messianici. Atqui haec vaticinia non possunt non impleri. Ergo ecclesia erit perpetua.

 

Prob. mai. De rege messianico in Vetere Testamento praedicitur: «Potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur» (Dan. 7, 14). «Et erit, in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium . . . et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum» (Mich. 4, 1 7). «Feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles» (Is. 55, 3; cf. supra n. 161). Propterea angelus de Christo annuntiat: «Regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis» (Luc. 1, 32 sq.). Praedixerat Deus: «Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum» (Agg. 2, 7). Quae verba pertinent ad regnum messianicum, et a S. Paulo ita explicantur. «Quod autem "adhuc semel" dicit, declarat mobilium [Veteris Testamenti] translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia [regnum Christi]. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam» (Hebr. 12, 27 sq.). Idem apostolus ait: «Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula» (Hebr. 13, 8). Atqui Iesus Christus non est physica tantum persona, sed etiam moralis ut caput ecclesiae, quae est corpus eius (1 Cor. 12, 12 sqq. Eph. 1, 22 sq. Col. 1, 18); et de hac morali relatione apostolus ad hebraeos loquitur. Neque enim relinquet Christus corpus suum, sed semper animabit, «donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph. 4, 13). Ecclesia est dilecta Christi sponsa, quam numquam repudiabit (Eph. 5, 22 sqq.; cf. Os. 2, 19 sq.). Ergo ecclesia permanere debet, quamdiu vivunt homines ad salutem ducendi; nam Deus «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim. 2, 4). Ergo ecclesia in hac terra permanebit usque ad finem mundi, et tunc transibit in statum gloriosum in caelis.

 

Quare inde a primis saeculis christiani profitebantur: «Credo unam sanctam ecclesiam». Cum hic sit articulus fidei, omnibus christianis admittendus, manifeste christianis omnibus persuasum est ecclesiam numquam perire, sed esse perpetuam. «Ecclesia tempora sua habet, persecutionis videlicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest» (S. Ambrosius, In Hexaem. 4, 2, 7). «Non vincetur ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat huius saeculi finis» (S. Augustinus, In Ps. 60, n. 6).

 

 

222. Obi. I. Quae a prophetis praedicta sunt de perfecta felicitate servorum Dei in regno messianico (e. g. Is. 65, 17 sqq.), de regno mille annorum (Apoc. 20, 1 sqq.), de evangelio aeterno (Apoc. 14, 6), impleta non sunt in praesenti statu ecclesiae. Ergo exspectandus est alius status ecclesiae essentialiter diversus.

 

Resp. Conc. antec. Dist. conseq.: Ergo exspectandus est status essentialiter diversus in caelo, conc. conseq.; in terra, neg. conseq.

 

Quae a prophetis praedicta sunt de regno Messiae, ex parte tantum referuntur ad terrenam huius regni formam; multa vero perfecte non implebuntur nisi in regno Messiae glorioso. Neque ea, quae a prophetis simul videntur et annuntiantur, necessario etiam simul implenda sunt, sed sufficit, ut successive impleantur. Praeterea quae metaphorice dicuntur, litteraliter intellegenda non sunt. Hoc valet de prophetiis Veteris et Novi Testamenti (e. g. Apoc. 21, 10 sqq.). Quare exspectandum non est tempus, quando leones paleas comedant (Is. 11, 7), vel alia materialiter fiant, quae apud prophetas sunt involucra sensus spiritualis. Mille anni apud Ioannem significant longum illud tempus, quo regnum Dei in terra florebit et crescet. Evangelium aeternum significat aeterna Dei consilia de sorte iustorum. Ceterum durante tempore huius vitae postulat Christus ab omnibus discipulis suis, ut cotidie tollant crucem suam et ipsum per multas tribulationes sequantur ad gloriam (Luc. 9, 23; 14, 27; cf. Praelect. dogm. IX, 695 sqq.).

 

 

223. Obi. II. Erit aliquando apostasia magna (2 Thess. 2, 3. 1 Tim. 4, 1), ut non iam fides neque caritas sit in terra (Matth. 24, 12 24. Luc. 18, 8), sed omnes serviant diabolo (Apoc. 13, 3 sqq.). Ergo ecclesia non perseverabit usque ad finem mundi.

 

Resp. Dist. antec.: Ante finem mundi plurimi deficient ab ecclesia, conc. antec.; etiam «electi», neg. antec.; nam hi in illis textibus diserte excipiuntur. Dist. conseq.: Ergo ecclesia illis temporibus obnoxia erit magnis persecutionibus et externa gloria privabitur, conc. conseq.; plane evanescet, ut homines etiam bonae voluntatis eam invenire non iam possint, neg. conseq.

 

Conferri possunt, quae de variis ecclesiae statibus declaravit auctoritas ecclesiastica contra fraticellos (Denz. n. 485 490) et contra pistorienses (Denz. n. 1501). Ecclesiam «ex voluntate auctoris sui unicam in omnibus terris in perpetuitate temporum esse necesse est.... Est igitur ecclesia Christi unica atque perpetua. Quicumque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescriptione Christi Domini, relictoque salutis itinere ad interitum digrediuntur» (Leo XIII, Encycl. «Satis cognitum», 29 iun. 1896; Denz. n. 1955).

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 150-153. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 6 Novembris 1934

 

WALTER SIERP S. J.

Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.

 

–––––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934

 

RÖSCH, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) Pius Papa XII, Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi.

 

2) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

3) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

4) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

5) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, De indefectibilitate Ecclesiae.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum. c) Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum. d) De distinctione inter sedem et sedentem. e) De papa dubio. f) De praescriptione theologica.

 

7) P. Augustinus Deneffe SI, a) Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam. b) De eximia sanctitate.

 

8) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. b) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. c) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXII, Kraków 2012

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: