P. CHRISTIANUS PESCH SI
Sola ecclesia catholica iis notis a Deo instructa est, quae, quo magis perspiciuntur, eo clarius eam ostendunt veram ecclesiam Christi. Sectae vero ut sectae nullam notam exhibent, ob quam appareant vera ecclesia Christi, sed vera motiva credibilitatis relate ad ea tantum proponere possunt, quae cum ecclesia catholica communia habent. Unde possunt quidem asseclas suos per accidens inducere ad amplectenda fide divina ea dogmata, quae iis cum vera ecclesia sunt communia, et relate ad haec dogmata fides haereticorum materialium potest esse divina et habere necessariam firmitatem; sed pro ipsa secta, ut opponitur verae ecclesiae, nullum verum motivum credibilitatis, nulla fides divina exsistit, quapropter ex natura rei progressus notitiae abducit homines bonae voluntatis a secta et adducit ad ecclesiam.
Insuper gratia Dei, quae impellit homines ad amplectendam et servandam fidem catholicam, excitat heterodoxos ad relinquendam sectam suam. Itaque pia vita, oratio aliaque media, quibus gratia impetratur, sunt totidem gressus a secta ad veram ecclesiam. Historia testis est eos heterodoxos, qui cum vera pietate et humili erga Deum subiectione saluti suae student, facilius quam alios ad ecclesiam converti.
Ergo quia in hac re agitur solum de secta, ut opponitur ecclesiae a Christo institutae, non de iis doctrinis, quae haereticis communes sunt cum ecclesia, patet, quam recte doceat Vaticanum plane imparem esse condicionem catholicorum et haereticorum, quia haereticis ut haereticis et vera motiva credibilitatis et gratia Dei desunt. Ceterum quatenus sunt christiani bona fide fruentes, nihil est in iis, quod corrigatur et mutetur.
De hac re ait S. Augustinus: "Quemadmodum iudaeus, cum ad nos venerit, ut christianus fiat, non in eo destruimus bona Dei, sed mala ipsius; nam quod errat non credendo, quod Christus iam venerit natusque et passus sit et resurrexerit, hoc emendamus . . . quod vero unum Deum colendum credit, qui fecit caelum et terram, quod omnia idola gentium detestatur, quod futurum exspectat iudicium, quod vitam sperat aeternam, quod de carnis resurrectione non dubitat, laudamus, approbamus, agnoscimus. Sicut credebat credenda, sicut tenebat tenenda, firmamus. Ita etiam, cum ad nos venit schismaticus vel haereticus, ut catholicus fiat, schisma eius et haeresim dissuadendo et destruendo rescindimus, sacramenta vero christiana, si eadem in illo invenimus, et quidquid aliud veri tenet, absit ut violemus. . . . Sicut ergo dicitur iudaeo: Tene fidem resurrectionis, sicut tenebas, sed crede iam Christum resurrexisse a mortuis quod non credebas . . . sic etiam haeretico dicitur, qui sacramenta christiana, sicut in ecclesia catholica traduntur, nulla sua falsitate mutavit: Tene christianum baptisma in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, sicut tenebas; sed agnosce Christi ecclesiam toto, sicut prophetatum est, orbe crescentem" (De unico bapt. contra Petil. n. 4 sqq.; M 43, 596 sqq.).
Itaque quae haereticus fide divina credidit, non sunt ei in dubium revocanda; illa vero, quae Deo credere non potuit, sed humana opinione ductus errando admisit, recte ei dicuntur denuo examinanda. Cumque ipse non agnoscat suam sectam infallibilem regulam veritatis revelatae, nullatenus cum suis principiis pugnat porro inquirendo et dubitando. Sed catholicus, qui firmiter credit ecclesiam esse magistram veritatis infallibilem, non potest de eius doctrina dubitare, quin a sua persuasione deficiat et fidem suam deneget. Si haereticus catholicum ad se pertrahere nititur, dicit ei: Desere, abnega, damna totum, quod hactenus credidisti. Si catholicus ad se invitat haereticum, dicit ei: Tene bona, quae habes, et acquire, quae non habes; noli abnegare fidem veram, quam hactenus habuisti, sed perfice eam. Itaque nobis plane constamus, si catholicis illicitum esse dicimus dubitare; et si nihilominus haereticos ad dubitandum adhortamur, etiamsi eos bonae fidei esse supponamus.
–––––––––––
Praelectiones dogmaticae. Auctore Christiano Pesch S. J., Tomus VIII. De virtutibus in genere. De virtutibus theologicis. Tractatus dogmatici. Editio quarta et quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXII (1922). HERDER & Co., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 185-186 (nn. 386-387).
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Coloniae, die 24 Octobris 1921
Bern. Bley S. J.,
Praep. Prov. Germ. Inf.
Friburgi Brisgoviae, die 3 Augusti 1922
d. m.
Dr. Weber, Can.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: