ENCHIRIDION

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SCRIPSIT

 

DR. FRANCISCUS EGGER

 

EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS

 

––––––––––

 

TRACTATUS I

 

DE REVELATIONE

 

–––––––––

 

SECTIO I

 

De religione generatim

 

––––––––

 

CAPUT I

 

De religionis origine, obligatione, natura et proprietatibus

 

––––––

 

ARTICULUS III

 

De proprietatibus religionis

 

Praecipuae religionis proprietates sunt: veritas, unitas, universalitas et necessitas. Nomine veritatis intelligitur illa religionis proprietas, qua Deo vero verus cultus internus et externus exhibetur. Unitas est proprietas, qua non quidem plures formae plus minusve perfectae religionis verae, sed plures verae religiones contradictorie vel contrarie sibi oppositae excluduntur. Sic revelatio patriarchalis, mosaica et christiana non constituunt plures religiones, neque opponuntur unitati religionis; opponitur vero sic dictus Indifferentismus vel Latitudinarismus, iuxta quem omnes religiones, quantumvis oppositae, aequales sunt. Universalitas est proprietas, qua religio ad omnes homines totumque hominem pertinet, omnesque eius facultates ac relationes privatas et sociales afficit ac veluti pervadit. Necessitas denique est proprietas, vi cuius religio non est quid homini liberum, sed obligatorium et necessarium; necessitate videlicet medii et praecepti, pro singulis et pro societate ad consequendum finem proximum et ultimum.

 

Thesis I. Religio debet esse vera.

 

1. Sane, religio falsa non est religio, sed impietas. Nonne impium est, falsa numina colere, attributa divina negare, imperfectiones vel etiam vitia Deo affingere, praecepta morum pervertere ac bonum malum et malum bonum dicere, cultui publico ritum superstitiosum vel etiam turpem admiscere? Atqui haec plus minusve in omnibus falsis religionibus fiunt.

 

2. Posito quod Deus certam aliquam religionem revelaverit certumque cultum praescripserit, haec religionis forma unice vera erit; quicumque enim alio modo Deum colere praesumit, ac Deus ipse vult, eum non colit sed offendit. Hoc sensu damnata est prop. 15 Syllabi: «Liberum cuique homini est, eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit» (1).

 

3. Christo Domino testante «Deus quaerit veros adoratores, quia Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare» (Ioan. 4, 23 sq). Profecto! ad quid tanta molimina in antiquo foedere per prodigiosam separationem et gubernationem populi iudaici, nisi ad conservandam veram religionem? Ad quid Deus per prophetas et novissime locutus est nobis in Filio, nisi ad revelandam veram religionem?

 

Obiectio. Deo sufficit bona voluntas; quicunque ergo corde sincero Deum quaerit, acceptus est ei, etiamsi fortasse in modo quaerendi erret. Eo vel magis, quia omnis cultus humanus ex una parte naturaliter imperfectus est et insufficiens, ex altera vero parte cultus etiam perfectissimus nihil Deo conferre potest, cum sit Deus sibi sufficientissimus.

 

Resp. a. Retorqueo argumentum: Sufficit Deo bona voluntas; at bonam voluntatem non habet, cui tantundem valet religio vera ac falsa. Ergo unusquisque veram religionem quaerere debet, si eam nondum novit; amplecti, si novit sed nondum habet; firmiter tenere, si eam iam possidet. – b. Acceptus est Deo, qui eum colit, licet fortasse erret, (2) Dist.: si involuntarie erret, C.; si voluntarie, N.c. Omnis cultus est imperfectus, D.: est positive imperfectus i. e. falsus et malus, N.; imperfectus negative, quatenus nimirum maioris perfectionis capax esset, Tr.; licet accurate loquendo etiam hoc negari posset. Nam religio Christi obiective spectata est perfectissima Deoque exhibet honorem infinitum, praesertim per sacrificium crucis et missae. – d. Denique cultus noster non auget quidem gloriam Dei intrinsecam, utique vero eius gloriam extrinsecam; et quamvis Deus hac gloria seu potius glorificatione nostra non indigeat, eam tamen praestare debemus propter multiplices relationes, quibus Deo obstricti sumus, ipseque Deus propter suam sanctitatem cultum verum et sanctum ab homine postulare debet.

 

Thesis II. Vera religio una tantum esse potest.

 

Prob. 1. Tunc pluralitas religionum admitti posset, si non solum plures formae plus minusve perfectae unius religionis, sed plures verae religiones oppositae compossibiles essent. At talis hypothesis est evidenter absurda; supponit enim, unum verum Deum actibus contrariis coli posse.

 

2. Paulo aliter. Sensu obiectivo religio est complexio omnium officiorum, quae ex dependentia hominis a Deo resultant. Atqui omnia officia reducuntur ad hoc unum, ut exhibeatur reverentia uni Deo secundum unam rationem, «in quantum scilicet est primum principium creationis et gubernationis» (3). Subiective vero religio est ipse habitus huius reverentiae. Ergo religio tam obiective quam subiective spectata necessario est una.

 

Thesis III. Religio de iure et de facto universalis est.

 

Iam probavimus (32), religionem universalem esse intensive, eo videlicet sensu, ut totum hominem omnesque eius facultates respiciat. Probavimus etiam, religionem extensive universalem esse debere, ita ut nemo sit, qui ad religionem non obligetur. Sed contendimus insuper, eam de facto universalem esse; non quidem eo sensu, ac si penes omnes vera religio, sed quod aliqua religio semper et ubique fuerit.

 

Hoc imprimis iam a priori praesumi debet. Impossibile enim est, ut homo sana ratione utens idea Dei, conscientia boni et mali aliisque ideis religiosis et moralibus prorsus careat. Historia autem hoc omnino confirmat: «Si enim, inquit Plutarchus (4), terram obeas, invenire possis urbes muris, litteris, legibus, domibus, opibus, numismate carentes: urbem vero templis diisque destitutam, quae precibus, oraculis, iureiurando non utatur, non bonorum causa sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam vidit». Similiter Cicero: (5) «Sua cuique civitati religio est». Idem recentiores viatores atque ethnographi testantur.

 

Obiectio. Multi, nostris praesertim temporibus, religioni omni valedixerunt; immo a viatoribus gentes integrae sine ulla religione repertae fuerunt. – Resp. a. Exceptio firmat regulam; neque aliud profecto ex paucis illis exceptionibus sequitur, quam id unum, quod videlicet universalitas religionis non est metaphysica aut physica, sed moralis. – b. Irreligiositas, quam multi prae se ferunt, est potius practica quam theoretica, vitium voluntatis et non intellectus. Quis sibi persuadeat, omnes illos, qui Deo debitum cultum detrectant, reipsa omni religione i. e. cognitione Dei cultusque ipsi debiti carere? – c. Falsum est, gentes integras sine omni religione repertas fuisse (6). Licet enim aliquae gentes certo et determinato cultu religioso destituerentur, nulla tamen omnino athea est vel fuit. Si vero prima fronte ita videbatur, accuratiore examine instituto, semper deprehendebatur, penes huiusmodi gentes aliquam persuasionem et cultum, utut superstitiosum, numinum altiorum et invisibilium viguisse. Semper itaque verum est, quod Cicero ait: (7) «Nulla gens tam fera est, quae non, etiamsi ignoret, qualem deum habere deceat, tamen habendum sciat».

 

Ceterum non multum altercabimus cum incredulis. Si gentium ferarum societate adeo gaudent, habeant sibi, non invidebimus. Quidni etiam belluarum societatem sibi vindicant? Nam, ut praeclare observat Lactantius (8), «religio est paene sola, quae hominem discernit a brutis».

 

Thesis IV. Religio est absolute necessaria, necessitate medii et praecepti, pro societate aeque ac pro singulis.

 

α) Dicitur necessitas absoluta, quae ex ipsa natura et essentia rerum oritur, et pro quavis hypothesi valet. β) Dicitur necessitas praecepti, quae nonnisi ex obligatione superioris oritur; sic ad vitam aeternam necessaria est observatio ieiunii ecclesiastici. γ) Dicitur necessitas medii ea, quae oritur ex relatione necessaria ad finem; sic cibus necessarius est ad vitam, remissio peccatorum necessaria ad salutem. – His positis:

 

1. Thesis sequitur ex dictis (27-33), ubi demonstravimus, religionem non solum stricte a Deo praecipi tam singulis quam societati, sed eam necessariam quoque esse ad conservationem ordinis moralis, socialis et eudaimonologici.

 

2. Probatur insuper explicite ex hominis fine, qui est felicitas; finis quidem singulorum est felicitas aeterna ac perfecta in consecutione summi veri, boni et pulchri; finis autem societatis est felicitas temporalis proveniens ex communi civium prosperitate morumque cultura. Atqui nec singuli nec tota societas absque religione hanc felicitatem adipisci valent. Felicitas quippe perfecta nonnisi in possessione Dei consistit, ad quam profecto homo irreligiosus et impius nunquam pertinget. Felicitati sociali autem pariter religio tam est necessaria, quam necessaria est iustitia fundamentum regnorum, auctoritas in principe, obedientia in subditis, fidelitas in promissis, pietas erga parentes, humanitas erga miseros, aliaeque virtutes sociales, quae sine religione vel nullae vel fucatae sunt. Hoc norunt ipsi philosophi pagani: Arisioteles, Plato, Plutarchus, Cicero etc. (27, 3). Hinc merito scriptum est (Ps. 143, 15): Beatus populus, cuius Dominus Deus; et (Prov. 14, 34): Iustitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.

 

Corollarium. Ex unitate et necessitate verae religionis ultro consequitur falsitas illorum systematum, quae nominibus Indifferentismi, tolerantiae, Latitudinarismi, libertatis cultus veniunt. Si enim, ut in prioribus demonstravimus (27. 29. 34), homo obstrictus est ad religionem et quidem ad religionem veram, et si una tantum religio vera est: profecto liquido sequitur, integrum cuique non esse, aut quam libuerit, aut omnino nullam profiteri religionem. Quid absurdius, quid magis impium ac perniciosum esse potest, quam homini potestatem tribuere, «ut officium sanctissimum impune pervertat vel deserat, ideoque ut aversus ab incommutabili bono sese ad malum convertat: quod non libertas, sed depravatio libertatis est, abiecti in peccatum animi servitus» (Leo XIII. Encycl. Libertas praestantissimum). – Cum vero isti errores nostris temporibus late grassentur multosque patronos habeant, eos in tractatu de Ecclesia (347) tamquam in propria sede ex professo adhuc refutabimus.

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis. Scripsit Dr. Franciscus Egger EPISCOPUS BRIXINENSIS ET PRINCEPS. Editio quinta. Brixinae. TYPIS ET SUMTIBUS WEGERIANIS. 1913, pp. 33-38 (nn. 33-40). (a)

 

Notae:

(1) Denzinger, n. 1715 (1562).

 

(2) Literae D. (Dist.) C. N. SD. Tr. sunt abbreviationes pro formulis scholasticis: distinguo, concedo, nego, subdistinguo, transeat. Hoc semel pro semper notasse sufficiat.

 

(3) Cf. s. Thom. p. 2 2 q. 81 a. 3.

 

(4) Adv. Colot.

 

(5) De legib. l. 10.

 

(6) Cf. Gutberlet, Apologetik Bd 1, S. 45 ff, 84 ff qui ex testimoniis auctorum ethnographorum optimae notae erudite ostendit, gentes etiam maxime barbaras aliquas, subobscuras licet, ideas religiosas habere. Sic unus ex celeberrimis exploratoribus Africae Livingstone (Missionsreisen II, 103) expresse testatur, «se nullum Africanum reperisse, in quo non fuerit fides alicuius numinis supremi». Non desunt inter ipsos incredulos hodiernos, qui universalitatem religionis concedunt, e. g. M. Müller, Réville, Hellwald (Darwinista) etc. Reipsa semper pauciores fiunt, qui religionem universalem esse negant. Cf. Pesch, Gott und Götter, I (Freiburg 1890).

 

(7) De nat. deor. l. 2.

 

(8) De divin. instit. l. 7, c. 9.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De indefectibilitate Ecclesiae. b) De necessitate Ecclesiae. 2) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso. 3) P. Parthenius Minges OFM, De religione iudaica postchristiana. 4) Sac. Andreas Pohl, De religione mahumedana. 5) Sac. Constantinus Ioannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta. (Nota ab ed. Ultra montes).

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Commendatio.

 

«Enchiridion Theologiae dogmaticae generalis» auctore Dre Francisco Egger concinnatum iisdem prorsus dotibus praeclaris excellit, quibus eiusdem auctoris «Enchiridion Theologiae dogmaticae specialis» insignitur. Doctrina in eo proposita omnino consona est orthodoxae fidei decretis et menti sanctae Ecclesiae. Singularis vero huius libri praerogativa in eo est, quod auctor in omnibus, quae huc spectant, presso pede Concilium Vaticanum sequitur. Haud minori laude digna est ratio, qua materia substrata dividitur, enucleatur, exponitur. Stylus tam brevitate quam perspicuitate commendatur. Proinde dictam lucubrationem non solum prelo sed et commendatione dignam censemus, sperantes, fore, ut tam pro scholis quam pro studio privato optime inserviat.

 

Brixinae, 28. Aprilis 1893.

 

† SIMON, Eppus.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: