SAC. ANDREAS POHL
VISITATOR CONGR. MISS.
TRACTATUS DE RELIGIONE
–––––––––
De caeteris a Christiana diversis Religionibus
–––––––
Quaeres 1mo. Quis sit Author Religionis Mahumedanae?
Resp. Author Religionis Mahumedanae est Mahumedes Arabs, Meccae in Arabia anno 571. natus ex nobilissima Koreishitarum familia oriundus. Erat vir litterarum quidem rudis, natura tamen faecundus, et formae elegantia conspicuus. Anno aetatis suae quadragesimo prophetam agere caepit, hominibusque persvadere conatus est, se a Deo ad Religionem emendandam missum esse, utque authoritatem sibi conciliaret, colloquia cum Gabriele Archangelo, imo cum ipso Deo habita finxit, paroxismosque morbi epileptici, quo laboravit, raptus Divinos dictitabat. Doctrinam suam potissimum sparsit in urbae Jatrib, quae postea dicta est Medina, atque magna hominum multitudine in exercitum collecta, vi armorum Imperio suo, atque Religioni, quam praedicavit, totam Arabiam subiecit. Morte preventus anno aetatis suae sexagesimo tertio ex hac vita decessit. Adjutores in nova compilanda Religione sua habuit, quemdam Sergium Monachum Nestoriana haeresi infectum, et Judaeum quemdam Abdallach nomine. Mahumedana Religio comprehenditur in libro Koranus seu Alkoranus dicto, cujus contenta ab ipso Deo per Archangelum Gabrielem, tamquam Ministrum spatio triginta annorum sibi manifestata esse jactabat Mahumedes. Comprehendit autem Koranus rerum diversissimarum farraginem, compilationemque ex doctrina Religionis Judaicae, Christianae, Saracenicae, et propriis Mahumedis figmentis.
Quaeres 2do. Qui sunt praecipui Religionis Mahumedanae errores?
Resp. Religionis Mahumedanae errores praecipui sunt sequentes. 1. Deo peccata tribuit, imo Deum authorem peccatorum facit, 2. beatitudinem caelestem in voluptatibus corporis reponit, 3. docet Deum quosdam creasse eum in finem, ut malis hominibus infernum impleat, 4. fatalem rerum omnium statuit necessitatem, 5. polygamiam simultaneam, divortia, et concubinatum permittit. 6. Mahumedem esse Prophetarum maximum.
Quaeres 3tio. Qualis fuit progressus Religionis Mahumedanae?
Resp. Religio Mahumedana celerrime longe, lateque propagata est. Causae autem hujus propagationis erant, vis armorum, accomodatio ipsius doctrinae moribus Orientalium utpote voluptatibus deditorum, vilipensio Judeorum frustra Messiam expectantium, et in multas ac diversas Haereses scissio Christianorum. Sed post mortem Mahumedis mox ejus sectatores in varias sectas divisi sunt. Inter has sectas praecipuae sunt duae Sonnitarum, et Schiitarum, illi praeter Alkoranum, librum quemdam Traditionum Sunna vel Sonna dictum tenent, qui ex dictis, et factis Mahumedis compilatus est, isti solum Alkoranum tamquam librum Sacrum venerantur. Sectam Sonnitarum profitentur Turcae, Arabes, Tartari, Afri. Sectam vero alteram Schiitarum, Persae potissimum tenent. Has inter sectas odia, et certamina continua agitantur.
Quaeres 4to. Utrum Religio Mahumedana sit vera, et Divinitus manifestata?
Resp. Religio Mahumedana neque vera est, neque Divinitus manifestata censeri potest. Enimvero Religio quae docet plura erronea, sanae rationi contraria, quae caret criteriis veritatis, cujusmodi sunt Miracula et Vaticinia, neque vera est, neque Divinitus manifestata censeri potest. Porro Religio Mahumedana multa docet absurda, erronea, rectae rationi contraria continet, ut patet ex adductis illius erroribus, caret quoque Divinitatis criteriis, Miraculis scilicet, et Vaticiniis. Igitur neque vera est, neque Divinitus manifestata, sed falsa, turpis, atque abominabilis.
Obijcies. Mahumedes nonnulla patravit Miracula, sed et ipsa Religionis ipsius propagatio certe mirabilis est.
Resp. Mahumedes sepius a suis Sectatoribus provocatus ut aliquo signo suam a Deo missionem confirmaret, postquam variis subterfugiis illos elusisset, aperte tandem respondit. Miraculis non semper fuisse adhibitam fidem, et se non fuisse missum ad Miracula patranda, sed tantum ad praedicandum. Deinde Miracula, quae a Mahumede patrata dicuntur, sunt facta, quae aut arte humana facile effici potuerunt, ut volatus columbae ad aures Mahumedes, aut dignis testimoniis destituuntur uti colloquium Mahumedis cum Gabriele Archangelo, aut denique sua se vanitate, et absurditate refellunt, cujusmodi est Lapsus Lunae in manicam Mahumedis, collocutio de nocte cum camelo, et alia. Quod attinet propagationem Religionis Mahumedis, ea neutiquam Divinitatis argumentum fuit, nam vi, et armorum potentia diffusa est, carnis illecebris atque faedis voluptatibus ad illam homines attrahentibus.
EPILOGUS
Quaeres. Ex adductis Religionibus, quae unice vera, ac Divina est?
Resp. Ex adductis Religionibus, sola Christiana Religio unice vera, ac Divina est, quam quilibet hominum sequi et amplecti tenetur. Siquidem Religio antiqua Judaeorum jam abrogata est, moderna autem illorum Religio vana, falsa, erroribus scatens est. Gentilium, Persarum, Indorum, Sinensium, Mahumedanorum Religio turpis, supersticiosa est. Religio autem Christianorum, Sancta, pura, veris Miraculis, ac Vaticiniis a Deo confirmata, ergo ipsa sola vera ac Divina est. Unice autem veram ac Divinam Religionem quilibet hominum sequi tenetur. Ergo Religionem Christianam quilibet homo sequi et amplecti tenetur.
–––––––––––
Institutiones Theologiae Dogmaticae, ad usum Ecclesiasticorum impressae. Tomus I. Vilnae. In Typographia Diaecesana ad Domum Congr. Mis. Montis Salvatoris., pp. 217-220.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Institutiones Theologiae Dogmaticae, ad usum Ecclesiasticorum conscriptas, Typis mandari posse censeo. Vilnae in Aedibus Academicis. 8. Februarii 1808. –
Ph. N. GOLANSKI S. P.
Per Diaec. & in Imp. Univer. Censor
mpr.
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
mpr.
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: