COMPENDIUM

THEOLOGIAE DOGMATICAE GENERALIS

 

P. PARTHENIUS MINGES OFM

DOCTOR SS. THEOL. ET PHILOS.

 

Pars II.

De religionibus non christianis

 

§ 5. De religione iudaica postchristiana

 

Religio mosaica fuit tantum praecursor religionis christianae, per Christum partim adimpleta, partim abrogata est. Quare post Christi mortem non iam est religio vera et eo ipso religio reproba facta est (1). Populus Israel reiecto Christo ut Messia cessavit esse populus electus, factus est populus reprobus. Adhuc exspectat adventum Messiae, et eatenus religio haec est aedes nondum confecta; sed quia Messias non iam venturus est, haec aedes eo ipso imperfecta manere debet, facta est ruinosa, corpus exanime.

 

Etsi religio iudaica ex condicione et fine est aliquid particulare et nationale, tamen eius asseclae inter omnes populos dispersi sunt. Omnia instituta, in quibus fundata erat, velut arca, templum, sacrificia, sacerdotes, ex annis plus quam 1800 perierunt. Ex tempore mortis Christi non iam apparuit verus propheta, qui populum consolaretur et meliora tempora annuntiaret. Surrexerunt quidem multi pseudoprophetae et pseudomessiae, sed nullus potuit miracula patrare vel alio modo se probare nuntium divinum, econtra populum credulum in perniciem maiorem proiecerunt. Lex mosaica, quam Iudaei adhuc in manibus habent, maxima et essentiali ex parte, scil. qua lex iudiciaria et caeremonialis, observari nequit. Omnia haec manifesto demonstrant, populum iudaicum cum religione sua a Deo esse reprobatum, sicut iam Daniel praedixit (a).

 

Secundum voluntatem Dei populus hic usque ad finem mundi permanebit. Iudaei, semper tenentes libros suos antiquissimos sacros, attestantur, vaticinia Messiana in iis contenta esse authentica seu vaticinia ante eventum praenuntiata, non postea a Christianis fabricata, sicut S. Augustinus notat: (2) "Propterea adhuc Iudaei sunt, ut libros nostros portent ad confusionem suam. Quando enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus Paganis istas Litteras. Et ne forte dicant duri ad fidem, quia nos illas Christiani composuimus, ut cum evangelio, quod praedicamus, finxerimus prophetas, per quos praedictum videretur, quod praedicamus: hinc eos convincimus, quia omnes ipsae Litterae, quibus Christus prophetatus est, apud Iudaeos sunt... Codicem portat Iudaeus, unde credat Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post dominos codices ferre, ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant". (*)

 

 

Compendium theologiae dogmaticae generalis. Auctore P. Parthenio Minges O. F. M. DOCTORE SS. THEOL. ET PHILOS. ALUMNO PROVINCIAE BAVARICAE. Editio secunda emendata et augmenta. Ratisbonae 1923, pp. 97-98 (nn. 162-163).

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Nihil obstat.

 

R o m a e , die 2. Februarii 1922.

 

Fr. M. Albertus O'Neill O. F. M.

 

–––––––––

 

Imprimi potest, servatis servandis.

 

R o m a e , die 11. Februarii 1922.

 

Fr. Bernardinus Klumper O. F. M.,

Min. Glis.

 

–––––––––

 

Imprimatur.

 

M o n a c h i i , die 11. Februarii 1923.

 

Dr. M. Buchberger,

Vic. Gen.

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Abrogatio legis per se ipsa facta est per mortem Christi, promulgata est die Pentecostes; attamen per aliquod tempus licuit legem observare, id quod ipsi apostoli partim fecerunt, sed haec observatio non iam necessaria fuit. Perpulchre ait Scotus (4. d. 3, qu. 4, n. 5): "Lex vetus non erat mala sicut est idololatria, et ideo non debuit subito repelli... sed debuit synagoga cum honore sepeliri, ut ostenderetur fuisse bona pro tempore suo".

 

(2) Enarr. in ps. 56, 9; M. 36, 666.

 

(*) Cfr. Hettinger, Lehrbuch der Fundamentaltheologie,³ 1913, I, 433 ss. – Döllinger, Heidentum und Judentum. 1857, p. 854 ss. – Schanz, Apologie des Christent. ed. 2, II, 266. – Wilmers, De religione revelata, 1897, 475 ss.

 

(a) Dan. 9, 26 sq. (Nota ab ed. Ultra montes).

 

Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: