COMPENDIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

––––––––––

 

TOMUS I.

 

––––––––

 

PROLEGOMENA

 

––––––

 

Modernismus

 

Recentissime orta est doctrina falsa, quae quidem inter protestantes iam diu vigebat, sed paulatim etiam catholicorum quorundam mentes contagione infecit. «Modernismus» vocatur hic morbus, consistens in extremo quodam subiectivismo, ex cuius placitis religio, revelatio, fides potius quam in obiectiva veritate, a Christo ecclesiae tradita, fundantur in singulorum hominum interna experientia, qua quis cum Deo, intellectualiter non cognoscibili, mysticum quoddam commercium habet. Sola haec interna et subiectiva ad Deum relatio essentiale elementum est totius vitae religiosae. Cetera omnia: ecclesia, dogmata, sacramenta, sunt secundaria quaedam adiumenta, quae possunt esse utilia ad religiosos sensus commovendos, dummodo perpetuo sese accommodent subiectivis progressibus et necessitatibus. Unde in religione nihil stabile, omnia fluunt.

 

Hoc systema, utpote religionem christianam evertens et ecclesiae a Christo institutae inimicum, merito damnatum est. At venenum istud adhuc serpit. Quare theologo catholico magna cautione et diligenti cura opus est, ne per ullas rimas hanc pestem in sacram doctrinam penetrare permittat. «Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt» (1 Tim. 6, 20). Tu vero «scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis» (ib. 3, 15). Fideliter, sobrie, pie, catholice!

 

Cf. Caes. Carbone, De modernistarum doctrinis, Romae 1909; Iul. Beßmer, Philosophie und Theologie des Modernismus, Freiburg 1912; A. Gisler, Der Modernismus 4, Einsiedeln 1913; I. M. Piccirelli, De catholico dogmate universim, Neapoli 1911.

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. De Christo legato divino. De Ecclesia Christi. De fontibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV. HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, p. 12. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 6 Novembris 1934

 

WALTER SIERP S. J.

Vice-Praep. Prov. Germ. Inf.

 

–––––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934

 

RÖSCH, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae: 1. De praescriptione theologica. 2. Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse. 3. Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret. 4. De usu rationis humanae in theologia. 5. De certitudine providentiae divinae. 6. Quo sensu Beata Virgo Maria sit mediatrix inter Deum et homines. b) Praelectiones dogmaticae: 1. De ecclesia, corpore Christi mystico. 2. De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum. 3. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum. 4. De distinctione inter sedem et sedentem. 5. De papa dubio. 6. Num possint esse athei.

 

2) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

3) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

4) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. b) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. c) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

5) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

6) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

7) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De indefectibilitate Ecclesiae. b) De necessitate Ecclesiae.

 

8P. Augustinus Deneffe SI, a) Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam. b) De eximia sanctitate.

 

9) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

10) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: