COELESTE PALMETUM

 

AD UBERTATEM ET SACRAS DELICIAS EXCULTUM,
ORNATUM, MUNITUM,
 
OPERA

 

R. P. WILHELMI NAKATENI SI

 

PLURIMIS NOVIS IISQUE LECTISSIMIS
 
SANCTORUM PATRUM ET VENERABILIS VIRI L. BLOSII
OBSITUM FLORIBUS PIETATIS

 

––––––––––

 

Tu es Petrus. Breviarium Romanum. Pars Verna. Ratisbonae 1879.

 

COMMONITORIUM BREVE DE ECCLESIA,

 

SEU SCUTUM FIDEI CATHOLICAE CONTRA PROFANAS HAERETICORUM NOVITATES

 

––––––

 

"Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo... in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere". Ephes. VI.

 

"Sola ECCLESIA CATHOLICA est, ait Lactantius, quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei: quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exiverit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri: agitur enim de vita et salute, cui nisi caute et diligenter consulatur, amissa et extincta erit". Divinae Institutiones, L. IV, cap. 30.

 

I. RELIGIO CHRISTIANA A DEO DUCIT ORIGINEM ESTQUE AD SALUTEM NECESSARIA.

 

MULTIFARIUM, ait Apostolus, multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime locutus est nobis in Filio in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Divinam suam missionem et veritatem novae revelationis Christus, id est, verus Messias praenuntiatus a prophetis, manifestavit miraculis: Coeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Opera quae mihi dedit Pater ut perficiam ea, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me. Matth. 11. Joan. 5. Unigenitus autem Dei Filius, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire, ideo notas fecit hominibus divitias gloriae suae, ideo religionem suam mundo patefecit, ut per eam universi ad salutem aeternam pervenirent: Praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Marc. 16. Unde Petrus Apostolus Act. 4. Non est in aliquo alio salus, quam in nomine Jesu. Et Paulus ad Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo.

 

Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

II. CHRISTUS PROPTER RELIGIONEM CONSTITUIT ECCLESIAM, CUJUS HIC INSTITUTIO DIVINA PROBATUR.

 

Debuit Christus, divinae Religionis auctor, doctrinarum suarum perpetuae conservationi et propagationi prospicere. Igitur, ne labentibus annis veritates coelestes hominum infirmitas vel malitia laederet vel ex animis deleret, sapientissime discipulos suos in unam convocavit societatem, seu sacram familiam, quae Ecclesia nuncupatur. Ecclesia est societas hominum viatorum, qui veram Christi doctrinam profitentur, sive justi sint, sive peccatores. Huic Ecclesiae, quae in corpus quoddam morale coalescit ex populo fideli totius orbis, revelationis commisit observantiam et custodiam; huic peculiarem dedit formam, qua foret ab aliis coetibus plane distincta; huic mandata dedit specialia; hujus membra junxit et veluti connexuit quibusdam vinculis; hanc mediis ornavit necessariis ad finem suum, qui est fidelium omnium aeterna salus, assequendum. Et haec quidem credentium societas vel ipso nomine suo, doctrina, cultu, institutis, legibus, testatur in universo mundo, se ab incarnato Dei Filio fuisse primitus institutam; per ipsam existentiam suam Ecclesia Christiana de semetipsa reddit testimonium. Deinde, sacrarum subsidio Litterarum Ecclesiae divina fundatio non minus adstruitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Matth. 16. Quum autem hic Ecclesiae fundationem stabilimus testimonio Scripturarum Novi Testamenti, Scripturis utimur, ut documentis mere historicis et scriptis authenticis hominum coaevorum, quorum testimonium de iis quae ab initio ipsi viderunt ac audierunt, et quae immediate acceperunt a Christo, nemo recusare potest. Evangelistas et Apostolos nondum citamus tamquam scriptores divinitus afflatos, sed ut humanos testes, omni fide dignos. Considerent ergo novatores, qui solis Scripturis volunt inniti, Ecclesiam antiquiorem esse Scripturis quae de ea loquuntur, et eisdem praescribere, uti jam latius dicendum est.

 

III. PRAETER SCRIPTURAM EST ALIA FIDEI REGULA, TRADITIO.

 

Christiani, quos vocant passim Romano-Catholicos, semper unanimi voce professi sunt totam Salvatoris doctrinam in duplici contineri fonte, in sacra Scriptura et Traditione, quas pari pietatis affectu et reverentia suscipiunt et venerantur. Protestantes contra, qui a Luthero et Calvino nomen et originem habent, verbum Dei ad solas Scripturas restringunt, nec ullam censent adhibendam fidem dogmatibus, nisi dilucide in Scripturis exprimantur; erroremque hunc tamquam suae reformationis fundamentale principium posuerunt. At vero profana vocis hujusce novitas vel ex eo satis arguitur, quod, historia teste, primitus Christiana Religio et Ecclesia fuerit longe lateque propagata sine Scripturarum adminiculo, substiteritque utraque plures per annos, vita vivens integerrima, quamvis Novi Testamenti libri nondum evulgati forent ab hagiographis: jam enim baptismus conferebatur in nomine SS. Trinitatis, jam instruebantur fideles viva Apostolorum voce, jam credebant Christi verba, jam Deum orabant utentes verbis Christi, jam a superioribus regebantur, antequam quidpiam horum fuisset scriptis consignatum. Quod si temporis progressu gesta Salvatoris doctrinamque litteris mandarunt discipuli, non id utique fecerunt, ut jussioni Magistri parerent, nec voluerunt quidquid ad fidei depositum spectat, libris complecti; sed oblata occasione scripserunt, nonnisi particularia quaedam attingentes doctrinae capita, sive ut refellerent falsas narratiunculas et gliscentes haereses, sive ut fidelium piae petitioni satisfacerent. Et revera suis non dixit Salvator: Scribite, sed: Euntes DOCETE gentes quaecumque mandavi vobis; PRAEDICATE Evangelium omni creaturae. Et S. Joannes in fine Evangelii sui testatur, Jesum et alia multa fecisse, quae non sunt scripta in libro hoc, et quae, si scripta forent, orbis universus non caperet. Praeterea, cum asserunt haeretici recentiores, Biblia credendorum esse regulam perfectam et fontem unicum, deberent assertionem hanc ipsam quodam evidenti Bibliorum testimonio confirmare; neque id solum, sed etiam per ipsa Biblia, quae sola admittunt, certo cognoscere et certo nos edocere, quinam libri vere ad Biblia pertineant: neutrum vero hucusque potuerunt efficere. Econtra perspicue multis in locis docent Scripturae, non omnia fidei capita in Scripturis reperiri: Itaque fratres, state, et tenete traditiones, quas didicistis sive per SERMONEM, sive per epistolam nostram. II. Thess. 2. Laudo vos, quod..., sicut TRADIDI vobis, praecepta mea tenetis... Ego accepi a Domino, quod et TRADIDI vobis. I. Cor. 11. Quae AUDISTI a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios DOCERE. II. Tim. 2. Quae verba mirifice probant divinae seu apostolicae Traditionis existentiam in Ecclesia, et omnino parem cum scriptis testimoniis auctoritatem. Hinc Patres orthodoxi et Concilia in rebus fidei morumque Traditionem contra haereticos, saepius etiam quam Scripturas, appellant. Accedit communis fidelium saeculis omnibus persuasio, qui plura fidei dogmata tamquam divinitus revelata suscipiunt, licet sacri Libri de illis altum sileant; ita, v. g., perpetuam Beatissimae Virginis Mariae Virginitatem, descensum Christi ad inferos, baptisma parvulorum, baptismatis valorem ab haereticis collati, credunt etiam acatholici. Tandem, ut solae Scripturae possent fieri revelationis criterium sufficiens, esse deberent tam apertae et faciles intellectu, ut quilibet fidelis omni tempore ex eis haurire sinceram Christi doctrinam posset, sine cujusquam erroris formidine, sed quod de Paulinis epistolis dicit Petrus, Epist. II. 3, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem: id de Scripturis universis dicendum esse convincunt et Patrum testimonia, et exortae de sacri Codicis sensu lites, quin etiam confessio pseudo-reformatorum.

 

Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto. 1366-1367.

 

IV. CHRISTUS ECCLESIAM, SICUT RELIGIONEM, INSTITUIT VISIBILEM, NECESSARIAM, INDEFECTIBILEM, UNIVERSALEM, SANCTAM, UNAM.

 

Salvator, quum causa Religionis suae societatem positivam in terris constituerit, huic operi suo quosdam imprimere debuit characteres, quibus tum a quavis temporali societate, tum a sectis haereticorum, quae temporum lapsu sibi falso decus et nomen arrogarent Ecclesiae Christianae, facile et tuto dignosceretur. Sunt autem tres praecipue societates, quae sibi divinam originem tribuunt: videlicet praeter Ecclesiam Catholicam, sunt etiam Schismaticorum ac Protestantium conventicula, quae serius exorta sunt. Apud omnes in confesso est, nonnisi unicam ex his tribus societatem esse vere a Christo fundatam; eam procul dubio, quae imaginem, sapientissimi Architecti manu delineatam, perfecte repraesentet. Jam vero sponte sequitur, ut, qualem Christus Ecclesiam esse voluerit, quaeramus.

 

1. Ecclesia societas est VISIBILIS, ita ut, constanti et singulari claritate conspicua, in omnium oculos incurrat. Luce perfusa, ait S. Cyprianus, per totum orbem radios suos porrigit. Novatorum opinionem, qui Ecclesiam occultam et invisibilem finxerunt, sane quam valide refellunt utriusque Scripturae plura oracula: Erit mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eam omnes gentes. Isai. 2. In Evangelio Matth. 5. comparatur civitati supra montem positae. Salvator, dum jubet ad Ecclesiae praefectos deferri fidelium peccata, visibilem esse Ecclesiam supponit: Si Ecclesiam quis non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Matth. 18.

 

2. Ecclesia, non secus ac Religio quam conservat, est ita NECESSARIA, ut nemini extra illam versanti sit speranda salus. Quod si jubente Deo teneantur omnes profiteri Christi doctrinam, tenentur etiam ingredi societatem: quae est doctrinae domicilium. Eos ergo, qui noluerint venire ad nuptias Filii Regis, a vita aeterna affirmat extorres fore: Dico vobis, nemo virorum illorum gustabit coenam meam. Luc. 14. Hinc S. Cyprianus: Habere non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Et S. Irenaeus: Dominus judicaturus est eos omnes qui sunt extra veritatem, id est, qui sunt extra Ecclesiam.

 

3. INDEFECTIBILIS vocatur, hoc est, in perpetuum duratura, et in ejusdem doctrinae, quam Christus praedicavit, professione perseveratura. Gabriël angelus repetit Prophetarum de Messia vaticinium: Regni ejus non erit finis. Et Christus spondet, potestatem inferorum et molimina numquam adversus Ecclesiam praevalitura: se cum ea futurum usque ad finem mundi: Matth. 16. et 28. Et sane, si perpetua sit Ecclesia, indubie sequitur fieri non posse, ut unquam a vera fide tantisper deflectat ea, quae dicitur ab Apostolo Columna et firmamentum veritatis. I. Tim. 3. Et Christus: Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Apud vos manebit et in vobis erit. Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia. Joan. 14. Quae verba Salvatoris, sive ad solos Apostolos eorumque successores pertineant, sive ad totam fidelium congregationem, convincunt certe, veritatem et fidem in Ecclesia numquam posse deficere.

 

4. UNIVERSALIS, seu CATHOLICA dicitur, quod, ex institutione Christi, diffundi debeat per universum orbem, ita ut nullis locorum limitibus, sicut nec temporis angustiis, definiatur. Quod praedixerat regius Vates, Ps. 21: Adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium, hoc executioni mandat Christus, Apostolis praecipiens: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Marc. 16. Et duodecim Apostoli, nuntiantes verbum Crucis, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. I. Cor. 1. Marc. 16. Porro qui vocantur ad Evangelium et ad Christum crucifixum, membra fiunt Ecclesiae, quae est corpus Christi mysticum: Ipsum (Christum) dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus. Ephes. 1.

 

5. Ecclesiae SANCTITAS non in uno Scripturae loco celebratur. Christus seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Ephes. 5. Elegit nos Deus, et vocavit nos in societatem Filii sui Domini nostri Jesu Christi. I. Cor. 1. ut essemus sancti et immaculati, cives sanctorum et domestici Dei, genus electum et gens sancta. Eph. 1. 2. et I. Petr. 2. Hinc Ecclesia saepe vocatur templum et domus Dei, corpus et sponsa Christi, instituta ad consummationem sanctorum, etc. Sanctitas autem ea provenit ex ratione Fundatoris et Capitis invisibilis; ex ratione doctrinae, cultus et mediorum quae ad sanctitatem informant et ducunt; ex ratione fidelium, qui ad sanctimoniam ex vocatione sua tendunt omnes, quum saltem plurimi eo perveniant.

 

6. Quam Christus fundavit societatem, est essentialiter UNA. Est Ecclesia corpus unum, sicut unus est Dominus, una fides, unum baptisma. Ephes. 4. Eam vocat multoties Salvator singulari numero regnum suum, domum suam, Ecclesiam suam, unum ovile sub uno pastore. Haec proprietas exsurgit ex unitate fidei et charitatis seu communionis, qua fit ut omnes qui membra sunt Corporis Christi, easdem veritates revelatas credere et eamdem tenere communionem debeant. In ultima coena Jesus Patrem orat, ut utraque unitas in Ecclesia perpetuo remaneat: Non pro eis (Apostolis) rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te; ut et ipsi in nobis unum sint. Joan. 17. Et Paulus praecipit, ut simus solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus et unus spiritus, donec occurramus omnes in unitatem fidei. Eph. 4. Nomine autem charitatis hic intelligimus charitatem specialem, totius populi Christiani propriam, qua cuncti fideles adhaerent Ecclesiae praefectis, cum eadem fide et eadem communione, ad unum idemque corpus constituendum. Quoniam vero Salvator unitatem praecepit, Ecclesiam debuit mediis instruere necessariis ad utramque unitatem jugiter asservandam; adeoque illa societas quae mediis illis sit destituta, spectari debet ut synagoga Satanae (Apoc. 3); et nequaquam ut vera civitas Dei, de qua dicta sunt gloriosa. Nam, dicente S. Cypriano: Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et plebs in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Quodnam vero sit in Ecclesia principium unitatis, et certissima revelatae veritatis anchora ex sequentibus fiet manifestum.

 

V. REQUIRITUR, PRAETER DUPLICEM FIDEI REGULAM, QUAEDAM AUCTORITAS; ATQUE HAEC NON EST IPSA SCRIPTURA, NEC UNIUSCUJUSQUE RATIO PRIVATA.

 

Revelationem divinam, sive Libris inspiratis consignatam, sive Traditione transmissam, indigere dicimus custode et interprete, eoque tum instituto divinitus, tum infallibili et publico. Etenim, nisi talem auctoritatem Christus in Ecclesia posuisset, nulli posset certo constare de revelationis ab eo factae identitate et integritate; omnes fluctuarent incerti, an suprema veritas hoc illudve dogma revelaverit, necne: an nihil divinis verbis ab homine sit additum, an nihil detractum. Dubii semper essemus de vero verborum intellectu, quibus revelatio expressa fuit, praesertim ubi de mysteriis agitur. Quod satis superque testantur eorum hallucinationes gravissimae, qui, necessariam auctoritatis viam deserentes, sibimetipsis voluerunt esse duces et magistri. Et vero, quaevis civitas sapienter ordinata non tantum leges habet, quae suum cuique praescribant officium; sed insuper a legislatore constituti sunt in ea magistratus et judices, qui leges debite custodiant, interpretentur, in causis particularibus applicent, dissidia litesque de legislationis sensu dirimant; quae si singulorum civium arbitrio forent permissa, brevi respublica in summam abiret rerum confusionem. Eadem igitur ratione debuit divinus Legislator integritati codicis sacri regnique sui conservationi providere. Debuit scilicet quoddam erigere juge tribunal, et magistratus publicos insignire auctoritate, qua fidei depositum Ecclesia fideliter custodiat, qua germanam doctrinam ab humanis commentis secernat, germanum Scripturae Traditionisve sensum proponat, controversias de fide morumve disciplina finiat irreformabili judicio. Porro necessarius ille controversiarum judex oportet ut sit infallibilis: etenim veritates divinas fide quoque divina, adeoque infallibili, credendas esse fatentur sectarii: ut vero dogma quoddam infallibili fide credi possit infallibiliter homini constare debet illud esse divinitus revelatum, et vere contineri sive in Scriptura sive in Traditione; atqui nequit hoc infallibiliter constare, nisi judicis sententia, quae dogma tamquam revelatum exhibet, sit infallibilis.

 

Haeretici clamant supremum controversiarum judicem esse Scripturam ipsam. At omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. II. Petr. 1. Scriptura non omnia continet quae fidei christianae sunt, et alia plura tantum obscure continet, estque saepissime difficilis intellectu. Fieri non potest sui ipsius interpres, quum sit lex muta, quae interrogata silet, et patienter sinit se varios in sensus torqueri. Est ea judex mortuus, qui nec litigantium rationes audire, nec sententiam ipse valet pronuntiare. Insaniae merito argueretur legislator etiam humanus, qui legem constituisset judicem legis, et de sensu legis litigantes ad legem remitteret. Alii rationem humanam invocant uti Scripturarum interpretem; in fidei quaestionibus standum esse volunt judicio spiritus privati seu potius ut ipsi aiunt, auctoritati Spiritus sancti, qui est in privatis hominibus et unumquemque docet interius. His Ezech. 13. Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident! Vident vana et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus; cum ego non sim locutus. Sane testimonium illud sensus interni, quale Protestantes fingunt, vel est diversum in diversis, vel idem est in omnibus. Si prius, blasphemant haeretici; namque Spiritus sanctus unus est, nec secum ipse potest dissentire: si posterius, cur in diversas haeretici scinduntur sententias, cur eisdem in libris opposita reperiunt placita? Respondet S. Vincentius Lirinensis: Quia videlicet Scripturam sacram pro ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt; sed ejusdem eloquia aliter atque aliter alius atque alius interpretatur, ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur. Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur. Commonitorium, c. 2.

 

Docete omnes gentes fidem Sanctae Trinitatis.

 

VI. CHRISTUS, UT FIDEI CONSERVATIONI AC UNITATI PROVIDERET, ECCLESIAE PERPETUAM CONTULIT POTESTATEM DOCENDI.

 

Ne Revelatio pessum iret, Christus divino plane consilio publicam in Ecclesia statuit cathedram, seu magisterium perpetuum ac infallibile; ita ut inter fideles alii doctores essent, alii auditores et discipuli. Discessurus ex hoc mundo ad Patrem, docendi munus imponit Apostolis, et Ecclesiam docentem plenissime constituit aperto sermone: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ne vero quis Apostolos in promulgandis Christi doctrinis et praeceptis errare posse suspicetur, neve in animum inducat potestatem docendi baptizandique fuisse ad Apostolorum tempora restrictam, mox solemnem Christus addit promissionem perennis assistentiae, et juge privilegium infallibilitatis: Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Matth. 28. Idipsum confirmatur capite Joan. 14. ubi dicit Salvator Paracletum seu Spiritum veritatis in aeternum cum Apostolorum collegio mansurum. Hos igitur praeceptores, fallere fallique nescios, nos audire, his credere nos jubet tamquam ipsi Deo loquenti: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, spernit eum qui misit me. Luc. 10. Eum qui Ecclesiae praefectis detrectaverit obedientiam, haberi vult sicut ethnicum et publicanum. Matth. 18. Et docendi potestatem, cum eaque donum inerrantiae non omnibus fidelibus indiscriminatim Salvator contulit, sed eis tantum quos alloquitur Apostolis eorumque legitimis successoribus, idque ut servetur puritas doctrinae et unitas semper intemerata, secundum S. Paulum: Ipse dedit quosdam quidem apostolos, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores..., ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Ephes. 4. Et episcopis commendat: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae. I. Tim. 6. Sic, antequam ullus liber Novi Testamenti fuisset conscriptus, Ecclesia jam erat divinitus constituta, munita jure perpetuo docendi, ornataque privilegio infallibilitatis. Vi autem auctoritatis divinae quam accepit, declaravit postea, quinam libri sint canonici et inspirante Spiritu sancto conscripti, unde illud S. Augustini: Ego Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae commoveret auctoritas; quae divina dogmata semper fuerint vivae vocis oraculo tradita; utramque fidei regulam, Scripturam et Traditionem, asservat et infallibiliter interpretatur; exortas de religione controversias dirimit. Sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, ait S. Vincentius Lirinensis, Commonitorium, c. 32, nihil in his umquam permutat, nihil minuit, nihil addit, non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena.

 

VII. ECCLESIA, QUAE DOCENS VOCATUR, POTESTATEM HABET MINISTRANDI ET REGENDI; USQUE IN SAECULI FINEM DURATURAM.

 

Ecclesiae Fundator non minus mirabiliter identitati consuluit cultus publici, quem ipse determinaverat. Sacrorum enim administrationem non permisit universis fidelibus, sed quibusdam viris concredidit, quos elegit ut ministros suos et dispensatores mysteriorum Dei. I. Cor. 4. Mandat Apostolis, instituens Eucharistiam: Hoc facite in meam commemorationem. Luc. 22. Et de Sacramento Poenitentiae: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Joan. 20. Tandem, quum respublica et familia bene ordinata existere nequeat sine regimine, et quum aliunde recta regiminis forma quamdam postulet politiam seu disciplinam publicam, ideo Christus sacrae Reipublicae contulit supremam potestatem sanciendi leges idoneas, in judicium vocandi subditos, et poenis salutaribus in legum transgressores animadvertendi. Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Matth. 18. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. I. Tim. 5. Caeterum, Apostoli tum in Concilio Hierosolymitano, tum alibi, eorumque successores hac potestate legislativa, judiciaria et coactiva nullo non tempore usi sunt. Petrus scribit Episcopis, Ep. I. 5. Pascite, qui in vobis est, gregem Dei. Et Paulus dicit: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Act. 20.

 

S. Petrus Apostolus. Vasco Fernandes (Grao Vasco), 1475-1542.

 

VIII. CHRISTUS PETRO CONCESSIT HONORIS ET JURISDICTIONIS PRIMATUM, AD PETRI SUCCESSORES PROPAGANDUM.

 

Non tantum Apostolos elegit Dominus, qui Ecclesiam Dei regerent, sed etiam uni inter duodecim specialem contulit praerogativam Primatus, supremum in Ecclesiam principatum, ut, capite constituta, ait S. Hieronymus, schismatis tollatur occasio. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum, etc. Matth. 16. Hoc sub gemino petrae fundamentalis claviumque symbolo significat, se Petro daturum plenitudinem potestatis. Sicut fundamentum sustentat aedificium materiale, ita Petrus ille erit cui totum aedificium spirituale, omnis in Ecclesia potestas et vis legum, debebit inniti. Collatio clavium habetur ubique gentium velut insigne juris, aut symbolum potestatis in domum aut civitatem aliquam. Hoc autem privilegium, quod Matth. 16. pollicetur Petro nominatim ob confessionem specialem divinitatis, illud post resurrectionem uni Petro confert (Joan. 21), dum Petrum coram aliis Apostolis interrogans: Diligis me plus his? tribus vicibus et soli defert auctoritatem proprie dictam in gregem universum, dicens: Pasce agnos meos: pasce oves meas. Ne vero princeps Apostolorum erret in imposito sibi munere, addit Christus: Ego rogavi pro te: ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Luc. 22. Petri excellentiam communis tum in Oriente, tum in Occidente fides semper agnovit. Ecclesiae, inquit S. Ambrosius, quam ipse intimo Spiritu regit, hominem, suae potestatis vicarium et ministrum, praefecit: nam cum visibilis Ecclesia visibili capite egeat, ita Salvator noster Petrum universi fidelium generis caput et pastorem constituit, cum illi oves suas pascendas verbis amplissimis commendavit, ut qui ei successisset, eamdem plane totius Ecclesiae regendae et gubernandae potestatem habere voluerit. Haud dubie primatus debet perseverare; pertinet enim ad naturam Ecclesiae, primariamque constitutionem. Igitur praerogativa non fuit Petro personalis; nec eo moriente fuit extincta, sed necessario transit ad ejus in eadem episcopali cathedra legitimos successores. Ergo, ut ait S. Ambrosius, ubi Petrus, ibi Ecclesia, adeoque Christus, qui est Via, Veritas et Vita.

 

IX. VERA CHRISTI ECCLESIA NON ALIA POTEST ESSE, QUAM SOCIETAS ROMANO-CATHOLICA, QUAE HABET CATHEDRAM PETRI.

 

Frustra principem Apostolorum Petrum, id est, Petri successorem, quaerat aliquis in conventiculis schismaticorum, qui rumpunt unitatem regiminis; vel in sectis pseudo-reformatis, quae numquam ipsae sibi primatum ausae sunt vindicare. Frustra Petrum et Christum quaeras extra Catholicam Ecclesiam, quae adhuc, secuta totam retro antiquitatem, Romanae Sedi velut communi centro regiminis ecclesiastici adhaeret, et ejus Sedis antistitem uti supremum Dominici gregis pastorem veneratur. "Cum Petrum Apostolum, ait Leibnitzius, in principe orbis terrarum urbe Roma, et Ecclesiam gubernasse, et martyrium subiisse, et successorem sibi designasse constanter veteres tradant, neque ullus alius Episcopus umquam ea ratione venerit, Romanum caetororum principem merito agnoscimus. Hinc Romani Pontifices a prima statim origine, se tamquam gubernatores universalis Ecclesiae supremos gesserunt, et in cunctas orbis Christiani sedes episcopales potentissimam auctoritatem exercuerunt". In Romana Ecclesia, ait S. Augustinus, semper Apostolicae cathedrae viguit principatus. Et Patres oecumenici Concilii Chalcedonensis (451), praelecta S. Leonis epistola, exclamarunt: Haec Patrum, haec Apostolorum fides: omnes ita credimus. Anathema ei qui non ita credit! PETRUS PER LEONEM LOCUTUS EST!

 

Pius Papa IX definit dogma Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, 8. XII. 1854.

 

X. ECCLESIA ROMANA EST SOLA VERUM OVILE CHRISTI, QUOD SIT VISIBILITER UNA, SANCTA, CATHOLICA ET APOSTOLICA.

 

Vera Christi Sponsa dignoscitur ab adulterinis societatibus per indicia quaedam externa et positiva, quae Symbolum fidei Nicaeno-Constantinopolitanum sic exprimit: Credo... Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Eos autem veritatis characteres essentiales habet Ecclesia Romana; atque eo ipso quod illos habeat, patet eam solam illis insignitam esse, adeoque solam jure vocari veram Ecclesiam.

 

1. UNITAS. Ecclesiae participes sunt, quotquot per orbem dispersi sunt; in unumque corpus coalescunt, duplici connexi vinculo, fidei et communionis. Eadem ubique dogmata corde credunt ad justitiam, et ore confitentur ad salutem. Eisdem participant Sacramentis, quae numero septem ad nos propagata sunt traditione. Ab ortu solis usque ad occasum offerunt idem veri Dei nomini sacrificium et oblationem mundam, de qua vaticinatus est Malachias; c. 1. Eisdem obediunt praepositis: nam arctissima est populi necessitudo cum pastore suo; pastores uniuntur cum suo episcopo, et episcopi communicant cum Christi Vicario, Sedem occupante Romanam, ad quam propter potentiorem principalitatem (verba sunt S. Irenaei) necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui undique sunt fideles. Sic vere fit unum ovile et unus pastor. Hanc unitatem Ecclesiae qui non tenet, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem, inquit S. Cyprianus. Et vero, fieri non potest, ut unitas in Romana Ecclesia non reperiatur. Haec enim principio nititur auctoritatis infallibilis in docendo, et supremae in regendo; sicut e contra in reformatis sectis necessario tot sunt in fide sensus, quot capita. Libertas examinis, teste experientia, est origo fluctuationum necessaria, fons uberrimus discordiarum, causa errorum et confusionis perpetuae.

 

2. SANCTITAS. Sancta est Romana Ecclesia, quandoquidem fundata fuerit ab Unigenito Dei Filio, supra fundamentum Apostolorum, ac praesertim supra rupem immotam, D. Petri cathedram, quam adhuc nulla potuerunt inferorum conamina subvertere. Servat integrum ac intemeratum sanctae doctrinae Christi depositum. Animas fidelium sanctas efficit usu Sacramentorum, quae sunt invisibilis gratiae signa visibilia. Ope cultus publici sensus fovet intimae pietatis. Protulit omni tempore et profert in hodiernam diem membra sancta, veros in quavis hominum conditione imitatores Christi. Interior eorum sanctitas et vita gratiae prodit se per exteriorem vitae manifestationem, per exercitium virtutum omnium et consiliorum evangelicorum in gradu heroico. Prodit se praesertim sanctimonia per donum miraculorum, quibus Sancti inclarescunt, nunc, sicut olim, Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. Act. 14. Proferant tale quid haeretici!

 

3. CATHOLICITAS. Quod spectat notam universalitatis, tenenda est nobis Christiana Religio, et ejus Ecclesiae communicatio, quae Catholica est, et Catholica nominatur, non solum a suis, sed etiam ab omnibus inimicis suis, ait S. Augustinus, De vera Religione, c. 7. Etenim ut scribit S. Ignatius martyr ad Smyrnaeos, c. 8. Ubi fuerit Christus Jesus, ibi Catholica est Ecclesia. Ecclesia, quam Romanus Pontifex jure divino gubernat, dicitur et est Catholica, quia semper et ubique diffusa est, et adhuc ubique diffunditur, et ita quidem diffunditur, ut sit prorsus eadem tum ratione fidei et communionis, tum ratione temporis et locorum. Auream servans regulam S. Vincentii Lirinensis, Commonitorium, c. 3, magnopere curat ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est; hoc est etenim vere proprieque catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia fere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fiet, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem. Innumerae prolis mater immortalis, semper eadem fecunditate quotidie novos Christo filios procreat, etiam in terrae novissimis oris: quae hodiedum centum octogesies mille millia filiorum numerat, quum haereticae communiones, etiam collective sumptae, ad summum, centies mille millia asseclarum habeant.

 

4. APOSTOLICITAS. Tandem Ecclesiae licet agnoscere veritatem ex Apostolicitate tum originis ac doctrinae, tum successionis Pastorum; quae quidem nota sponte sua fluit ex primigenia societatis christianae constitutione. Apostolos enim Christus jussit docere et baptizare, Ecclesias instituere ac regere; monetque Paulus fideles esse superaedificatos super fundamentum Apostolorum. Eph. 2. Jam vero, sola est Ecclesia Romana, quae jure referat ad Apostolos originem et doctrinam, et ordinem habet legitimum Pastorum. Sub hoc duplici respectu talis adhuc temporis est Ecclesia, qualis aevo fuit Apostolico; idem est ovile Petro divinitus commissum, idem est grex suo Pastori conjunctus. Hucusque conservat et tradit omnia et sola fidei capita quae ab Apostolis per verbum traditum aut scriptum accepit. Si Apostolica non sit nostra Ecclesia, dicant haeretici quo auctore, quibus praeconibus, quo tempore sit orta; dicant quam ob causam discesserit a veteri Ecclesia; ubi jam illa lateat Apostolica Ecclesia, a qua fuerit discessum, etc. Insuper, Ecclesia Romana est haeres potestatis Apostolicae per legitimam missionem ac perennem successionem Pastorum, quae ab Apostolis incipiens ad huncce diem serie numquam interrupta deducitur. Hinc sectas alienas, quae sibi tanti nominis audent tribuere gloriam, triumphans provocat Tertullianus, lib. Praescript., cap. 32. Edant origines Ecclesiarum suarum, evolvant ordinem Episcoporum suorum ita per successiones ab initio decurrentem ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel Apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Tum locutus de serie Pontificum nostrorum, praesertim in Sede Romana, sic pergit: Confingant tale aliquid haeretici... sed etsi confinxerint, nihil promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum Apostolica comparata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit, neque Apostoli alicujus auctoris esse neque Apostolici; quia, sicut Apostoli non diversa inter se docuissent, ita et Apostolici non contraria Apostolis edidissent... Ita omnes haereses ad utramque formam (originis ac doctrinae) a nostris Ecclesiis provocata, probent se quaqua putant Apostolicas. Sed adeo non sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquomodo Apostolicis. Et cap. 37, loquens de haereticis, qui vel ideo quod haeretici sunt, Christiani esse non possunt, dicit: Ad quos merito dicendum est: Qui estis? Quando et unde venistis?... Mea est possessio; olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus, quorum fuit res. Ego sum haeres Apostolorum; sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adjuraverunt, ita teneo: vos certe exhaeredaverunt semper, et abdicaverunt ut extraneos at inimicos. Unde autem extranei et inimici Apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus Apostolos aut protulit, aut recepit?

 

XI. CONCLUSIO COMMONITORII, EX VERBIS S. PACIANI: CHRISTIANUS MIHI NOMEN, CATHOLICUS COGNOMEN.

 

Multa sunt, ait S. Augustinus, quae me in Ecclesiae gremio justissime tenent. Tenet consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus mandavit, usque ad praesentem Episcopatum (Pii IX, qui nunc Romanam Ecclesiam venerandus illustrat) successio sacerdotum; tenet denique ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses ista Ecclesia obtinuit. Lib. contra Epist. Fundamenti. Quae cum ita sint, inquit S. Vincentius Lirinensis, c. 25, ille est verus et germanus Catholicus, qui veritatem Dei, qui Ecclesiam, qui Christi corpus diligit; qui divinae Religioni, qui Catholicae Fidei nihil praeponit, non hominis cujusquam auctoritatem, non amorem, non ingenium, non eloquentiam, non philosophiam; sed haec cuncta despiciens, et in fide fixus et stabilis permanens, quidquid universaliter antiquitus Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit; quidquid vero ab aliquo deinceps uno, praeter omnes vel contra omnes sanctos novum et inauditum subinduci senserit, id non ad Religionem, sed ad tentationem potius intelligit pertinere.

 

Euntes docete omnes gentes.

 

–––––––––––

 

 

Coeleste palmetum: ad ubertatem et sacras delicias excultum, ornatum, munitum, opera Wilhelmi Nakateni, S. J., plurimis novis iisque lectissimis Sanctorum Patrum et Venerabilis Viri L. Blosii obsitum floribus pietatis. Editio septima. Mechliniae. H. DESSAIN, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHLIN. TYPOGRAPHUS. M. D. CCC. LXXIX. (1879), pp. 745-761. (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

3) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

4) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.

 

16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.

 

18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

20) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.

 

21) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).

 

22) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

23) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

24) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.

 

25) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

26) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Coeleste palmetum: ad ubertatem et sacras delicias excultum, ornatum, munitum, opera Wilhelmi Nakateni, S. J., plurimis novis iisque lectissimis Sanctorum Patrum et Venerabilis Viri L. Blosii obsitum floribus pietatis. Editio septima. Mechliniae. H. DESSAIN, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHLIN. TYPOGRAPHUS. M. D. CCC. LXXIX. (1879).

 

Coeleste palmetum: ad ubertatem et sacras delicias excultum, ornatum, munitum, opera Wilhelmi Nakateni, S. J., plurimis novis iisque lectissimis Sanctorum Patrum et Venerabilis Viri L. Blosii obsitum floribus pietatis. Editio septima. Mechliniae. H. DESSAIN, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHLIN. TYPOGRAPHUS. M. D. CCC. LXXIX. (1879), p. 745.

 

Coeleste palmetum: ad ubertatem et sacras delicias excultum, ornatum, munitum, opera Wilhelmi Nakateni, S. J., plurimis novis iisque lectissimis Sanctorum Patrum et Venerabilis Viri L. Blosii obsitum floribus pietatis. Editio septima. Mechliniae. H. DESSAIN, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHLIN. TYPOGRAPHUS. M. D. CCC. LXXIX. (1879). Approbatio.

 

Coeleste palmetum: ad ubertatem et sacras delicias excultum, ornatum, munitum, opera Wilhelmi Nakateni, S. J., plurimis novis iisque lectissimis Sanctorum Patrum et Venerabilis Viri L. Blosii obsitum floribus pietatis. Editio septima. Mechliniae. H. DESSAIN, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHLIN. TYPOGRAPHUS. M. D. CCC. LXXIX. (1879).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: