Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

EXERCITATIO THEOLOGICA
 
DE LOCIS, SEU FONTIBUS
 
THEOLOGIAE CHRISTIANAE

 

A REV. PAT. FR.

 

CAROLO THIL

 

ORDINIS EREMIT. S. P. AUGUSTINI

 

––––––––––

 

SECTIO III.

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

CAPUT I.

 

De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam

 

Ecclesia est vocabulum graecae originis a Verbo εκκαλεω, quod congregare, seu convocare significat, derivatum; et spectata vi nominis nihil aliud innuit, quam congregationem, coetum, vel societatem vocatorum, et adhibetur non incongrue etiam ad significandam quamcunque hominum unionem tam in bonum quam in malum finem simul conjunctam, sicuti fit Psal. 25, v. 5, ubi vox ista aptatur ad congregationem impiorum, et sceleratorum hominum in eo, quod ibi legimus odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

 

Quoniam autem hic sermo esse debet, non de Ecclesia quacunque; sed de Ecclesia Christi: hinc relictis aliis tanquam ad hanc exercitationem nulla ratione pertinentibus, Ecclesia Christi duplici modo spectari potest: nempe primo sub notione universali, et secundum solam et nudam vim nominis: et secundo, significatione quadam strictiori, et secundum illam formam, quam Christus illi in nova lege attribuit.

 

Si Ecclesia Christi spectetur primo modo, tunc definiri commode potest, Societas a Deo vocatorum, sub capite Christo Deo ipsi servientium.

 

Dicitur primo societas ad significandum, quod loquamur de Ecclesia viva, non autem de locis materialibus, in quibus fideles congregantur ad celebrandum divina mysteria, et quae vulgo ab omnibus simpliciter Ecclesiae appellantur.

 

Dicitur secundo a Deo vocatorum, ut ostendatur non tam ex arbitrio hominum, quam a Deo ipso repetendum esse, ut quis ad istam societatem pertineat.

 

Dicitur tertio sub capite Christo Deo servientium, ad demonstrandum, quod nemo unquam ad societatem istam a Deo vocatus est, nisi per fidem in Christum; de quo ait Apostolus in Epistola ad Colossens. cap. 1, v. 18: et ipse est caput corporis Ecclesiae.

 

Sicut autem regnum Christi est regnum omnium saeculorum (Psal. 144, v. 13), quod in aeternum non dissipabitur (Daniel. cap. 2, v. 44), ita etiam Ecclesia Christi hoc modo spectata, est Ecclesia omnium temporum, ad eamque pertinent omnes justi, quicunque in hoc mundo aliquando vixerunt, et victuri sunt usque ad illius finem: sicut praeclare testatur S. Gregorius Magnus homil. 15 in Evang. dum de Creatore rerum omnium inquit, qui habet vineam, universalem scilicet Ecclesiam, quae ab Abel justo usque ad ultimum electum, qui in fine mundi nasciturus est, quot Sanctos protulit, quasi tot palmites misit, et S. P. Augustinus in 1 Retract. Libro, cap. 13, num. 3, dum ait: res ista, quae nunc christiana religio nuncupatur, erat apud antiquos, nec defuit ab initio generis humani, quousque ipse Christus venisset in carne, unde vera Religio, quae jam erat coepit appellari christiana: profecto autem non ob aliam rationem, nisi quia omnes qui ab initio saeculi fuerunt justi, caput Christum habent; illum enim venturum esse crediderunt, quem nos jam venisse credimus: ut explicat modo laudatus Sanctus Parens serm. 3 in Psal. 36, num. 4.

 

Et quia sub capite Christo Deo deserviunt, non solum justi et fideles, qui actu vivunt in mortali corpore super terram, sed etiam illi, qui corpore mortali jam exuti, vel intuitiva Dei visione in coelesti patria jam perfruuntur, vel charitate confirmati, eandem adhuc praestolantur, et expectant in Purgatorio, intelligitur, quomodo Christi Ecclesia universim spectata dividi solet imprimis in Ecclesiam militantem, Purgantem, et triumphantem: quae sunt veluti tres partes hujus Ecclesiae, seu societatis, quae sub capite Christo Deo deservit: et e quibus postrema antecessit, et aeterna pace cum Christo capite jam plene perfruitur, altera vero constituta quidem jam est in termino, et propterea etiam sicut illa, quae jam beata est, mereri vel demereri nihil amplius potest, nihilominus tamen adhuc patitur, quousque a naevis, quae in hac vita contraxit, plene purgata assumatur in gloriam: prima autem sequitur utramque, donec etiam ipsa in fine saeculorum consumetur.

 

Si Ecclesia Christi spectetur stricte, et secundum illum statum, quem in nova lege a Christo ipso accepit, tunc ut omnia complectamur, quae ex Christi ipsius institutione ad ejus essentiam pertinent, definiri debet, Societas hominum viatorum et baptizatorum, a Christo instituta ejusdem fidei professione, et eorundem Sacramentorum communione sub regimine legitimorum Pastorum ac praesertim Romani Pontificis visibilis in terra Christi Vicarii Deo deserviens.

 

Dicitur primo Societas hominum viatorum: quia Ecclesiam militantem in terra, non triumphantem in coelo, neque patientem in purgatorio describimus.

 

Dicitur secundo baptizatorum: quia per baptismum, qui etiam propterea janua Ecclesiae appellatur, ad societatem istam adscribimur.

 

Dicitur tertio a Christo instituta: quia omnis societas quae vel non vocatur ab hoc nomine, vel originem suam ab alio, quam a Christo accepisse convincitur, non potest esse vera Christi Ecclesia.

 

Dicitur quarto ejusdem fidei professione, et eorumdem Sacramentorum communione: per quae ab ista societate, sive a vera Christi Ecclesia excluduntur omnes illae sectae, quae vel a vera fide desciverunt, vel non eadem, quae Christus instituit participant sacramenta.

 

Dicitur quinto sub regimine legitimorum Pastorum: ad ostendendum necessariam subordinationem, et dependentiam erga illos, a quibus societas ista ex Christi institutione regitur, et gubernatur.

 

Dicitur sexto, et praesertim Romani Pontificis Deo deserviens: quibus ostenditur caput visibile, et centrum unitatis, cum quo societas ista sub Christo tanquam invisibili capite sic Deo deserviens, simul colligata, in unum veluti corpus compacta existit.

 

Quamvis autem modo allata definitio Ecclesiae Christi jam fere communis sit in scholis, non desunt tamen, qui illam carpunt, et tanquam vitiosam abjiciendam esse contendunt, ex duplici praesertim capite; primo nempe, quia externam tantum Ecclesiam describit, nulla facta mentione interioris, et quae in interiori fide, spe, et charitate praecipue consistit: et secundo quia, ut isti putant, regimen Pastorum, et in specie illud Romani Pontificis, non pertinet ad constitutionem, et essentiam Ecclesiae Christi; sed immerito prorsus: nam primo Ecclesia considerata in eo statu, quem Christus illi in nova lege attribuit, et de qua hic loquimur, cujusque auctoritatem, dignitatem, et intrinsecam constitutionem adversus Lutheranorum, et Calvinistarum machinamenta in tuto reponere oportet, est necessario, et essentialiter societas exterior, et visibilis; adeoque proprie nonnisi per externa signa, quibus fideles omnes, qui societatem istam, sive veram Christi Ecclesiam efformant, et constituunt, exterius invicem conjunguntur; idest per externam fidei professionem, et eorundem Sacramentorum communionem, atque per debitam erga legitimos Pastores subjectionem, definienda, et describenda est: de caetero autem supponitur per se, quod eadem etiam intus divino Spiritu ducta, et animata sit, et esse debeat: nam cum sit Corpus Christi (ad Colossens. cap. 1, v. 24, et alibi passim), necesse est, ut etiam Spiritu Christi interius animata existat, idest, ut in ipsa vigeat, tam fides interior, quam spes christiana, et charitas, quae per dilectionem operatur.

 

Deinde quidquid a Christo institutum est, pertinet sine dubio ad naturam, et essentiam Ecclesiae: porro autem, quod regimen Pastorum, et praesertim Romani Pontificis, constitutum sit a Christo ipso, patet manifestissime: nam nihil fere est manifestius in Scriptura Sacra, quam quod Ecclesia Christi sit Civitas super montem posita (Math. cap. 5, v. 14), et ovile Christi (Joan. cap. 10, v. 16). Item, ut modo dictum fuit ex Epist. ad Colossens. cap. 1, v. 24, etiam Corpus Christi: jam vero neque Civitas potest esse sine suis rectoribus, nec ovile sine suo Pastore, et corpus, non solum physicum, sed etiam morale, cujusmodi est Ecclesia pluribus constans membris simul conjunctis, necessario, et essentialiter exigit, ut a capite aliquo regatur, et moderetur: ergo regimen Pastorum, et praesertim Romani Pontificis, tanquam supremi Pastoris, et rectoris; et tanquam Capitis supremi, a quo totum corpus, et omnia membra reguntur, pertinet ad naturam, et essentiam Ecclesiae Christi: quod adeo exploratum est apud Sanctos Ecclesiae Patres, ut S. Cyprianus non aliter Ecclesiam definiendam, et describendam esse putaverit, quam ex hac tantum parte, idest quatenus fideles Pastoribus suis conjuncti sunt: unde in Epist. 69 ad Florentium Pupianum de Obtrectatoribus inquit, Ecclesia est plebs Sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens (1).

 

His ita constitutis vincula, quibus fidelium societas simul colligata est, et quibus Christo capiti suo cohaeret, sunt in duplici classe, nimirum alia sunt externa, et sensibilia, scilicet ejusdem fidei professio, eorundem Sacramentorum communio, et debita legitimis Pastoribus, praesertim vero erga Romanum Pontificem, obedientia, atque subjectio, ut ex definitione Ecclesiae superius allata manifestum est: alia vero sunt interna, et invisibilia; nempe fides interior, spes, et charitas: utraque autem pertinent ad essentiam verae Ecclesiae Christi, cum hoc tamen discrimine, quod prima constituunt per se, et manifestant caetum illum, quem Christus ipse in nova lege Ecclesiam suam esse voluit; altera autem constituunt id, quo iste ipse caetus fidelium interius animatus est, atque cum Christo capite proxime cohaeret, atque conjunctus est.

 

Hinc intelligitur, qua ratione in scholis Ecclesia considerari solet sub duplici respectu, nimirum relate ad corpus, et relate ad animam: consideratur relate ad corpus, quando spectatur secundum exteriorem formam, seu quatenus a Christo in terris constituta fuit; idest quando spectatur relate ad vincula externa, seu quatenus est societas visibilis, ejusdem fidei professione, et eorundem Sacramentorum communione sub regimine legitimorum Pastorum, praesertim Romani Pontificis Christi in terris Vicarii, simul colligata: consideratur autem relate ad animam, quando spectatur relate ad vincula interna, quibus interius societas ista etiam cum Christo capite proxime conjuncta est, seu quando spectantur dona Spiritus, idest fides interior, spes, et charitas, quae nonnisi in ista societate diffunduntur a Spiritu Sancto in cordibus nostris, et quae praecise et in se spectata efformant id, quod vulgo nominamus Spiritum verae Ecclesiae Christi.

 

Quia vero societas fidelium, eo modo, quo dictum est, inter se et cum Christo ipso capite colligata spectari iterum potest, vel secundum physicam, vel secundum moralem suam et politicam relationem et habitudinem, hinc est quod etiam hoc modo diversas sortitur in scholis denominationes: nam si primo modo spectetur, idest secundum physicam suam habitudinem, seu relative ad diversas orbis partes, ad quas societas ista pertingit, atque diffunditur, tunc dicitur Ecclesia vel orientalis, vel occidentalis, prout fideles vel ad orientem, vel ad occidentem positos complectitur, et e quibus unaquaevis sub regimine legitimorum Pastorum cum Romano Pontifice tanquam capite visibili totius Ecclesiae communicantium in fide et Sacramentorum usu doctrinam Christi profitetur, diversis tamen ritibus, illa quidem communiter fere ritu greco, ut ajunt, ista vero tota ritu latino: unde etiam aliter vel graeca, vel latina Ecclesia vocantur.

 

Si autem spectetur secundo modo, idest relative ad politicam suam habitudinem, tunc dividitur, primo, in Ecclesias nationales, ut vocant, quales sunt in Oriente v. g. Armena, Syriaca, Æthiopica etc., et in occidente Hispanica, Gallica, Germanica etc., et secundo in Ecclesias mere particulares; sicuti sunt in Oriente v. g. Ecclesia Smyrnensis, Corinthiaca, Thessalonicensis etc., et in occidente Veneta, Mediolanensis, Florentina etc., quae iterum omnes, dum in fide, in sacramentorum usu, et in regimine legitimorum Pastorum sub capite Romano Pontifice simul conjunctae sunt, suas tamen qualibet sibi proprias habet observantias, et consuetudines.

 

Praeterea nomen Ecclesiae in Sacra Scriptura saepe accipitur ad significandum, non tam communem societatem fidelium, quam Pastores et Rectores Ecclesiae; ut dum Math. cap. 18, Christus ipse loquens de correctione fraterna, postquam ad eam legitime exequendam jussisset, ut primum fieret inter fratrem, et fratrem solum, postea vero adhiberentur testes, unus, vel duo, subjungit vers. 17 dicens, quod si non audiverit eos, dic Ecclesiae: ubi profecto nomine Ecclesiae intelligi nullatenus potest societas ipsa fidelium, sed tantum Pastores, vel totius Ecclesiae, vel particularium Ecclesiarum, quibus denuntiandus est, qui correptionem fraternam testibus confirmatam non receperit.

 

Hinc vero sequitur, quod Ecclesia universim iterum spectari possit veluti duabus constans partibus, quarum una in scholis appellatur Ecclesia docens, et altera audiens: Prima, quae etiam Ecclesia repraesentans sive repraesentativa vocatur, coalescit ex Pastoribus et Rectoribus Ecclesiarum particularium, sive dispersis, ut ajunt, idest separatim spectatis, sive etiam in Concilio generali cum ipsorum supremo Capite et Pastore totius Ecclesiae Romano Pontifice simul adunatis: altera autem, quae etiam discens et repraesentata dicitur, componitur ex privatis reliquis fidelibus: ad primam pertinet exclusive omne id, quidquid innuit docendi, vel pascendi, vel regendi, et gubernandi munus: ad alteram vero debitae subjectionis et obedientiae officium.

 

Ex his autem intelligitur primo, quomodo in particulari statuta et definitiones Conciliorum generalium vocantur statuta et definitiones Ecclesiae, tametsi, revera non procedant, nisi a Pastoribus Ecclesiarum particularium, idest ab Episcopis: nempe quia isti cum Romano Pontifice simul in Concilium congregati Ecclesiam universam repraesentant.

 

Intelligitur secundo, quomodo ipsa singularia decreta de fide, et moribus Romanorum Pontificum dicuntur decreta Ecclesiae: nam cum Romano Pontifici in persona Petri, cujus ille successor est, a Christo singulariter collata fuerit potestas pascendi agnos et oves suas (Joan. cap. 21, vers. 15-17) et impositum onus generale confirmandi fratres (Lucae cap. 22, v. 32) propterea Romanus Pontifex repraesentat per se totam Ecclesiam, et potest sensu non malo etiam absolute Ecclesia nominari, ita quidem, ut quaecunque in scholis tradi solent de Ecclesia universim, singulari hoc titulo, nimirum propter plenitudinem potestatis Apostolicae, possint et debeant suo quaequae modo, etiam enuntiari de Romano Pontifice.

 

Intelligitur tertio, quomodo Summus Pontifex, et reliqui inferiores Ecclesiarum Rectores universim vocantur, et vocandi sint Ministri Ecclesiae; nimirum ita vocantur non utique, quia sacramenta administrant, et reliqua perficiunt officia singulis propria, nomine, et auctoritate accepta ab Ecclesia, quatenus haec est societas fidelium, ut quidam falso arbitrantur, sed quia hanc ipsam fidelium societatem, sive Christi Ecclesiam docent, regunt, atque gubernant, nomine, et auctoritate accepta a Christo ipso, unusquisque in gradu suo, secundum propriam vocationem et ordinem, quem in Hierarchia Ecclesiastica tenet, et occupat. (Vid. Sect. 2, cap. 3. Nota 1).

 

Quia autem diversae sunt sectae, et societates, quae se Christianas nominare amant: sicuti sunt primo haereticorum omnium v. g. Lutherana in Germania, Calvinistica in Helvetia, Protestantica in Anglia, Arminiana in Hollandia, et aliae alibi. Et secundo etiam illae Schismaticorum, ut Moscovitica, Rutena, et Graeca etc., hinc, ut vera Christi Ecclesia a societatibus istis discernatur, de fide tenendum est ex Concilio generali Constantinopolitano I cujus auctoritatem permulti etiam Pseudochristiani admittunt, quod nulla societas possit esse vera Ecclesia Christi, nisi fuerit una, Sancta, catholica, et Apostolica.

 

Deinde de vera ista una, Sancta, catholica, et Apostolica Ecclesia de fide quoque tenendum est, quod extra illam salus aeterna obtineri nullo modo possit: unde S. P. Augustinus in sermone de gestis cum Emerito inquit: Salutem nemo habere potest nisi in Ecclesia catholica; extra Ecclesiam totum potest, praeter salutem; potest habere honorem, potest habere Sacramentum, potest cantare alleluja, potest respondere amen; potest Evangelium tenere; potest in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti fidem habere, et praedicare, sed nusquam nisi in Ecclesia catholica potest salutem invenire.

 

Praeterea de eadem Ecclesia credendum est, quod in fide et morum doctrina errare non possit, et quod usque ad mundi finem visibilis existere, et perdurare debeat.

 

Jam vero ad hanc veram Christi Ecclesiam pertinent, et sunt vera illius membra, primo, neque omnes, neque soli praedestinati: ut existimavit Calvinus, sed etiam reprobi, quousque sub legitimis Pastoribus fidem Christi profitentur, et Sacramenta participant: etenim Math. cap. 3, v. 12, Joannes Baptista significans Christum Judicem inquit cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igne inextinguibili: profecto hoc loco Area significat Ecclesiam, triticum praedestinatos, et paleae, quae comburendae praenuntiantur, significant reprobos: ergo sicut non solum triticum, sed etiam paleae sunt in Area, ita etiam non soli praedestinati, sed etiam reprobi sunt in Ecclesia: unde tract. 45 in Joan. num. 12 inquit S. P. Augustinus: secundum praescientiam et praedestinationem quam multae oves foris, quam multi lupi intus.

 

Dictum est neque omnes, neque solos praedestinatos esse membra verae Ecclesiae Christi: nam primo, multi ex praedestinatis inveniuntur quovis tempore, quod per saecula decurrit, qui vel in infidelitate, vel in Judaismo actu detinentur, neque perveniunt ad Ecclesiam, nisi postremo vitae tempore, ac proinde, quoniam non participant fidem, spem, et charitatem, neque exterius profitentur fidem sub legitimis Pastoribus, necesse est, ut destituti sint anima et spiritu Ecclesiae, et simul ab ejus corpore separati existant: atque ideo sunt quidem aliquo sensu oves Christi, sed foris, non intus, ut ex S. P. Augustino dictum est, neque pertinent ad veram Christi Ecclesiam, nisi finaliter tantum.

 

Deinde Christus Dominus dum Joannis cap. 21, v. 17, Petro praecipit, dicens pasce oves meas, non designavit profecto solos praedestinatos, sed omnes indiscriminatim in se credentes: igitur etiam reprobos, quousque fidem Christi sub regimine legitimorum Pastorum profitentur, et Sacramenta Ecclesiae suae participant: et revera: si enim Petro commisisset curam Praedestinatorum tantum, profecto jussisset rem impossibilem, siquidem Praedestinati non sunt cogniti, nisi soli Deo, ac proinde non potuissent a Petro pasci: ut per se patet.

 

Secundo neque soli justi, ut docent Lutherani, sed etiam peccatores sunt vera membra Ecclesiae; nam Math. cap. 18, v. 17, jubet Christus ad tribunal Ecclesiae deferri magnos peccatores, atque si contumaces fuerint, tunc demum removeri ab ejus sinu, et haberi inter ethnicos, et publicanos: atqui nemo ex aliqua societate ejicitur per sententiam juridicam, nisi prius fuerit verum illius membrum: ergo etiam peccatores, et quidem non solum ordinarii, sed etiam graviores, sunt vera membra Ecclesiae, licet, quod hic notandum est, jam per peccatum mortua, et dummodo vel per haeresim voluntariam, vel per schisma manifestum, vel etiam per excomunicationem ab ea separati non existant.

 

Dictum est licet per peccatum jam mortua: quia eo ipso, quod sint magni peccatores, non participant de Spiritu Ecclesiae, idest non habent fidem illam interiorem, quae per dilectionem operatur, et quae potissimum animam Ecclesiae constituit.

 

Tertio neque haeretici publici, neque schismatici manifesti, neque Apostatae a fide, sunt membra verae Ecclesiae Christi: nam de haereticis publicis ait Paulus in Epist. ad Titum cap. 3, v. 10: Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Profecto autem vitandus ab Ecclesiae membris nullam potest habere cum illis communem societatem: ergo haeretici publici non sunt membra verae Ecclesiae: idem patet de schismaticis manifestis: siquidem manifesti dici non possunt, nisi quia in aperto charitatem scindunt, et detrectant legitimis Pastoribus debitam obedientiam: ex quo fit, quod hoc ipso ab Ecclesia separati existant; unde tam de istis, quam de haereticis S. P. Augustinus in lib. De Fide, et Symbolo, cap. 10, pronuntiat dicens, Quapropter nec haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae diligit Deum, nec schismatici, quoniam diligit proximum. Apostatae autem ejurant sua sponte, et abjiciunt ex animo deliberato, sicuti fidem, ita etiam omne vinculum Religionis, ac proinde ad Ecclesiam Christi, quae religionem nutrit, et fovet, tanquam membra ejus, pertinere amplius non possunt.

 

Quarto si sermo sit, de haereticis, schismaticis, et apostatis occultis, qui scilicet in professione verae fidei, et Sacramentorum communione sub legitimis Pastoribus perseverant, isti non cessant esse membra Ecclesiae, quamvis mortua censeri debeant, propter rationem quam supra de paccatoribus adduximus.

 

Quinto excommunicati excommunicatione majori sive sint tollerati, sive vitandi, ut ajunt (2), non sunt membra Ecclesiae: nam utrique privantur omni spirituali commercio, cum reliquis Ecclesiae membris ex praecepto Christi (Math. cap. 18, v. 17), dum inquit: Si Ecclesiam non audiverit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus, recte propterea affirmat S. P. Augustinus in lib. De Unitate Ecclesiae, cap. ultimo: Quisque praeciditur, cum visibiliter excommunicatur.

 

Tandem Sexto etiam Catechumeni non sunt actu membra Ecclesiae: quia scilicet baptismum, per quem ordinarie fit aditus in Ecclesiam, nondum suscepisse inveniuntur, et quia nec participant Sacramenta, nec stricto sensu subsunt regimini legitimorum Pastorum, licet jam fidei doctrinam ab iisdem percipiant.

 

Dictum est autem actu, nam hoc ipso, quod fidei doctrinam voluntarie audiant, et baptismum quoque suscipere animum paratum jam habeant, dubitari non potest, quod saltem voto, et desiderio atque ex cordis affectu ad illam pertineant: ex quibus fit, quod dubitari etiam non possit, quin cum tali voto, et efficaci desiderio ante susceptum baptismum aquae ex hac vita migrantes, salutem consequantur aeternam: neque tamen inde inferri debet, quod extra veram Christi Ecclesiam salus aeterna obtineri valeat: nam etsi catechumeni isti non sint actu membra Ecclesiae, quia tamen jam habent fidem Ecclesiae, sunt etiam virtute jam membra illius, neque omnino salvantur, nisi per Ecclesiam, hoc ipso quia salvantur per fidem illius: pro qua re notandum hic est, quod triplex sit baptismi genus, nimirum Fluminis, flaminis, et Sanguinis, hoc est Aquae, Desiderii, et Martyrii: et dum primum, quod fit per ablutionem aquae, et quod vulgo janua Ecclesiae appellatur, in exitu vitae suscipi non potest sine propria culpa, sufficit alterum, vel tertium, ut quis ad Ecclesiam, si non actu, et effective, saltem virtute, et affective spectare, et per fidem Ecclesiae salutem aeternam consequi valeat: nam ut inquit S. P. Augustinus in lib. 13 De Civitate Dei, cap. 7: Quicumque non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis; qui enim dixit, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto non potest introire in regnum caelorum; alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter dixit, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam propter me.

 

P. Fr. Carolus Thil OESA (a)

 

Sanctissima Trinitas et Confessores Fidei Catholicae

 

–––––––––––

 

 

Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. A Rev. Pat. Fr. Carolo Thil Ordinis Eremit. S. P. Augustini. Ad communem usum Augustinianae juventutis typis vulgata. Volumen II. Romae MDCCCXX (1820). APUD FRANCISCUM BOURLIÉ. Superiorum permissu, pp. 1-17. (b)

 

Notae:

(1) Quae hic de regimine Pastorum dicuntur non pertinent directe ad controversias cum haereticis, sed ad eas magis, quas movent intemperantiores critici, quibus non placet Ecclesiam Christi per externa vincula definiri: de coetero enim licet Novatores, ut suo loco videbitur, in Romano Pontifice nullam agnoscant supra caeteros Episcopos praeminentiam, fatentur tamen etiam ipsi, regimen Pastorum ad constitutivum Ecclesiae necessarium esse: nam ut refert Bartholomaeus d'Astroy in Armamentario Augustiniano adversus haereses in Methodo probativa cap. 5, in Calvinistarum Catechismo dominica XV Ecclesia vocatur Societas fidelium et dominica XLV asseritur manifeste necessarium esse ut sint Pastores, imo etiam in confessione fidei reformatae art. 29 inquiunt praetensi Reformatores, quod ad veram Ecclesiam attinet, credimus eam regi debere juxta politiam a Domino nostro Jesu Christo constitutam: hoc est ut sint Pastores.

 

(2) Notandum hic breviter est, quod juxta Constitutionem Martini V quae incipit Insuper ad evitanda scandala; quae refertur in actis Concilii Constantiensis collectis ab Hermanno Hardt, Tom. I, inter Concordata nationis Germanicae ex manuscriptis Codicibus Caesareis Vindobonensibus, et ducalibus Brunsuicensibus eruta, part. XXIV, cap. 7, et etiam a S. Antonino in Summa, part. 3, tit. 25, cap. 3, nemo censeri debeat excommunicatus vitandus, nisi, ut habetur apud S. Antoninum loco citato sententia excommunicationis fuerit lata contra personam, collegium, universitatem, Ecclesiam, communitatem, vel locum certum, vel certam, a judice publicata vel denunciata specialiter, et expresse, sive ut explicant Canonistae, nisi aliquis excommunicatus fuerit nominatim excepto tamen casu de notoria manuum injectione in personas Ecclesiasticas, cui annexa est excommunicatio major latae sententiae in Concilio II Lateranensi, Can. 15: Si quis suadente diabolo: et quisquis illam incurrit, est semper et stricto jure vitandus etiam post praedictam Martini V Constitutionem.

 

En autem exemplar celeberrimae hujus Constitutionis prout refertur a S. Antonino loco citato, et habetur paucis tantum voculis mutatis apud Hermannum Hardt.

 

"Insuper ad evitandum scandalum et multa pericula, quae conscientiis timoratis contingere possunt, Christi fidelibus tenore praesentium misericorditer indulgemus, quod nemo deinceps a communione alicujus sacramentorum administratione, vel susceptione, vel receptione, aut aliis quibuscunque divinis intus et extra praetextu cujuscunque sententiae aut censurae ecclesiasticae a jure vel ab homine generaliter promulgatae teneatur abstinere, vel aliquem vitare, aut interdictum ecclesiasticum observare, nisi sententia, vel censura hujusmodi fuerit lata contra personam, Collegium, Universitatem, Ecclesiam, Communitatem, vel locum certum vel certam a Judice publicata, vel denuntiata specialiter et expresse; Constitutionibus Apostolicis et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque, salvo si quem pro sacrilega manuum injectione in Clericum sententiam latam a Canone adeo notorie constiterit incidisse, quod factum non possit aliqua tergiversatione celari, nec aliquo suffragio juris excusari, nam a communione illius, licet denuntiatus non fuerit, volumus abstineri juxta canonicas sanctiones".

 

Porro autem quod Constitutio ista Martini V authentica sit, et intelligenda in sensu supra exposito consentiunt omnes: potest tamen moveri dubium, utrum sit universalis, et perpetuo valitura? an vero sit particularis tantum, et ad certum tempus limitata; nam primo Hermannus Hardt, ut vidimus supra sequens manuscripta Vindobonensia et Brunsvicensia, ponit eam aperte inter Concordata facta in Concilio Constantiensi cum natione Germanica; deinde eo ipso in loco, cap. 9, producit ex iisdem manuscriptis aliam Constitutionem ejusdem Summi Pontificis in eodem Concilio promulgatam, cui praefixit titulum De horum Concordatorum Papae Martini V et nationis Germanicae valore: ex qua colligitur non tantum quod universalis non fuerit, sed etiam quod non fuerit perpetua, sed temporalis tantum, idest ad quinquennium valitura, ita enim habet altera modo laudata Constitutio.

 

"Idem Sanctissimus Dominus noster Papa et inclyta natio Germanica consenserunt, et protestati sunt, quod omnia et singula supradicta durare, et tollerari debeant ad quinquennium duntaxat, a data praesentium numerandum... sed lapso dicto quinquennio, quaelibet Ecclesia, et persona praedicta liberam facultatem habeat utendi jure suo, non obstantibus supradictis etc.".

 

Verum dubia ista parvo negotio dissolvi possunt ex iis, quae immediate post allatam superius Constitutionem subjungit Sanctus Antoninus dicens: Nota quod quidam dicebant, istam Constitutionem fuisse in Concilio propositam, sed non acceptatam, praecipue ab Italica natione: alii dicebant fuisse temporalem, scilicet per quinquennium usque ad Concilium sequens, quod Senis fuit celebratum; sed nullum horum est verum. Nam duo venerabiles viri famosi in vita et scientia, quorum unus doctor in Theologia, alter in jure, et Episcopus, scilicet dominus Nicolaus de Dincksbuchel, et dominus Andreas postea Episcopus Bosoniensis in Polonia, qui fuerunt praesentes in Concilio Constantiensi, ubi facta fuit dicta Constitutio, dixerunt ipsam acceptatam ab omnibus, et perpetuam, et unam de Concordatis: Magistri etiam Universitatis Parisiensis acceptaverunt ipsam constitutionem, quia in eis dicitur omnibus Christifidelibus: sed et dictus dominus Andreas Bosoniensis Episcopus post celebratum Concilium Senis, cui etiam interfuit, vadens ad curiam ad visendum Martinum V Papam cum ipse putaret dictam Constitutionem fuisse temporalem, scilicet per quinquennium tantum, et sic jam expirasset, loquens cum Papa petivit ab eo, ut concederet sibi ex gratia uti tali sententia sine dispensatione, quam continebat illa Constitutio; respondit Papa, vos scitis illam unam esse de Concordatis; et cum ipse Episcopus quinquennalem esse objiceret, dixit Papa, ego volo, quod semper duret. Dominus Julianus, auditor Camerae Apostolicae, vir jure peritus et famosus, postmodum Cardinalis effectus, super hoc consultus dixit, tale indultum datum non solum Germanicis, verum etiam omnibus Christianis, et de jure esse perpetuum, quia ista est natura Constitutionis ipsius, nisi revocetur: non fuit autem revocata, sed in Concilio Basilensi confirmata ante sui dissolutionem.

 

(a) "Carolus Thil OSA. Polonus, erat s. theologiae magister, Germaniae assistens et praefectus bibliothecae angelicae, examinator episcoporum, consultor congregationis Indicis et professor locorum theologicorum in archigymnasio romano († 1829). Publici juris fecit exercitationem theologicam de locis seu fontibus theologiae ll. 3. Romae 1840". – Nomenclator literarius theologiae catholicae theologos exhibens aetate, natione, disciplinis distinctos. Tomus V. Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J. Theologiae catholicae aetas recens. Tomus V. Pars I. Seculum tertium post celebratum Concilium Tridentinum. Ab anno 1764 – 1869. CUM APPROBATIONE CELSISSIMI ET REVERENDISSIMI EPISCOPI BRIXINENSIS ET FACULTATE SUPERIORUM. Editio tertia plurimum aucta et emendata. Oeniponte 1911, col. 907 (n. 425). – Nota ab ed. Ultra montes.

 

(b) Cf. 1) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.

 

2) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.

 

3) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

4) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.

 

16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

17) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).

 

18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

19) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. A Rev. Pat. Fr. Carolo Thil Ordinis Eremit. S. P. Augustini. Ad communem usum Augustinianae juventutis typis vulgata. Volumen II. Romae MDCCCXX (1820). APUD FRANCISCUM BOURLIÉ. Superiorum permissu.

 

Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. A Rev. Pat. Fr. Carolo Thil Ordinis Eremit. S. P. Augustini. Ad communem usum Augustinianae juventutis typis vulgata. Volumen II. Romae MDCCCXX (1820). APUD FRANCISCUM BOURLIÉ. Superiorum permissu. Imprimatur.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXII, Kraków 2022

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: