DE MODERNISMO

 

VALENTINUS ZUBIZARRETA OCD

 

Archiepiscopus S. Jacobi de Cuba

 

––––––––

 

1. Ab incunabulis jam religionis christianae apparuerunt in mundo haeretici ac increduli; et exinde in saeculorum serie nunquam destiterunt homines perversi in Ecclesiam catholicam invehi. Judaei et gentiles plenis buccis clamarunt contra revelationem christianam, et apostatae a fide excogitarunt theorias periculosissimas, quae non semel attulerunt populis ploranda mala. Inter omnia tamen systemata, quae hactenus inventa sunt a diabolo ad demoliendum, si fieri posset, Ecclesiae aedificium, infensissimum est proculdubio modernismus, qui novo et inaudito furore religionis catholicae impetit fundamenta. Vix natus orbem catholicum turbavit, innumera patravit mala in fidei detrimentum et maxime his diebus contristavit Vicarium Christi, Ecclesiae visibile caput.

 

Cum modernismus maxima ex parte theologiam fundamentalem respiciat, opportunum visum est nobis hic ejus errores breviter exponere, ut candidatus lector uno veluti intuitu prae oculis habeat, quid in hac materia fugiendum sit. Pleraque ex documentis Pii PP. X et ex operibus modernistarum colligemus.

 

§ I.

 

Errores modernismi.

 

2. Modernismus est systema quoddam ab hodiernis criticis excogitatum, vel potius a rationalismo protestantico derivatum, quod nonnisi phaenomenorum visibilium cognitionem rationi humanae naturaliter concedit, et, immanentiae vitali philosophiae modernae nimis insistens, revelationis, dogmatis, fidei et religionis exsistentiam ac naturam ex sensu quodam religioso, qui in nobis esse dicitur, repetit. Modernistae, semel stabilito principio explicationis ordinis supernaturalis per sensum religiosum, plurimas exinde consequentias de ipso dogmate, fide, revelatione, magisterio Ecclesiae, inspiratione et veritate SS. Scripturarum, divinitate Domini nostri Jesu Christi, sacramentis, etc, deducunt. Hinc errores modernistarum versantur ut plurimum circa philosophiam, theologiam (dogmaticam, moralem et mysticam), S. Scripturam, disciplinam Ecclesiae et historiam. De singulis pauca.

 

3. Errores circa philosophiam. Fundamentum philosophiae modernistarum est agnosticismus Kantii et Spencer (1), juxta quem humana ratio phaenomena solum quae apparent eaque specie qua apparent cognoscere valet (2). Ex hoc modernistae inferunt theorias absurdas. In Logica sola utilitas est criterium intellectus, ratio non investigat veritatem sed solum symbolum veritatis; Ontologia est noumenon, incognoscibile; ac idcirco essentiae et causae rerum, immutabilitas veritatis, animae spiritualitas ac immortalitas, aliaeque veritates metaphysicae latent naturaliter humanam rationem; principium contradictionis nullius est valoris: in Theodicea exsistentia Dei naturaliter demonstrari non potest (3); Deus non est objectum scientiae nec subjectum historiae. Consequenter scientia et historia, quae phaenomenis includuntur, debent esse atheae resque pertractare nullo ad Deum habito respectu.

 

4. Ex his negationibus pergunt modernistae ad partem positivam, quam extruunt super immanentismum (4) hoc pacto: «Scientia atque historia duplici includuntur termino; altero externo, aspectabili nimirum mundo, altero interno, qui est conscientia» (5), ultra quos adest incognoscibile. Coram hoc incognoscibili, quod juxta nonnullos extra hominem juxta alios intus in subconscientia (6) latet, indigentia divinorum, quam omnes experimur, commovet sensum religiosum, qui divinam realitatem tanquam objectum et sui causam implicat.

 

Hic sensus religiosus «qui per vitalem immanentiam e latebris subconscientiae (vel praeconscientiae) erumpit, germen est, ut modo dicemus, totius religionis ac ratio pariter omnium, quae in religione quavis fuere aut sunt futura» (7). Quando realitas seu phaenomenon est in subconscientia, vocatur ego idealis, et quando transit in conscientiam ego realis, personalis.

 

Hinc juxta modernistas Deus et objecta religionem spectantia, quae phaenomenis externis non apparent, latent in subconscientia. Quando indigentia divinorum premimur, erumpit sensus religiosus, quo Deum et dogmata non tantum cognoscimus quantum experimur, intuemur et palpamus eo ferme modo, quo Jacobi docebat nos sentire Deum in corde, et Gratry per quemdam divinum sensum se communicabat cum Deo.

 

5. Nunquam explicant modernistae, in quo consistat hic sensus religiosus; nescimus, an sit facultas ad modum intellectus et voluntatis, ut voluit Kant cum aliis, an status animi vel corporis, an emotio quaedam ad modum aliarum sensationum quas saepe experimur.

 

Quidquid sit, exaggerant certe valorem hujus sensus religiosi, cum dicunt eum superiorem ac perfectiorem esse intellectu et voluntate, nobisque praestare intuitionem sentimentalem Dei et divinorum, experientiam subjectivam et communicationem intimam cum Deo (8).

 

6. Errores circa theologiam dogmaticam. Ex iis quae vidimus philosophiae fundamentis non est difficile conjicere quas modernistae admittant in theologia doctrinas.

 

Fides juxta novum systema est sensus religiosus Dei conscius; cujus objectum non respondet factis historicis sed factis psychologicis, experientiae nimirum internae (9).

 

Revelatio est acquisita ab homine suae ad Deum relationis conscientia (10); id est, progressiva cognitio Dei intra cujuslibet individui conscientiam sese manifestantis (11). Revelatio igitur non est manifestatio veritatis ignotae menti humanae a Deo facta, ut theologia catholica docet; sensus religiosus in conscientia apparens, quin et ipse Deus in eodem sensu animis manifestans dicitur revelatio et objectum revelatum. Hinc apud modernistas conscientiae et revelationis promiscua saepe usurpatio (12).

 

Religio est intimus sensus nostrae dependentiae a Deo (13). Diversae autem religiones non sunt nisi religiosi sensus merae explicationes, adeo ut religio catholica nata fuerit processu vitalis immanentiae in conscientia Christi, electissimae naturae viri (14).

 

Dogmata Ecclesiae non sunt veritates e caelo delapsae, sed interpretatio factorum religiosorum, quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit (15); cujus genesim hoc pacto explicant modernistae: in sensu religioso non datur intellectui locus nec proinde adest proprie cognitio, sed fides, revelalio, experientia, intuitus, contactus Dei (16), qui in eo statu vix a credente distinguitur (17). Ad intellectum pertinet sensum religiosum collustrare et Deum a credente secernere, quod efficit fidem suam cogitando, id est, in sensum religiosum se inflectendo; quodque duplici modo: primo, mens humana naturali et spontaneo actu, absque abstractione, relationes hominis cum Deo in sensu religioso percipit exprimitque sententia quadam simplici ac vulgari; secundo, orta controversia, reflexe et penitius cogitationem elaborat, «eloquiturque cogitata secundariis sententiis, derivatis quidem a prima illa simplici, limatioribus tamen ac distinctioribus. Quae secundariae sententiae, si demum a supremo Ecclesiae magisterio sancitae fuerint, constituunt dogma» (18). Hinc dogmata originem trahunt quidem ex formula simplici ac vulgari, quam intellectus naturaliter exprimit, sed continentur in formulis secundariis, quae primitivam ideam seu formulam explicant. Hae formulae seu ideae magis vel minus abstractae et penitius elaboratae, cum ab Ecclesia definiuntur, dicuntur et sunt respectu fidei et sensus religiosi symbola seu imagines veritatis, et respectu credentis vocantur instrumenta seu vehicula veritatis (19).

 

Evolutio dogmatis, quam tantopere amant et praedicant modernistae, fundatur in hac doctrina. Objectum siquidem sensus religiosi infinitos habet adspectus, quorum modo unus modo alter juxta exigentiam temporum ac progressum scientiarium symbolis seu formulis dogmaticis manifestatur, eo ferme modo quo diversa tempora in aeternitate continentur et successive apparent (20). Hinc dogmata sunt veritates relativae adjunctis temporum accommodatae. Nonnulla juxta Sabatier (21), quem communiter sequuntur modernistae, in desuetudinem abierunt, ut fides in daemonum exsistentiam; alia sensum mutaverunt, ut Trinitas, inspiratio, miraculum; alia jam olim oblita reviviscunt, ut justificatio per fidem; alia denique creantur vel potius in perpetua evolutione apparent, ut fides in Christum conscientiae christianae. Christus non docuit determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile (22); doctrina christiana in suis exordiis judaica per successivas evolutiones facta est paulina, joannica, hellenica et universalis (23); nunc progressus scientiarum et historiae postulat, ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, Christo et Ecclesia. Unde mutanda est fides catholicorum circa auctoritatem Scripturae et circa traditionem, divinitatem Christi, redemptionem atque salutem hominum (24).

 

Consequenter omnes religiones, quae respondent experientiae sensus religiosi et symbolis seu veritatis imaginibus, sunt verae, ut jam aperte docent aliqui modernistae (25).

 

Traditio divina non est veritatum e caelo delapsarum a majoribus ad posteros transmissio, ut theologi et Ecclesia hucusque docuerunt, sed «originalis experientiae quaedam cum aliis communicatio per praedicationem, ope formulae intellectivae», quae non solum repraesentat cogitata, sed excitat quoque sensum religiosum, forte torpentem, instauratque experientiam aliquando habitam in eo, qui credit, et gignit sensum religiosum ac experientiam in iis, qui non credunt (26).

 

Divinitas D. N. Jesu Christi non est realis et physica sed idealis. Quare admittendus est geminus Christus, alter historicus seu realis, filius Mariae et Joseph, conceptus et natus non ex virgine sed consortio maritali, electissimae quidem naturae, sed homo purus (27), ad quem refertur tota historia evangelica; alter dogmaticus, qui nunquam exstitit, sed eductus est e notione Messiae a conscientia christiana (28); id est, persona historica Christi transformata est atque deformata a fide, et huic Christo, remotis proprietatibus et gestis, quae in Evangeliis referuntur, convenit divinitas, utique idealis a conscientia christiana formata.

 

Ipse Christus non habuit conscientiam suae dignitatis messianicae usque ad baptismum (29), et exinde nomen Filius Dei, quod sibi passim tribuit, non significat Christum fuisse filium Dei naturalem, sed aequivalet nomini Messias, id est, agenti divino et ordinatori regni Dei.

 

Doctrina de morte piaculari Christi non est evangelica sed tantum paulina (30), quia Paulus explicuit textus evangelicos sensu universaliori quam habebant. Cum enim Christus praedicatione sua populum commovisset, damnatus est ad mortem, quin ipse cogitaret se morte sua hominem cum Deo reconciliaturum (31).

 

Resurrectio Salvatoris non est proprie factum ordinis historici, sed factum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demonstrabile, quod conscientia christiana sensim ex aliis derivavit. Siquidem «fides in resurrectionem Christi ab initio fuit non tam de facto ipso resurrectionis quam de vita Christi immortali apud Deum» (32).

 

Miracula solum significant activam praesentiam Dei in mundo, non transgressionem legum naturalium nec manifestationem omnipotentiae et scientiae Dei. Sunt actus, quibus spiritus individualis hominis (vel plures spiritus individuales) intensius solito agens, suam potestatem supra materiam acquirit (33).

 

Prophetia non est opus miraculosum nec certa eventus futuri praedictio sed perfectior conceptus Dei cum persuasione indefectibili, quod aliquis eventus effectu compleatur.

 

Ecclesia non fuit a Christo instituta sed est partus conscientiae collectivae seu foetus consociationis conscientiarum singularium. Initio siquidem aliquis bonus vir, fidelis et credens, singularem divinorum experientiam nactus, aliis fidem suam communicavit, et, cum fides communis evasit, ex conscientia omnium collectiva surrexit Ecclesia. Auctoritas pariter ecclesiastica ab ipsa Ecclesia vitaliter emanat, quae ad modum auctoritatis civilis democraticis formis uti debet, nisi velit in hominum conscientiis intestinum excitare bellum. Magisterium Ecclesiae ad populares formas et ad singularium hominum conscientias sese accommodare oportet.

 

Ecclesia a Statu sejungi imo et in temporalibus Statui subesse debet.

 

Ecclesia tum in se ipsa, quatenus est societas organica, tum quoad dogmata, quoad cultum et quoad disciplinam, subjecta est principio fundamentali evolutionis perpetuae (34).

 

Simon Petrus ne suspicatus unquam est sibi a Christo demandatum esse primatum in Ecclesia. Romana Ecclesia non ex divinae providentiae ordinatione sed ex mere politicis conditionibus caput omnium Ecclesiarum effecta est (35).

 

Sacramenta non fuerunt a Christo instituta sed «ortum habuerunt ex eo quod apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt» (36). Non conferunt gratiam, sed «eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent praesentiam Creatoris semper beneficam» (37).

 

Communitas christiana necessitatem baptismi induxit tanquam ritum necessarium (38), quem dein resolvit in duo, in baptismum et poenitentiam (39); distinctio baptismi et confirmationis non pertinet ad historiam (40); verba Apostoli de institutione Eucharistiae (I Cor. 11. 23-25) non sunt historice sumenda (41); Jacobus in sua epistola (5. 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi (42); qui coenae christianae praeesse consueverant, paulatim characterem sacerdotalem acquisiverunt (43); matrimonium non potuit evadere sacramentum novae legis nisi post resurrectionem Salvatoris, post datam scilicet plenam explicationem theologicam doctrinae de gratia et sacramentis (44).

 

7. Errores circa theologiam moralem. Ecclesia impar est ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis, quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt (45).

 

Actuum humanorum in finem supernaturalem relatio consistit in commercio et experientia animae cum Deo, in sensu religioso sese manifestante.

 

Conscientia non est dictamen intellectus practici, ut hucusque theologi docuere, sed potentia aut nescio quid, qua phaenomena percipiuntur, vel etiam id in quo sensus religiosus apparet. Quare conscientia est saepe cum revelatione aequanda.

 

Leges, etiam naturales et divino positivae, non exceptis decalogi praeceptis, tractu temporis mutantur (46).

 

Fideles non tenentur Ecclesiae mandatis obedire, sed ipsa Ecclesia debet conscientiae fidelium sesse accommodare.

 

Sacrum in sacerdotio coelibatum sublatum desiderant modernistae protestantium more (47).

 

Sacramenta non conferunt gratiam ex opere operato.

 

8. Errores contra theologiam mysticam. In via purgativa, quando peccator reconciliatur cum Deo, non communicantur animae merita et satisfactiones mortis piacularis Christi.

 

In via illuminativa plures virtutes, ut humilitas, patientia, mortificatio, sacrificium, obedientia, modestia, mansuetudo, puritas, pietas, etc., sunt passivae, olim quidem in magno pretio habitae, sed hodie parvi faciendae. E contra virtutes activae, ceu magnanimitas, fiducia in se, zelus animarum, etc., sunt accurate colendae, ut mundus nos aestimet.

 

In via unitiva anima ita Deo conjungitur, ut neglectis virtutibus passivis et supernarum rerum contemplatione, in sensu religioso, qui ex latebris subconscientiae erumpit, Deum intueatur ac jugiter experiatur sine moralibus adjunctis, quae ad experientiam gignendam requiruntur (48).

 

9. Errores circa S. Scripturam. Juxta modernistas Deus non est vere auctor S. Scripturae, sicut apologetae, theologi et expositores hactenus docuere (49).

 

Inspiratio S. Scripturae est vehemens quaedam impulsio, similis inspirationi poeticae, qua scriptor ad fidem suam, id est, sensum ex indigentia divinorum ortum, verbo scriptove aperiendam adigitur (50). Haec inspiratio, quamvis ad totam S. Scripturam extendatur, non tamen praeservat sacros libros ab erroribus plurimis, scientificis et historicis; nullum siquidem caput est in Scriptura a Genesi usque ad Apocalypsim quod contineat eamdem doctrinam ac Ecclesia (51).

 

Sacri scriptores transcripserunt in suis libris plura documenta mythica, traditiones populares, formulas apparentes, etc., quae errores continent, quin responderent de veritate relatorum sed de veracitate tantum translationis; imo plura retulerunt evangelistae, quae, etsi falsa, censuerunt lectoribus magis proficua (52).

 

Evangelia sensim sine sensu ita aucta sunt usque ad definitum constitutumque canonem, ut in ipsis doctrinae Christi non remanserit nisi tenue et incertum vestigium (53).

 

10. Errores circa disciplinam Ecclesiae. Regimen Ecclesiae adeo reformandum est juxta modernistas, ut intus forisque cum moderna conscientia componatur, quae tota ad democratiam vergit, tributis inferiori clero et laicis in regimine partibus. Sacrae Congregationes, praecipue S. Ofjicium et Index, immutandae sunt, ut magna omnibus fiat conscientiae libertas.

 

11. Circa historiam. Curiosa denique sunt quae circa modum conficiendi historiam docent modernistae. His temporibus adeo progressi sumus, ut jam historia non sit simplex enarratio factorum, sed involucrum inexplicabile quod criticus, historicus et philosophus simul conficiunt (54).

 

§ II.

 

Historia modernismi.

 

12. Causae praecipuae modernismi merito dicuntur a Pio PP. X error mentis, curiositas et superbia (55), sed, si radicitus res examinetur, facile dignoscitur ex intima quorumdam catholicorum cum protestantibus rationalistis relatione et communicatione atque ex librorum rationalistarum familiari lectione modernismum originem duxisse (56). Quidam scriptores, de monitis Ecclesiae catholicae parum solliciti et in philosophicis theologicisque disciplinis perfunctorie instructi, sive ob curiositatem, ut aliqui volunt, sive ob refutandos errores protestantium, ut ipsi clamitant, libros rationalistarum criticismo biblico et subjectivismo refertos imprudenter evolvere eorumque auctoribus nimia familiaritate uti coeperunt. Inde tot hodie lugenda mala. Ex philosophia Kantii (1724-1804) Schleiermacher (1768-1834), Ammon (1766-1849), Ritschl (1822-1889) A. Sabatier (1840-1901), Spencer (1820-1903), aliorumque rationalistarum suas doctrinas maxima ex parte hauserunt modernistae. In relationibus deinde cum Ed. Hartmann, Pfleiderer, Wellhausen, Holzmann, Weiss (Joan.), Jülicher, Rubois Reymond, Harnack, et aliis, sensim sine sensu amiserunt fidem, et exposuerunt dogmata modo omnino rationalistico.

 

13. Praecipui modernismi coryphaei fuere:

 

In Gallia: Alfredus Loisy (57), Ed. Leroy (58), Houtin (59), A. Dupin (60), Bonnefoy (61), etc.; quibus accedunt Blondel (62), Alaux (63), Laberthonniere (64), Turmel (65) et alii.

 

In Italia: Murri (66), Minocchi (67), Fogazzaro (68), Meregalli (69), Bataini (70), Coenobium (Rivista internazionale di liberi studi, Lugano).

 

In Germania: Schell (71), Schrörs (72), scriptores ephemeridis «Das zwanzigste Iahrhundert», München 1908, 88 sqq. et plures discipuli Schell.

 

In Anglia: Tyrrel (73), et alii.

 

14. SSmus, D. N. Pius X, dato primo decreto Lamentabili sub die 4 Julii 1907 et dein encyclica Pascendi sub die 8 Septembris 1907 gravissimis verbis damnavit modernismum, et modernistas semel et iterum admonuit, ut, depositis rationalistarum theoriis, doctrinas Ecclesae humiliter acciperent; sed modernistae, haereticorum viam sequuti, nedum voluerunt Ecclesiae mandatis se subjicere, sed libellos insolentissimos publicarunt, inter quos eminent: «A Pio X Quello che vogliamo» (Milano 1907); «Il Programma dei modernisti – Risposta all'enciclica di Pio X Pascendi dominici gregis» (Roma 1908 (74)); «Das zwanzigste Jahrhundert» (München 1908); «Internationale Wochenschrift» (München 1908); «Lendemains d'Enzyclique» (Paris 1908). Necnon Loisy, Tyrrel, Murri et alii directe responderunt Romano Pontifici, adeo ut juxta Lendemains d'Enzyclique modernistae itali «sicut magister puero» ita «pauperi Papae» locuti fuerint.

 

15. Sunt alii scriptores, neo-critici, qui nostro conceptu et bonorum opinione nimis concedunt adversariis in interpretatione S. Scripturae, apologetica christiana et gravissimis de theologia quaestionibus. Noluimus eos inter modernistas recensere, ne citra declarationem Ecclesiae videremur accusatoris officium agere; candide tamen fatemur criticam hodiernam in multis quidem esse laudabilem sed in aliis plurimum nobis displicere. Non enim est satis fundata, ut exigat in exegesi catholica profundas innovationes, quae in discrimen adducunt veritatem S. Scripturae.

 

§ III.

 

Condemnatio modernismi.

 

16. His ultimis temporibus plura prodierunt a Sede Apostolica contra modernismum documenta, quae oportet prae oculis haberi. Alia sunt quae viam sternunt ad condemnationem modernismi; alia quae ipsum expresse proscribunt; alia quae modernistas eorumque opera damnant.

 

17. 1) Documenta quae viam sternunt ad condemnationem modernismi. a) SSmus. D. N. Pius PP. X allocutione habita ad creatos Cardinales in Consistorio diei 17 Aprilis 1907 maxime conquestus est de modernis criticis, quorum doctrinae secum ferunt venenum omnium haeresum. b) Datae sunt deinde litterae S. Congregationis Indicis 29 Aprilis 1907 ad Emum. Cardinalem Archiepiscopum mediolanensem, quibus spiritus periculosissimus periodici Il Rinnovamento damnatus est. c) Mox Rom. Pontifex sub die 6 Maji 1907 dedit Litteras ad Emum. Cardinalem Archiep. parisiensem caeterosque archiepiscopos et episcopos Galliarum, Patronos Instituti Catholici Parisiensis, in quibus dolet «e Clero praesertim adolescenti quasdam erumpere coepisse, periculi et erroris plenas, novitates sententiarum de ipsis fundamentis doctrinae catholicae», profectas plerumque a contempta scholastica philosophia.

 

18. 2) Documenta quibus proscribitur modernismus. a) Die 3-4 Julii 1907 editum est decretum S. Officii Lamentabili sane exitu, quo damnantur 65 propositiones doctrinales modernistarum. b) Deinde, sub die 8 Septembris 1907, datae sunt gravissimae Litterae Encyclicae Pascendi, quibus solemniter proscribuntur modernistarum errores. Est pretiosissimum Ecclesiae documentum, quo exposita et contrita sunt adversae doctrinae fundamenta. c) Rom. Pontifex Motii proprio 18 Novembris 1907 Auctoritate sua Apostolica iteravit confirmavitque tum Decretum illud S. Congregationis Supremae tum Litteras suas Encyclicas, addita excommunicationis poena adversus contradictores; ita ut si quis: «quamlibet ex propositionibus, opinionibus doctrinisque in alterutro documento... improbatis tueatur, censura ipso facto plecti (noscat), Capite Docentes Constitutionis Apostolicae Sedis irrogata, quae prima est in excommunicationibus latae sententiae Romano Pontifici simpliciter reservatis». d) In allocutione habita in Consistorio 16 Decembris 1907 repetit se bonum depositum custodiendi causa decretum Lamentabili et Litteras Encyclicas Pascendi edidisse.

 

19. 3) Modernistae eorumque opera damnantur. a) Sacerdos Alfredus Loisy, qui jam erat suspensus a divinis, post formales canonicas monitiones nominatim ac personaliter excommunicatus est decreto S. Officii 7 Martii 1908; item Romulus Murri, decr. S. Officii 22 Martii 1909. Alii sacerdotes rebelles suspensi sunt a divinis. b) Item plura modernistarum opera sunt ab Ecclesia damnata et in Indicem librorum prohibitorum relata, ex quibus speciali mentione digna est damnatio Il Programma dei Modernisti. Emus. Cardinalis Vicarius sub die 29 Octobris 1907 hunc librum proscripsit, et vendere, legere aut retinere prohibuit sub culpa lethali, adjungens: «SS. D. N. Pius X per hoc decretum auctores et scriptores caeterosque omnes, qui quoque modo ad hunc librum conficiendum operam contulerunt, excommunicationis poena afficit, a qua sibi soli absolutionem reservat». Damnata sunt etiam quaedam opera Eduardi Leroy, Joannis Morin, Alberti Houtin, Coenobium, Rivista internazionale di liberi studi. (Decr. Indicis 26 Jul. 1907); Diaria modernistica «La Justice Social» et «La Vie Catholique» (decr. S. Officii 13 Febr. 1908); Antonii Dupin (decr. Ind. 25 Maj. 1908); Bonnefoy et Romuli Murri (decr. Ind. 5 Jan. 1909); Josephi Turmel et iterum Romuli Murri (decr. Ind. 5 Julii 1909) et aliorum.

 

20. Hic quaeri potest, quinam sit horum documentorum valor juridicus.

 

1) Certum est documenta n. 1. recensita non esse locutiones ex cathedra, quia nondum Pontifex videtur habuisse intentionem proscribendi doctrinas de modernismo ut Doctor universalis.

 

2) Multum disputatum est de valore decreti Lamentabili. a) Aliqui dixerunt hoc decretum esse quidem maximae auctoritatis, obligationemque inducere, cui omnes fideles in conscientia se subjicere tenentur, non tamen esse definitionem ex cathedra, quia est decretum S. Officii, approbatum a S. Pontifice in forma communi. Ita P. Choupin (75), Vermeersch (76), Miranda (77) et alii. Adjungunt tamen in forma specifica approbatum fuisse Motu proprio diei 18 Nov. 1907, adeo ut, quod primo erat decisio S. Officii, evectum fuerit ad categoriam definitionis ex cathedra; tum quia Pontifex praefatum decretum iterat atque confirmat, tum praecipue quia contradictores poena excommunicationis plectit. Vide Miranda (78) et Vermeersch (79). b) Alii volunt decretum Lamentabili fuisse jam ab initio approbatum a Pontifice in forma specifica et consequenter esse definitionem ex cathedra, quia Romanus Pontifex formae communi approbationis «Sanctitas sua decretum Emorum. Patrum approbavit» aliam formam adjunxit, quibus condemnationem omnino suam facere visus est dicens: ac omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus haberi mandavit. Ita Tailliez (80), Pierrot (81), Villada (82) et alii.

 

Utraque opinio est satis fundata; sed si attente considerentur verba Pontificis et circumstantiae, in quibus appobatio impertita est, secundam sententiam dixerim esse veriorem. Summus Pontifex gravissimae haereseos exordia intuitus, semel et iterum periculum annuntiavit, et deinde non solum approbavit decretum S. Officii damnantis propositiones 65, sed adjunxit: Omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus haberi mandavit.

 

21. Encyclica Pascendi est partim disciplinaris partim doctrinalis. Pars disciplinaris, utpote ab auctoritate suprema Ecclesiae emanata obligat in conscientia et est ab omnibus ad quos spectat adamussim exequenda. Pars doctrinalis videtur esse a Romano Pontifice suprema sua auctoritate definita et Ecclesiae universali proposita, ut ab omnibus fide teneatur. Haec opinio fuit etiam ab initio communior.

 

Quidquid sit de valore primitivo horum documentorum, hodie non est dubitandum, quin utrumque fuerit Motu proprio Praestantia 18 Nov. 1907 in forma specifica approbatum eo quod contradictores, id est defendentes propositiones ab Ecclesia damnatas, censura excommunicationis, ex Capite Docentes Apostolicae Sedis, Romano Pontifici simpliciter reservata ipso facto plectuntur (83).

 

22. Caetera documenta, quae retulimus, sunt vel decisiones disciplinares Romani Pontificis contra sacerdotes rebelles, vel decreta Congregationum S. Officii et Indicis in forma communi a Pontifice approbata.

 

§ IV.

 

Remedia contra modernismum et methodus servanda in ejus refutatione.

 

23. Principale remedium, ne quis modernismo inficiatur, est proculdubio humilis subjectio doctrinis Ecclesiae, captivando intellectum in obsequium fidei juxta Apostoli monitum. In Ecclesia siquidem absque vel levissimo erroris coeno invenitur veritas, ut ait Gregorius XVI (84), et qui Ecclesiae sequuntur doctrinam, securo incedunt pede.

 

Aliud remedium valde efficax contra modernismum est assiduum philosophiae et theologiae scholasticae studium. Modernistae siquidem, licet in pluribus scientiis naturalibus versati sint, principia tamen verae philosophiae et theologiae plerumque neglexerunt, et philosophiae Kantii et agnosticorum dogmata incaute amplexi sunt. Inde veniunt tot eorum vacilationes et diversitates in quaestionibus etiam fundamentalibus et mysteriis religionis. Hinc bonum foret, ut in seminariis et collegiis religiosorum, ubi juvenes ad sacerdotium educantur, praecipua pars temporis tribueretur studiis philosophicis et theologicis. Nemo negaverit scientias naturales, linguarum peritiam, etc., esse hodie maximi momenti, sed philosophia et theologia sunt adeo necessariae, ut, qui velit sine his errores hodiernos cavere, ipse se decipiat.

 

Integritas morum et pietas cordis maxime conferunt ad praecavendos errores modernismi. Experientia enim quotidiana compertum est aberrationes haereticorum ex morum corruptione plerumque originem duxisse.

 

24. Cum disputandum fuerit cum modernistis, qui se dicunt esse catholicos, operae pretium est demonstrare eorum systema non posse cum Ecclesiae doctrina conciliari. Ad hoc prae oculis habeat apologeta doctrinam Ecclesiae de inspiratione, de revelatione, de ordine supernaturali, de fide, de immutabilitate dogmatis, et aliis in quibus theoriae modernistarum toto caelo differunt ab Ecclesiae definitionibus, et data occasione applicare curet in praxim.

 

Si disputandum fuerit cum modernistis, qui nomini etiam catholico simul cum fide renuntiarunt, sicut novimus quosdam renuntiasse, argumenta depromenda sunt ex motivis probabilitatis seu criteriis revelationis aliisque locis, quibus arguitur contra rationalistas.

 

 

LAUS DEO VIRGINIQUE MATRI

 

–––––––––––

 

 

Theologia Dogmatico-scholastica ad mentem s. Thomae Aquinatis auctore Valentino Zubizarreta ex Ordine Carm. Exc. Episcopo Centumfocensi. Vol. I: Theologia fundamentalis. Editio altera ab auctore correcta. Bilbao 1925, pp. 567-579. (a)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Nihil obstat.

FR. MARCELLUS A PUERO JESU, C. EX.,

Censor.

 

Imprimatur.

Victoriae 30 Augusti 1924.

DR. ADSUMPTIO GURRUCHAGA, Vicarius

Generalis ac Gubernator eccus.

 

LIC. MICHAEL ORTIZ,

Scrius.

 

Quae juris sunt auctor sibi reservat.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) «Noi accettiamo, ajunt auctores libelli Il programma dei modernisti, § 2, la critica della ragione pura che Kant e Spencer hanno fatto».

 

(2) Encyclica Pii PP. X, Pascendi; Denz-Bannw., 2072.

 

(3) Ipsam Dei existentiam aliqui in dubium revocant. «La question, ait Loisy, qui est au fond du probléme religieux dans le temps présent n'est pas de savoir si le Pape est infallibile, ou s'il y a des erreurs dans la Bible, ou même si le Christ est Dieu, ou s'il y a une révelation... mais de savoir si l'univers est inerte, vide, sourd, sans ame, sans entrailles, si la conscience de 1'homme y est sans écho plus réel et plus vrai qu'elle-même. Du oui ou du non il n'existe pas de preuve rationnelle qu'on puisse qualifier de péremptoire... Vais-je verser dans le monisme, dans le panthéisme? Je l'ignore. Ce sont des mots. Je tache de parler de choses. La foi veut le théisme; la raison tendrait au panthéisme. Sans doute elles envisagent deux aspects du vrai, et la ligne d'accord nous est cachée». Quelques lettres, p. 45 sqq.

 

(4) In quo reponant modernistae hunc immanentismum difficile dictu est. Fonegrives (La quinz, Janv., 1897; Le Monde, Mai, 1895) reponit in subjectivismo quod valore objectivo caret; Abbas Ch. Denis, (Annales de Phil. chrét., Juillet, 1897) in exsistentia subjecti in se ipso; Blondel (Annales de Phil. chrét., Janv. et Juillet, 1896), in statu quodam quo homo nihil admittere potest quod non procedat a se ipso; Laberthonniere (Essais de Phil. Relig., p. 169), in penetratione ordinis supernaturalis in nobis.

 

(5) Encyclica Pascendi; Denz-Bannw., 2074.

 

(6) Status internus, cujus conscientia caremus, vocatur inconscientia a philosophis modernis. Carentia conscientiae potest accidere dupliciter: primo, quia phaenomenon nondum advenit conscientiae, et appellatur praeconscientia; secundo, quia transiit, et est subconscientia. Modernistae tamen confundunt saepe subconscientiam cum conscientia et praeconscientia.

 

(7) Encycl. Pascendi; Denz-Bannw., 2077. – Cfr. Dehó, La condanna del modernismo.

 

(8) Juxta Tyrrel (Quarterly Riview, Rights and Limits of Theology, Oct., 1905) est «God's touch filt within the hearts».

 

(9) Encycl. Pascendi, n. 7. (Cfr. Pesch, Fede, Dogmi, Fatti storici, § 2).

 

(10) Decr. Lamentabili, prop. 20; Encycl. Pascendi, n. 8. – «Ce, ait Loisy, Autour d'un petit livre, p. 195, qu'on appelle révelation n'a pu être que la conscience aquise par l'homme de rapport avec Dieu».

 

(11) Sabatier, Les Religion d'autorité et la Religion de 1'Esprit, 1903.

 

(12) Encycl. Pascendi, n. 8.

 

(13) Sabatier, 1. c.

 

(14) Encycl. Pascendi, n. 10.

 

(15) «Les conceptions, ait Loisy, Évangile et Église, ed. 3., pp. 202-203, que l'Église présente comme des dogmes révélés ne sont pas des verités tombées du ciel et gardées par la tradition religieuse dans la forme précise ou elles ont paru d'abord. L'historien y voit l'interprétation des faits religieux, acquise par un laborieux effort de la pensée theologique». Cfr. Decr. Lamentabili, prop. 22.

 

(16) «Les verités de la révelation, iterum Loisy, Autour d'un petit livre, p. 200, sont vivantes dans les assertions de la foi avant d'etre analysées, dans les spéculations de la doctrine. Leur forme native est une intuition surnaturelle et une expérience religieuse, non une considération abstraite ou une définition systematique de leur objet».

 

(17) Conceptus omnino pantheisticus, quem non semel exprimunt modernistae.

 

(18) Encycl. Pascendi, n. 11.

 

(19) Ibid., n. 12.

 

(20) «La conception théorique du dogme immuable ne peut effacer 1'histoire des dogmes. Le sens qui ne change pas n'est pas celui qui résulte précisément de la lettre, c'est-a-dire la forme particulière que la vérité prenait dans l'esprit de ceux qui ont libellé la formule; il n'est pas davantage dans la forme particuliére des interprétations qui se succèdent selon le besoin; il est dans leur fond commun, impossible á exprimer en langage humain, par une définition adéquate à son objet et suffisante pour les sèicles des siècles». Loisy, Autour d'un petit livre, p. 201.

 

(21) Exquisse d'une Philosophie de la Religion d'apres la Psychologie e 1'histoire, Paris, 1897; Les Religions d'autorité, etc.

 

(22) Decr. Lamentabili, prop. 59, ex Loisy, Etud. evang., 13.

 

(23) Loisy, L'Évang. et 1'Élglise, p. 134. – Cfr. Decr. Lamentabili, prop. 60.

 

(24) Loisy, Autour d'un petit livre, 28. – Cfr. Lamentabili, prop. 64. – Modernistas praeiverat Melanchton, qui Letter scelte 1565, lett. 2, qq. 3-4 expresse docuit articulos fidei mutandos esse et circumstantiis temporum accommodandos.

 

(25) Encycl. Pascendi, n. 14. «Ogni via, ait Besant (L'intimo proposito della Societá teosofica, Roma, 1901), é buona per coloro che la seguono: ogni via é divina e per essa gli uomini possono giungere a Dio». Pag. 7.

 

(26) Encycl. Pascendi, n. 15. Fetichistae in imperio sinensi majores aberrationes non docuerunt.

 

(27) Nisi velis Christum hominem appellari Deum, quatenus speciali modo fuit Deo unitus adeo ut qui ipsum conspicerent aliquo modo Deum viderent.

 

(28) Loisy, Autour, p. 117. – Cfr. Lamentabili, prop. 27.

 

(29) Loisy, L'Évang. et 1'Église, p. 55. – Cfr. Lamentabili, prop. 35.

 

(30) Lamentabili, prop. 38.

 

(31) Loisy, L'Évangile et 1'Eglise, p. 122; et Autour d'un petit livre, p. 237.

 

(32) Lamentabili, prop. 36 et 37. Ex Loisy, Autour, pp. 169 et 120; Quelques Lettres, p. 48 sqq. – Paulo aliter resurrectionem Christi modo modernistico explicat Leroy dicens: «D'ailleurs il ne faudrait pas crire que, per la mort, 1'âme soit totalement désincarnée. Elle emporte avec elle son corps en tant que matière pure; ce corps subsiste á titre de virtualité: radicaliter, dit Saint Thomas. La germe, la tendance qui persistent ainsi tout ce qui rend possible et convenable une résurrection, laquelle n'est pas autre chose qu'une reprise des fonctions d'activité pratique, une reconstruction de mécanismes plus on moins semblables a ceus qu'on avait perdus ou une réparation de ces derniers. J'ajoute que la reprise du corps, conçue de cette manière, est bien toujours, quoi qu'il advienne du cadavre éliminé, une résurrection in carne propria. En effet, c'est comme une seconde naissance: 1'âme s'etait une première fois construit un corps, elle recommence; et le corps qu'elle refait, étant son oeuvre et son instrument, son point de vue et son centre d'action, il faut 1'appeler de nouveau son corps, dans le même sent et la même raison que la première fois». Dogme et Critique, p. 239 sqq. «Je formulerais donc volontiers le dogme de la résurrection dans les termes suivants: l'tat présent de Jésus est tel que, pour correspondre a sa réalité ineffable... 1'attitude et la conduite requises de nôtre part sont celles qui convendraient vis-a-vis d'un contemporain». Ibid., p. 255.

 

(33) «Un miracle, c'est 1'acte d'un esprit individuel (ou d'un grupe d'esprits individuels) agissant comme esprit á un degré plus haut que d'habitude, retrouvant en fait, et comme dans un éclair, sa puissance de droit». Leroy, Annales de Philosophie chrét., Dec, 1907.

 

(34) Loisy, Autour, p. 176. – Cfr. Lamentabili, p. 53.

 

(35) Loisy, Autour, p. 17, et L'Évangile, pp. 97-99. – Cfr. Lamentabili, 55-56.

 

(36) Lamentabili, prop. 40. – Ex Loisy, L'Évangile, p. 194.

 

(37) Lamentabili, prop. 41. – Ex Loisy, L'Évangile, p. 220.

 

(38) Lamentabili, prop. 42. – Ex Loisy, Autour, p. 334.

 

(39) Lamentabili, prop. 43. – Ex Loisy, L'Évangile, p. 195.

 

(40) Lamentabili, prop. 44. – Ex Loisy, Autour, p. 236.

 

(41) Lamentabili, prop. 45. – Ex Loisy, Autour, p. 237.

 

(42) Lamentabili, prop. 48. – Ex Loisy, Autour, p. 251.

 

(43) Lamentabili, prop. 49. – Ex Loisy, Autour, p. 253.

 

(44) Lamentabili, prop. 51. – Ex Loisy, Autour, p. 255.

 

(45) Lamentabili, prop. 63.

 

(46) «Non é vero, ait Boccardo (La sociologia nella storia, nella scienza, nella religione e nel cosmo, § 3), che, come dice il Makintosh, la moralitá non ammette scoperte, morality admits of no discoveries: non é vero ció che afferma il Condorcet, che la morale di tutte le nazioni é stata la medesima, la morale de toutes les nations a eté la même: non é vero il pronunciato di Emmanuele Kant, che noi nella filosofia morale non abbiamo oltrepasato gli antichi, in der Moralphilosophie sind wir nicht weiter gekommen, als die Alten: non é vero ció che il Bukle ripete, che le veritá morali non ricevono addizioni, moral truths receive no addition. Noi possiamo enumerare non poche e non irrilevanti veritá morali, che gli antichi non conobbero affato, e delle quali possiamo assegnare i discopritori e 1'epoca in cui furono rivelate, come assegnamo gli inventori e la data delle veritá di ordine fisico e scientifico».

 

(47) Encycl. Pascendi, 40. Modernistarum doctrinam quoad moralitatem exprimit unus eorum doctor G. Prezzolini (Prose, Rivista d'arte e d'idee, Roma, aprile-maggio, 1907, pag. 163 sqq.) his verbis: «La carne e la fame non si cacciano via se non con soddisfarle. E io dico che il miglior modo d'esser liberi dalla materia é di lasciare che la materia viva da sé, sia contenta e soddisfatta».

 

(48) Encycl. Pascendi, 14. – In hac mysticae parte potissimum, perniciosius quam in aliis materiis, erravere modernistae. Totum ordinem supernaturalem et commercium animae cum Deo per sensum religiosum explicare volentes, doctrinas et aberrationes quietistarum, theosophorum et sentimentalistarum laudibus extulerunt et amplexati sunt. Famosa sunt hac in re opuscula mystica Dnae. de Guyon, Teosofia Josephi Giordano (Mediolani, 1907) et alia quamplurima quae doctrinis sentimentalistarum et theosophorum referta in lucem edita sunt. Librum mysticopantheisticum Eine deutsche Theologie (Una teologia germánica) olim ignoto auctore a Luthero magnis encomiis in lucem editum, et alium Guía espiritual, Michaelis Molinos, quietistarum antesignani, optimos esse codices viae spiritualis clamitant, et cum adnotationibus Prezzolini, Papini, etc, exhibent atque commendant piis lectoribus.

 

Quam longe distet hic modernistarum dicendi modus a sanctorum doctrina, non est opus ut probare conemur. Mystici aliquando Deum experiuntur, potentia quidem sensitiva mediantibus imaginibus et repraesentationibus, potentia vero intellectuali firmissime sibi persuadendo, quod Deus in oratione recollectionis, quietis, raptus, volatus animae et impetus, ipsis certissime sistit, sed hoc fit modo omnino supernaturali, et conceditur dumtaxat quibusdam animabus, quae in via spirituali plurimum adlaborarunt. «Notoriamente ve, ait S. M. N. Theresia, Mor., 7, c. 1, n. 7, que están (las tres divinas personas) en lo interior de su alma, en lo muy interior, en una cosa muy honda (que no sabe decir cómo es, porque no tiene letras) siente en si esta divina compañía... y si no falta a Dios el alma, jamás él la faltará, a mi parecer, de darse a conocer tan conocidamente su presencia».

 

(49) Lamentabili, prop. 9.

 

(50) Pascendi, n. 22; Lamentabili, prop. 10.

 

(51) Loisy, Autour d'un petit livre, p. 54.

 

(52) Lamentabili, prop. 14. – Ex Loisy, Autour, p. 48.

 

(53) Lamentabili, prop. 15. – Ex Loisy, Autour, p. 78, et L'Évang., p. 21.

 

(54) Cfr. Encycl. nn. 29-32.

 

(55) Pascendi, n. 44.

 

(56) Ephem. Die Wartburg (München, 1908, 88), ajebat: «Modernismus est caro de carne et os de osse protestantismi».

 

(57) L'Évang. et l'Église; Autour d'un petit livre.

 

(58) Dogme et Critique, etc.

 

(59) La question biblique.

 

(60) Le dogme de la Trinité dans les trois premiers siècles.

 

(61) Vers l'unité de croyance, Le catholicisme de demain.

 

(62) Histoire et dogme, «Quinzaine» 15 Jan., 15 Febr.

 

(63) La religion progressive.

 

(64) Annales de Phil. chrét.

 

(65) Histoire du dogme de la papauté; L'Eschatologie a la fin du IV siècle.

 

(66) Rattaglie d'oggi, La Filosofia nuova e l'enciclica contra il modernismo, etc.

 

(67) La Genesi.

 

(68) Il Santo.

 

(69) Vide «Civiltá Cattolica», 1907, vol. 4, p. 331.

 

(70) Il Socialismo e la Democrazia cristiana, Il Renan e 1'Harnack, etc.

 

(71) Die neus Zeit und der alte Glaube, etc.

 

(72) Kirche und Wissenschaft, Zustande an einer katholisch-theologischen Facultat.

 

(73) A much abused letter; Trough Scylla and Charybdis, etc.

 

(74) Est libellus infamatorius et haereticus paginarum 528, scriptus ut dicitur a sex sacerdotibus italis.

 

(75) Etudes, 15 Aout, 1907.

 

(76) Periodica, tom. 3, p. 148.

 

(77) Ensayo de comentario al Decreto Lamentabili por los alumnos del Pontificio Colegio español de Roma.

 

(78) L. c.

 

(79) Periodica, t. 4, p. 52.

 

(80) Revue catholique des Institutions et du Droit, Aout, 1907.

 

(81) L'Ami du Clergé, I Août, 1907.

 

(82) «Razón y Fe», Oct. 1907.

 

(83) Cfr. Bucceroni, Comment. in Const. Ap. Sedis, n. 37.

 

(84) Encycl. Singulari Nos, 7 kal. Jul. 1834.

 

 

 

(a) Cf. 1) Abp Walenty Zubizarreta OCD, O modernizmie.

 

2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi.

 

3) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

4) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini.

 

6) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

7) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

8) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

(Nota ab ed. Ultra montes). 

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMIV, Kraków 2004

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: