Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

EXERCITATIO THEOLOGICA
 
DE LOCIS, SEU FONTIBUS
 
THEOLOGIAE CHRISTIANAE

 

A REV. PAT. FR.

 

CAROLO THIL

 

ORDINIS EREMIT. S. P. AUGUSTINI

 

––––––––––

 

SECTIO III.

 

DE ECCLESIA CHRISTI

 

CAPUT II.

 

De Notis verae Ecclesiae Christi

 

Nota alicujus rei in genere nihil aliud est, quam signum characteristicum, seu manifestativum rei ipsius; et duo sunt, quae ad ejus essentiam requiruntur: nempe primum, ut ipsa sit magis cognita, et magis obvia, quam res illa per ipsam manifestata: secundum autem, ut etiam rem manifestatam ab omni alia discernere faciat.

 

His positis dum sermo est de notis verae Ecclesiae Christi, quibus, scilicet tanquam signis manifestativis, et characteristicis vera Christi Ecclesia in particulari non solum facile cognosci, sed etiam a falsis quibuslibet christianorum sectis certo discerni, atque distingui valeat, ad eas constituendas quatuor concurrere debent, nempe primo, ut ipsae sint notiores, et magis obviae quam Ecclesia: secundo ut verae Christi Ecclesiae evidenter conveniant: hoc est, ita, ut nulli alteri convenire ostendantur: et tertio ut sint manifestae, et proportionatae captui omnium hominum, etiam rudium, cum omnes veram Ecclesiam ingredi teneantur, omnesque Deus salvos fieri velit; ac tandem quarto, ut sicut Ecclesia, ita etiam ipsae sint a Christo ipso institutae.

 

Disserunt autem de Notis Ecclesiae etiam haeretici: et quidem Calvinus, atque Centuriatores Magdeburgenses (1), assignant pro Notis verae Ecclesiae Christi, primo rectam, et sinceram verbi Dei praedicationem: et secundo legitimum, et rectum usum Sacramentorum.

 

His consentit etiam Martinus Lutherus, qui tamen ulterius progreditur, atque ad memoratas modo Calvinistarum Ecclesiae notas adjicit alias quinque, inter quas memoratu magis dignae sunt primo, Rectus usus clavium; secundo recta electio ministrorum Ecclesiae; et tertio Psalmodia, Catechismus, et Oratio publica in lingua vernacula.

 

Verum ut breviter dicamus, nulla plane ex his omnibus assumi jure potest pro nota verae Ecclesiae Christi: nam primo quod spectat ad illas a Calvino, et Magdeburgensibus assignatas, omisso interim quod Christus nullibi statuerit pro vera, et genuina nota distinctiva Ecclesiae suae, vel rectam verbi praedicationem, vel rectum Sacramentorum usum; omisso etiam, quod Calvinistae universim non alia agnoscunt Sacramenta, quam Baptismum, et Eucharistiam, quae sicut a Lutheranis, ita etiam ab ipsis sacra Coena denominatur, et quam nihil aliud esse docent, quam purum symbolum Corporis, et Sanguinis Christi; sane duae illae notae neque manifestant per se veram Christi Ecclesiam, neque secernunt eam a falsis: nam licet in vera Christi Ecclesia necessario vigere debeat recta, et sincera praedicatio verbi Dei, et legitimus Sacramentorum usus, attamen universim neque iste potest esse legitimus, neque illa recta, atque sincera, nisi in vera Ecclesia Christi, nam ut recte notat Tertullianus De praescriptionibus, cap. 21: Quid praedicaverint Apostoli, quid Christus illis revelaverit, non aliunde probari debet nisi per easdem Ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt, ergo prior semper est Ecclesia, quam vel certa, et sincera verbi Dei praedicatio, vel legitimus Sacramentorum usus: praeterea nulla plane est in mundo secta Christiana, quae non contendat penes se permanere sicuti veram fidem, ita etiam sinceram verbi Dei praedicationem, et legitimum usum Sacramentorum: igitur generatim duae istae notae neque manifestant per se veram Christi Ecclesiam, neque secernunt illam a falsis, ac proinde perperam plane assignantur pro notis verae Ecclesiae Christi.

 

Idem judicium ferri debet de notis, quas addit Lutherus: nam ut a prima exordiamur, certe rectus usus clavium, sive recta administratio Sacramenti Poenitentiae, quam exclusa semper Confessione auriculari haereticus iste inter Sacramenta aliquando connumeravit, non potest fieri nisi in vera Ecclesia Christi: ergo etiam nota ista non est notior, et magis obvia, neque prius cognita, quam vera Ecclesia Christi, adeoque etiam ista non manifestat per se veram Ecclesiam.

 

Praeterea tam electio ministrorum Ecclesiae, quae ex sententia Lutheri nec legitima, nec recta esse contenditur, nisi facta a Magistratu saeculari, quam celebratio publici cultus religiosi, scilicet Psalmodia, Catechismus, et Oratio publica, quae fit v. g. in Sacrificio Missae, et aliis Ecclesiae ministeriis, in lingua vernacula, certissime non sunt secundum, sed potius contra Christi institutionem, et contra omnem primitivae Ecclesiae usum ac consuetudinem: nam primo certissimum est, quod Christus non saeculi Principibus, nec civili Magistratui, sed Apostolis, et illorum successoribus Episcopis attribuerit jus, et auctoritatem commiserit fundandi per orbem Ecclesias, et ordinandi Praesbyteros: ideo enim Paulus in Epistola ad Titum, quem ipse Cretae Episcopum reliquerat, cap. 1, v. 5, scribit ad illum dicens, Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, et constituas per civitates Presbyteros, sicut et ego disposui tibi, et in Epist. ad Galatas, cap. 1, v. 1, affirmat seipsum constitutum Apostolum: Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem: ut ostenderet ministerium Ecclesiae Christi esse omnino independens a quacumque civili, et politica auctoritate: praeterea in canone 2 inter Apostolicos, qui sane antiquissimi sunt, atque si non immediate ab Apostolis, ut fert probabilior opinio, sane non multo post tempora Apostolica, vel a Clemente Romano, vel ab alio primi saeculi Ecclesiastico scriptore conditi, in Canone inquam 2 Apostolico statuitur, ut si quis Episcopus saecularibus potestatibus usus per eas Ecclesiam adeptus fuerit, deponatur, et segregetur, et omnes ei communicantes.

 

Deinde nihil notius est, quam quod populis occidentalibus omnibus, sicuti Christus, ita etiam Evangelium ipsius, et cum Evangelio omnia Christianae fidei mysteria, cujusmodi sunt praesertim Missae sacrificium, et sacramenta, non in alia lingua primitus innotuerint, et annuntiata sint, quam in latina, ac propterea quod usus linguae latinae in illis celebrandis, et in Orationibus publicis universim absolvendis, in tota occidentali Ecclesia antiquissimus sit, et jam ab ipsis Apostolis atque ab immediatis illorum successoribus solemniter consecratus; ex quo manifeste consequitur, quod usus linguae vernaculae in Psalmodia, in Missa, in administratione Sacramentorum, et in publica oratione universim, non tam veram, quam falsam potius, ab Apostolis minime institutam, et propterea abortivam Christi Ecclesiam denotare videatur, eo ipso, quia in celebratione mysteriorum Ecclesiae, non antiquam, et a primitiva Ecclesia ex Apostolorum institutione derivatam, Sanctis Ecclesiae Patribus probatam, observantiam, sed novam, et primis Christianis non usitatam in Ecclesiam introducere convincitur: ac proinde adversus haereticos, qui usum istum in Ecclesiam, praesertim in Missae celebratione introducere pertentant, merito prorsus Concilium Tridentinum Sess. 22 definivit: Non esse conveniens, ut Missa lingua vernacula celebretur; quanquam etiam istud hic praetermittendum non est, quod lingua vernacula in celebratione mysteriorum potest esse aeque communis apud sectas omnes, quae falso verae Ecclesiae Christi nomine gloriantur; ut per se patet, ergo nota ista a Luthero excogitata est etiam indifferens ad quamvis Ecclesiam significandam, ut adeo non possit veram a falsis discernere.

 

Itaque generatim notae caracteristicae, quae scilicet, et notiores sunt, quam Ecclesia, omnibus obviae, et manifestae, et a Christo ipso institutae, et quae propterea simul sumptae veram Christi Ecclesiam ab omni alia palam secernunt, aliae non sunt, quam illae superiori capite jam memoratae, nimirum quod vera Christi Ecclesia debeat esse simul, una, Sancta, Catholica, et Apostolica, et quidem eo sensu, quem mox declarabimus.

 

Dictum est autem simul sumptae: nam licet nulla ex praedictis notis, maxime eo sensu, quo mox explicabimus, alicui ex falsis christianorum sectis vere, et proprie conveniat, ac proinde etiam quaelibet ex illis seorsim spectata, capax quoque sit veram Christi Ecclesiam certo quodam modo manifestare, eamque a falsis secernere, nihilominus ut eadem evidenter discernatur, necesse est, ut omnes simul concurrant; neque satis est ad concludendum, quod societas aliqua sit vera Christi Ecclesia, si ostendatur, v. g. quod sit una, sed requiritur, ut ostendatur etiam, quod simul sit Sancta, Catholica, et Apostolica.

 

Praeterea, quod hic probe notandum est, dum dicimus, quod notae modo memoratae simul sumptae evidenter discernunt veram Christi Ecclesiam ab omnibus aliis, quae falso nomine christianae vocantur, hoc ita intelligi debet, non quia efficiunt evidenter verum ipsam esse veram Dei Ecclesiam, sed quia efficiunt id evidenter credibile, ut explicat Bellarminus lib. 4 De Ecclesia, cap. 3, ubi etiam hanc adducit rationem, nam evidenter verum dicitur, quod vel in se, vel in suis principiis videtur (supple clare, et perspicue); evidenter credibile illud dicitur, quod non videtur nec in se, nec in suis principiis (clare, et perspicue); habet tamen tot, et tam gravia testimonia, ut quilibet vir sapiens merito id credere debeat; his praemissis. (...)

 

Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.

 

Probat. Quod vera Christi Ecclesia debeat esse Apostolica primo ratione suae doctrinae, evidens est, et consentiunt etiam haeretici: nam vera Christi Ecclesia stare non potest sine sincera doctrina Christi; atqui sincera doctrina Christi alia non est, neque esse potest quam illa, quae tradita fuit ab Apostolis, quibus munus docendi a Christo commissum fuit, dum eis dixit: docete omnes gentes (Math. cap. 28, v. 19); deinde quod debeat esse Apostolica ratione originis suae, idest in continuata, et non interrupta successione Pastorum suorum ab Apostolis manifestissimum est: nam vera Christi Ecclesia debet utique originem suam habere ab illis, quibus commissum, ac attributum fuit jus fundandi, et instituendi Ecclesias: atqui jus istud commissum, et attributum fuit solis Apostolis, nam illis solis dixit Christus: euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae (Marci cap. 16, v. 15). Praeterea Christus Dominus ita instituit Ecclesiam suam, ut voluerit, quod eadem regeretur, et gubernaretur a Pastoribus, quos ipse constituerat usque ad consumationem saeculi: etenim ut ait Paulus in Epistola ad Ephes. cap. 4, v. 11, Christus, quosdam quidem dedit Apostolos... quosdam Pastores, et Doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis sui, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei: quod autem in doctrina Apostolica, et in successione Pastorum non interrupta ab Apostolis collocari debeat ratio verae notae, seu signi distinctivi, quo vera Christi Ecclesia a falsis omnibus christianorum sectis discerni valeat, evidentissimum est ex eodem Apostolo, nam loco modo laudato vers. 14 affirmat a Christo praeter Apostolos, et Prophetas atque Evangelistas datos esse Pastores, et Doctores, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Profecto enim si haec postrema Apostoli verba jungantur cum illis, quae supra protulimus, clare videbitur, Pastores, et Doctores datos a Christo, sicut Apostolos, Prophetas, et Evangelistas in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, et quidem eousque, donec occurramus omnes in unitatem fidei, quae manifeste ostendunt, et commendant non solum doctrinam Apostolicam, sed etiam continuatam successionem Pastorum in eo quod ait, donec occurramus omnes, et praeterea quoque rationem signi distinctivi in eo, quod inquit: ut jam non simus parvuli fluctuantes: merito propterea Tertullianus haereticos omnes perstringit in suo libro De praescriptionibus, cap. 32, dicens: edant origines Ecclesiarum suarum, evolvant ordinem Episcoporum suorum ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis, vel Apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem, vel antecessorem.

 

Solvuntur opposita Argumenta.

 

Opp. Origo Apostolica non distinguit veram Ecclesiam, nam etiam Lutherus, Calvinus, et Zuvinglius succedunt ad Apostolos, siquidem ille erat Sacerdos regularis legitime ordinatus, isti autem erant Parrochi, seu ut ajunt, Pastores secundi ordinis: praeterea in lege veteri successio Sacerdotii non erat nota distinctiva legitimae Ecclesiae, nam Deus saepe, suscitavit Prophetas extra ordinem Sacerdotii ad corripiendum, et docendum populum, ergo etiam in lege nova successio ista non distinguit veram Ecclesiam Christi.

 

Respod. Ad primum dist. Origo Apostolica simpliciter, et spectata seorsim non distinguit veram Ecclesiam conc. spectata in serie non interrupta, et simul cum aliis notis verae Ecclesiae Christi nego Principio dum loquimur de notis verae Ecclesiae, tametsi nulla ex illis, quas usque modo exposuimus, proprie conveniat, nisi soli verae Ecclesiae Christi: attamen ad plene discernendam Ecclesiam istam a falsis christianorum sectis, necesse est, ut omnes simul considerentur, et conveniant, quemadmodum ab initio hujus capitis notatum fuit, deinde quod pertinet ad Lutherum, Calvinum, Zuvinglium, et si qui alii sunt hujus generis haeretici, qui scilicet in Ecclesia baptizati, et legitime ordinati, ad munus aliquod Ecclesiasticum in sinu illius obeundum charactere aliquo insigniti fuerunt, utique isti omnes habuerunt originem ab Apostolis, a quibus sacra ordinatio, et missio apostolica universim suum habet principium: verum sicut ex vi ordinationis eorum non acceperunt aliam missionem, et successionem, quam praedicandi, et docendi doctrinam Ecclesiae Christi ab Apostolis ipsis acceptam, ita etiam dum novam doctrinam ab Ecclesia damnatam, scienter, et pervicaciter spargere ausi sunt, et propterea anathemate damnati, et ab Ecclesia juxta praeceptum Domini (Math. cap. 18, v. 17) inter ethnicos, et publicanos rejecti, ad eandem redire noluerunt, amiserunt hoc ipso originem, et missionem illam, quam in sacra ordinatione per successionem Apostolicam acceperant: atque per novam doctrinam ab Apostolis minime acceptam fabricaverunt sibi novam originem, quae ab ipsis suum sumpsit exordium, ita ut merito de singulis dici possit, quod de Novatiano pronuntiat S. Cyprianus in Epist. ad Magnum dicens: exiit Novatianus, in Ecclesia non est, et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a seipso ortus est: ex quibus etiam istud intelligitur quod ad salvandam successionem non interruptam ab Apostolis satis non est habuisse originem Apostolicam, sed requiritur etiam ut successio ista conjuncta semper maneat cum apostolica doctrina, ad hoc ut origo Apostolica haberi merito, valeat pro nota distinctiva verae Ecclesiae Christi.

 

Ad alterum nego ans. ad probat. dist. in lege veteri Deus saepe suscitavit Prophetas, qui non erant de stirpe Aaron salvo tamen semper ordine Sacerdotii divinitus semel statuto conc. secus nego. Non solum in nova, sed etiam in veteri lege successio Sacerdotii erat essentiale constitutivum Ecclesiae: nam verba illa Apostoli ad Hebr. cap. 5, v. 4: Nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatus est a Deo tanquam Aaron, pertinent tam ad novum quam ad vetus Sacerdotium, quamobrem dum Deus subinde, suscitavit Prophetas extra ordinem Sacerdotii, eosque vocavit, ut peccata populi sui corriperent, et emendarent, quod proprium erat Sacerdotum, hoc praestitit non sublato, sed servato semper ordine successionis Sacerdotii in stirpe Aaron; nullibi enim legimus, quod Prophetae isti, vel vetus sustulerint, vel novum instituerint Sacerdotium: et generatim vetus Sacerdotium, et in eo successio Sacerdotum non cessavit nisi cum translatione legis, ut constat ex Apostolo ad Hebr. cap. 7, v. 12, ubi inquit: translato enim Sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.

 

Ut autem doctrina de successione Apostolica probe intelligatur, notandum hic breviter est, quod successio ista fundamentum suum habeat in missione: porro missio universim est duplex, nempe ordinaria, qua quis ad ministerium aliquod in Ecclesia obeundum vocatur, et constituitur ab illis, qui illud per continuam successionem ab Apostolis acceperunt, et extraordinaria: qua quis ad ministerium aliquod hujusmodi vocatur, et instituitur immediate a Deo ipso, sicut in veteri lege vocati fuerunt Prophetae, et in nova Paulus, quem Christus ad Apostolatum assumpsit per revelationem ut ipse de se testatur in Epist. ad Galatas cap. 1, v. 12, et licet successio apostolica vere haberi possit tam per unam, quam per alteram missionem, et possit Deus quovis tempore mittere, et vocare aliquem, vel aliquos, qui cum ministris ordinariis munere Ecclesiastico fungantur; docent tamen communiter Theologi, quod in praesenti providentia, secundum quam Christus Ecclesiam suam instituit, missio ordinaria pertineat ad constitutivum essentiale Ecclesiae suae, ita ut omnis ille, qui hoc modo a Deo extraordinariam missionem haberet, deberet continuo suscipere quoque ordinariam et praeterea missionem extraordinariam comprobare eo modo, quo illam in veteri lege probabant Prophetae, nimirum sanctitate vitae et miraculorum.

 

P. Fr. Carolus Thil OESA (a)

 

Ecclesia viam salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

–––––––––––

 

 

Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. A Rev. Pat. Fr. Carolo Thil Ordinis Eremit. S. P. Augustini. Ad communem usum Augustinianae juventutis typis vulgata. Volumen II. Romae MDCCCXX (1820). APUD FRANCISCUM BOURLIÉ. Superiorum permissu, pp. 18-23; 49-54. (b)

 

Notae:

(1) Ita vocantur a famosa historia Ecclesiastica quam Magdeburgi circa annum 1552 in Centurias, idest in saecula distributam in publicum emiserunt, et in qua toti sunt, ut ex factis undique collectis, et rebus gestis saepe ad libitum confictis, Ecclesiam romanam a Patrum antiquiorum fide defecisse ostenderent; ubique tamen frustraneo prorsus conatu: sunt autem sequentes nempe Mathias Flaccius Illiricus, Joannes Wigandus, Mathaeus Judex, et Basilius Faber: quibus postea se adjunxerunt Nicolaus Gallus, Andreas Cervinus, et Thomas Holter, omnes Protestantes.

 

(a) "Carolus Thil OSA. Polonus, erat s. theologiae magister, Germaniae assistens et praefectus bibliothecae angelicae, examinator episcoporum, consultor congregationis Indicis et professor locorum theologicorum in archigymnasio romano († 1829). Publici juris fecit exercitationem theologicam de locis seu fontibus theologiae ll. 3. Romae 1840". – Nomenclator literarius theologiae catholicae theologos exhibens aetate, natione, disciplinis distinctos. Tomus V. Edidit et commentariis auxit H. Hurter S. J. Theologiae catholicae aetas recens. Tomus V. Pars I. Seculum tertium post celebratum Concilium Tridentinum. Ab anno 1764 – 1869. CUM APPROBATIONE CELSISSIMI ET REVERENDISSIMI EPISCOPI BRIXINENSIS ET FACULTATE SUPERIORUM. Editio tertia plurimum aucta et emendata. Oeniponte 1911, col. 907 (n. 425). – Nota ab ed. Ultra montes.

 

(b) Cf. 1) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam.

 

2) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.

 

3) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

4) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.

 

16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

17) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).

 

18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

19) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

20) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. A Rev. Pat. Fr. Carolo Thil Ordinis Eremit. S. P. Augustini. Ad communem usum Augustinianae juventutis typis vulgata. Volumen II. Romae MDCCCXX (1820). APUD FRANCISCUM BOURLIÉ. Superiorum permissu.

 

Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. A Rev. Pat. Fr. Carolo Thil Ordinis Eremit. S. P. Augustini. Ad communem usum Augustinianae juventutis typis vulgata. Volumen II. Romae MDCCCXX (1820). APUD FRANCISCUM BOURLIÉ. Superiorum permissu. Imprimatur.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXII, Kraków 2022

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: