MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

–––––––––––––

 

Pars VIII.

 

Suffragia.

 

1. Suffragia, quae ad vitam christianam spectant.

 

Oratio pro caritate consequenda

 

Diligam te, Domine, summum aeternumque bonum, quemadmodum tu mandasti, et ego debeo: diligam, inquam, ex toto corde meo, ex tota anima mea, ex tota mente mea et ex tota fortitudine mea.

 

Hoc autem ut fiat, ardeat in me, quaeso, ille caritatis ignis, quem ut in nobis accenderes, de coelo venisti, et Spiritum Sanctum, qui et ipse est caritas, credentium cordibus infudisti.

 

Aufer a me caritatis venenum et malorum omnium radicem, cupiditatem; pro qua cordi meo insere placentem tibi super omnia castae dilectionis affectum, ut tu in omnibus et super omnia, proximus vero in te et propter te sincere nobis diligatur.

 

Et quia primum et summum, sicut et alterum caritatis praeceptum tuum aeque necessarium est, habeat illud suam apud me vim et energiam, ut sicut tu iustissime postulas, ante omnia nobis observetur.

 

Sed opus est Spiritu tuo Sancto, qui caritatis legem inscribat cordibus nostris, ut te super omnia quaeramus, meditemur, loquamur, et in viis omnibus tibi flagranti animo adhaereamus.

 

Depelle autem, quae ab amore et cultu tuo persaepe nos remorantur, nec permitte fraternum amorem in nobis refrigescere, sed per amoris vinculum nos velut eiusdem capitis et corporis membra colligatos tene, ut cum amicis et hostibus coniunctissime vivamus, nec verbo et lingua tantum sed etiam opere et veritate de omnibus bene mereamur, Christique perfecte nos amantis exemplo magis magisque conformemur: per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 426-427.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 2 Novembris 1912

 

‡ Thomas, Archiepiscopus

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: