–––––––––––––
1. Suffragia, quae ad vitam christianam spectant.
Illumina cor meum, omnipotens Deus, ut verae Catholicaeque fidei luce perfundar, ac eam in Baptismo acceptam perpetuo servem: quoniam sine fide nemo tibi gratus, nemo iustus ac salvus esse potest.
Concede mihi Catholicam veritatem firmo corde complecti ac ingenue profiteri, ut hanc lucem nec homines nec daemones mihi unquam exstinguant. Credo in te Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, unam et individuam aeternamque Trinitatem. Quod orthodoxae fidei consonum est, amplector et approbo: quod alienum et adversum, reicio atque damno.
Novam religionem novaque dogmata (praesentes fidei pestes, merasque Satanae praestigias) detestor et exsecror.
Per omnia constanter adhaereo Ecclesiae, de qua Filius tuus dixit: Si quis Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
In illius Ecclesiae fide ac auctoritate prorsus acquiesco, quae sancta, Catholica et Romana est, columna et firmamentum veritatis, ut in fide et doctrina errare non possit, cum fidum rectorem ac infallibilem doctorem usque habeat Spiritum Sanctum.
Tu vero, qui aeterna veritas Deus exsistis, Catholicam hanc fidem in me confirmare et augere digneris, ut eiusmodi thesaurum ab omni errore integrum semper asservem, tantamque lucem tot saeculis in toto orbe fulgentem vita et opere, immo etiam, si sit opus, morte et sanguine te duce comprobem. Sic enim a Filio tuo sumus edocti: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.
Contra fidem hanc quidquid egero, dixero vel mecum statuero unquam, id modo et postea revocatum in perpetuum volo.
Conserva mihi, Deus, hanc voluntatem per Iesum Christum Dominum et iudicem nostrum. Amen.
–––––––––––
Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 423-425.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Friburgi Brisgoviae, die 2 Novembris 1912
‡ Thomas, Archiepiscopus
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: