DIVI
THOMAE AQUINATIS
ORDINIS PRAEDICATORUM
DOCTORIS ANGELICI
A LEONE XIII P. M.
SCHOLARUM OMNIUM CATHOLICARUM PATRONI COELESTIS
RENUNCIATI
Summae contra Gentiles
LIBRI QUATUOR
AD LECTIONEM
CODICIS AUTOGRAPHI IN BIBLIOTHECA VATICANA ADSERVATI
PROBATISSIMORUM CODICUM MELIORISQUE NOTAE EDITIONUM
FIDELITER IMPRESSI
––––––
VOLUMEN UNICUM
––––––––
Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles
––––––
LIBER QUARTUS.
––––
CAPUT LXXVI.
DE EPISCOPALI DIGNITATE, ET QUOD IN EA UNUS SIT SUMMUS.
Quia vero omnium horum ordinum collatio cum quodam sacramento perficitur ut dictum est (c. 74), sacramenta vero Ecclesiae sunt per aliquos ministros Ecclesiae dispensanda: ideo necesse est aliquam superiorem potestatem esse in Ecclesia alicujus altioris ministerii, quae ordinis sacramentum dispenset: et haec est episcopalis potestas, quae, etsi quantum quidem ad consecrationem corporis Christi non excedat sacerdotis potestatem, excedit tamen eam in his quae pertinent ad fideles: nam et ipsa sacerdotalis potestas ex episcopali derivatur, et quidquid arduum circa populum fidelem est agendum, episcopis reservatur, quorum auctoritate etiam sacerdotes possunt quod eis agendum committitur: unde et in his quae sacerdotes agunt, utuntur rebus per episcopum consecratis, ut in Eucharistiae consecratione utuntur consecratis per episcopum calice, altari et pallis. Sic igitur manifestum est quod summa potestas regiminis fidelis populi ad episcopalem pertinet dignitatem.
Manifestum est autem quod, quamvis populi distinguantur per diversas dioeceses et civitates, tamen sicut est una Ecclesia, ita oportet esse unum populum Christianum. Sicut igitur in spirituali populo unius Ecclesiae requiritur unus episcopus, qui fit totius populi caput; ita in toto populo Christiano requiritur quod unus sit totius Ecclesiae caput.
Item: ad unitatem Ecclesiae requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Circa vero ea quae fidei sunt, contingit quaestiones moveri; per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Exigitur ergo ad unitatem Ecclesiae conservandam, quod sit unus qui toti Ecclesiae praesit. Manifestum est autem quod Christus Ecclesiae in necessariis non deficit, quam dilexit, et pro ea sanguinem suum fudit, cum et de synagoga dicatur per Dominum (Isa. V, 4): Quid ultra debui facere vineae meae, et non feci? Non est igitur dubitandum quin ex ordinatione Christi unus toti Ecclesiae praesit.
Adhuc: nulli dubium esse debet quin Ecclesiae regimen sit optime ordinatum, utpote per eum dispositum per quem reges regnant, et legum conditores justa decernunt (Prov. VIII, 15). Optimum autem regimen multitudinis est ut regatur per unum: quod patet ex fine regiminis, qui est pax: pax enim, et unitas subditorum est finis regentis. Unitatis autem congruentior causa est unus quam multi. Manifestum est igitur regimen Ecclesiae sic esse dispositum ut unus toti Ecclesiae praesit.
Amplius: Ecclesia militans ex triumphanti Ecclesia per similitudinem derivatur: unde et Joannes in Apocalypsi vidit Jerusalem descendentem de coelo: et Moysi dictum est, quod faceret omnia secundum exemplar ei in monte monstratum. In triumphanti autem Ecclesia unus praesidet, qui etiam praesidet in toto universo, scilicet Deus: dicitur enim (Apocal. XXI, 3): Ipsi populus ejus erunt, et ipse cum eis erit eorum Deus. Ergo et in Ecclesia militante unus est qui praesidet universis. Hinc est quod (Oseae I, 11) dicitur: Congregabuntur filii Juda, et filii Israël pariter, et ponent sibi caput unum; et Dominus dicit (Joann. X, 16): Fiet unum ovile, et unus pastor.
Si quis autem dicat, quod unum caput, et unus pastor est Christus, qui est unus unius Ecclesiae sponsus, non sufficienter respondet. Manifestum est enim quod ecclesiastica sacramenta ipse Christus perficit: ipse enim est qui baptizat, ipse est qui peccata remittit, ipse est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cujus virtute corpus ejus in altari quotidie consecratur; et tamen, quia corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus, elegit ministros, per quos praedicta fidelibus dispensaret, ut supra (c. 74) dictum est. Eadem igitur ratione, quia praesentiam corporalem erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui universalis Ecclesiae gereret curam. Hinc est quod Petro dixit (Joann. XXI, 17) ante ascensionem: Pasce oves meas, et ante passionem (Luc. XXII, 32): Tu iterum conversus confirma fratres tuos, et ei soli promisit (Matth. XVI, 19): Tibi dabo claves regni coelorum: ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda ad conservandum Ecclesiae unitatem.
Non potest autem dici quod, etsi Petro hanc dignitatem dederit, per eum tamen ad alios non derivatur. Manifestum est enim quod Christus Ecclesiam sic instituit ut esset usque ad finem saeculi duratura, secundum illud (Isa. IX, 7): Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum. Manifestum est igitur quod ita illos qui tunc erant in ministerio constituit, ut eorum potestas derivaretur ad posteros pro utilitate Ecclesiae usque ad finem saeculi; praesertim cum ipse dicat (Matth. XXVIII, 20): Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Per hoc autem excluditur quorumdam praesumptuosus error, qui se subducere nituntur ab obedientia et subjectione Petri, successorem ejus Romanum Pontificem universalis Ecclesiae pastorem non recognoscentes.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis Ordinis Praedicatorum, Doctoris Angelici a Leone XIII P. M. gloriose regnanti scholarum omnium catholicarum Patroni coelestis renunciati Summae contra Gentiles libri quatuor. Ad lectionem codicis autographi in Bibliotheca Vaticana adservati, probatissimorum codicum meliorisque notae editionum fideliter impressi. Volumen unicum. Romae. EX TYPOGRAPHIA FORZANII ET SOCII. Via della Dogana Vecchia, 26. M DCCC XCIV (1894), pp. 681-683. (1)
Notae:
(1) Cf. 1) 1. Sancti Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, Opera omnia, iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, Tomus decimus quintus, Summa contra gentiles, Liber quartus. Cum Commentariis Francisci de Silvestris Ferrariensis. Cura et studio Fratrum Praedicatorum. Romae. Apud sedem Commissionis Leonine, MCMXXX (1930), pp. 241-244. 2. S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, a) Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. b) Summa filozoficzna (Contra Gentiles). – Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. c) O społeczeństwie i władzy. De regimine principum I, 1-3. d) Modlitwy. Orationes. e) Wykład Składu Apostolskiego. O Kościele. (Symboli Apostolorum Expositio. De Ecclesia). f) Sermones et Opuscula concionatoria. g) Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. Księga czwarta. Rozdział LXXVI. O godności biskupiej. I że jeden z biskupów jest ponad wszystkimi.
2) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.
3) Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones.
4) P. D. Mézard OP, Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae.
5) P. Constantinus de Schaezler SI, a) Introductio in S. Theologiam dogmaticam ad mentem D. Thomae Aquinatis. b) Divus Thomas, Doctor Angelicus, contra liberalismum invictus veritatis catholicae assertor. De doctrinae S. Thomae ad exstirpandos huius aetatis errores vi et efficacia commentarius in sexto centenario Angelici Praeceptoris.
6) Fr. Thomas Maria Zigliara OP, S. R. E. Cardinalis, Propaedeutica ad sacram Theologiam in usum scholarum, seu tractatus de ordine supernaturali.
7) Sac. J. Peemans, Synopsis theoriae philosophicae ex SS. Patribus.
8) S. Bonaventura OFM, Doctor Ecclesiae, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.
9) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici.
10) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis (Uwielbienia Maryi).
11) P. Franciscus Suarez SI, Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores.
12) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej). c) La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino. d) De prima parte portae domus Dei, quae est fides (O pierwszej części bramy Domu Bożego tj. o wierze).
13) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
14) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
15) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.
16) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.
17) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.
18) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.
19) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.
20) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.
(Nota ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIII, Kraków 2023
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: