INSTITUTIONES

 

LOGICAE REALIS,

 

SIVE

 

THEORIA CERTITUDINIS,

 

AD EOS POTISSIMUM QUI AD STUDIA THEOLOGICA PRAEPARANTUR,

IN SCIENTIA ET DEFENSIONE VERITATIS DIRIGENDOS.

 

CURA

 

J. PEEMANS

 

PRESB., IN SEMIN. ARCHIEP. MECHLIN. PHIL. PROF.

 

–––––––––––

 

SYNOPSIS THEORIAE PHILOSOPHICAE

 

EX SS. PATRIBUS

 

Lectissimi ipsorum textus exhibentur, in quibus etiam ostenditur relatio inter rationem nostram et

Dei sapientiam quae ipsius auctor et causa est, seu fundamentum certitudinis metaphysicum.

 

 

Non raro catholicorum adversarii contendunt ad verba sanctorum Patrum appellare quae in deteriorem sensum detorquent. Iis itaque qui ad Sacrae Theologiae studia praeparantur gratum non minus quam utile futurum duximus, ad calcem hujus operis reperire selecta quaedam loca eorum Patrum qui de quaestionibus philosophicis plurimum scripserunt. Hi textus huc usque differebantur tum quia plerique longiores sunt, tum vel maxime quia conjuncti totam veluti certitudinis theoriam quodam modo complectuntur, pluraque falsa systemata jam refutata improbant aut convellunt, ac praeterea indicant solutionem quaestionis metaphysicae quae cum eis quae de certitudinis fundamento copiosius exposita sunt, connexa est. Ostendunt nimirum relationem inter rationem nostram et Dei sapientiam quae ejus auctor et causa est, ipseque primitivus fons unde manat omne verum, prout hoc explicatum fuit in articulo I capitis primi. Cfr § 188 in fine. Analysin principiorum perducere ad ideas et notiones nemo mirabitur; ideo non pauca interponuntur quae in Psychologia etiam possunt inservire.

 

 

EX CLEMENTE ALEXANDRINO

 

a) Apud Pyrrhonios est εποχη, hoc est assensionis sustentatio, quae vult nihil esse firmum ac stabile. Et, si a seipsa incoeperit, clarum est quod primum seipsam infirmabit. Aut ergo dat aliquid esse verum: et non est de omnibus sustinenda assensio. Aut persistit dicens nihil esse veri: et clarum est quod nec ipsa prius verum dicet. Aut enim ipsa verum, dicit, aut non. Sed si verum quidem dicit: concedit vel invita esse aliquid veri. Sin autem non verum dicit: vera ea relinquit quae volebat tollere de medio. Nam quatenus falsa esse ostenditur quae perimit εποχη, eatenus vera esse ostenduntur ea quae perimuntur; nam cum seipsam perimat, confirmat alia. Et in summa si est vera, ducet a seipsa principium, cum non sit alicujus alterius sustentatio assensionis, sed primum sui ipsius. Deinde si quis intelligit quod sit homo, vel quod sustinet assensionem, clarum est eum non sustinere assensionem.

 

b) Proprie quidem demonstratio dicitur quae fidem ex scientia indit animis eorum qui discunt... Aut omnia autem egent demonstatione, aut etiam quaedam ex se sunt credibilia. Sed si prius quidem verum est, uniuscujusque demonstrationis petentes demonstrationem, procedemus in infinitum; et sic evertetur demonstratio. Sin autem secundum; ea ipsa quae sunt ex se credibilia, erunt principia demonstrationum. Jam vero philosophi fatentur esse indemonstrabilia principia universorum; quam ob rem si est demonstratio, omnino necesse est prius esse aliquid ex se credibile, quod quidem dicitur primum et idemonstrabile.

 

c) Differt autem demonstratio a resolutione. Unumquodque enim ex eis quae demonstrantur, demonstratur per quaedam quae demonstrantur; illis quoque prius demonstratis ab aliis, donec recurrerimus ad ea quae sunt per se credibilia, aut ad ea quae sunt evidentia sensu et intelligentia, quod quidem nominatur resolutio; demonstratio autem est quando a primis venit id quod quaeritur, per omnia quae sunt intermedia. Oportet veritatis quidem propositionum multam curam gerere, nomina autem non curare, sive quis pronuntiata, sive propositiones, sive assumptiones quis malit eas vocare.

 

Strom. lib. VIII.

 

 

EX S. AUGUSTINO

 

a) Ideas latine possumus vel formas, vel species dicere, ut verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi quidem proprietate discedimus: rationes enim graece λόγοι appellantur, non ideae: sed tamen quisquis hoc vocabulo uti voluerit, re ipsa non errabit. Sunt namque Ideae principales formae quaedam vel rationes rerum, stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae, ac semper eodem modo se habentes, quae in divina intelligentia continentur. Et cum ipsae neque oriantur, neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest et omne quod oritur et interit... Tanta vis in his constituitur, ut nisi iis intellectis nemo sapiens esse possit... Has autem rationes ubi arbitrandum est esse nisi in mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat: hoc namque opinari sacrilegum est..... Sed anima rationalis Deo proxima est quando pura est; eique in quantum caritate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam modo et illustrata, cernit non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale quo excellit, id est per intelligentiam suam, istas rationes, quarum visione fit beatissima. Libro de diversis quaest. 83, q. 46.

 

b) De universis quae intelligimus non loquentem qui personat foris, sed intus ipsi menti praesidentem consulimus veritatem, verbis fortasse ut consulamus admoniti. Ille autem qui consulitur, docet, qui in interiori homine habitare dictus est Christus, id est, incommutabilis Dei virtus, atque sempiterna sapientia, quam quidem omnis rationalis anima consulit. – Falluntur homines ut eos qui non sunt, magistros vocent; quia plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis, nulla mora interponitur, et quoniam post admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris se ab eo qui admonuit didicisse arbitrantur. De magistro. c. XI et ult.

 

c) Itaque illud quod in Evangelio (Joan. I) positum est: erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, tanquam dictum esset illuminat omnem interiorem hominem; quia homo interior cum veraciter fit sapiens, non nisi ab illo illuminatur qui est lumen verum. Aut si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita est et quodammodo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluit appellare, tanquam interioris oculi creationem, non resistendum est, tunc eam fieri, quando anima creatur, et non absurde hoc intelligi, cum homo venit in mundum. De peccator. meritis. lib. I, c. 25.

 

d) Illud quod dixi, omnes artes animam secum attulisse mihi videri; nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere quam reminisci ac recordari; non sic accipiendum est quasi ex hoc approbetur anima, vel hic vel in alio corpore, vel alibi sive in corpore sive extra corpus aliquando vixisse, et ea quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia vita didicisse. Fieri enim potest, sicut jam in hoc opere supra diximus, ut hoc ideo possit, quia natura intelligibilis est, et connectitur non solum intelligibilibus, sed etiam immutabilibus rebus. Item quae dixi, quod in disciplinis liberalibus eruditi, sine dubio in se illas oblivione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt. Sed hoc improbo. Probabilius est enim propterea vere respondere de quibusdam disciplinis etiam imperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere possunt lumen Rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt, non quia noverant aliquando, et obliti sunt, quod Platoni et talibus visum est. Retract. lib. I, c. 8.

 

e) Veritas nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse, quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Confess. lib. 12, c. 25.

 

f) Quapropter nullo modo negaveris esse incommutabilem veritatem, haec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem, quam non possis dicere tuam vel meam, vel cujusvis hominis; sed omnibus incommutabilia vera cernentibus tanquam miris modis secretum et publicum lumen praesto esse ac se praebere communiter. Omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus praesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit. De libero arbit. lib. II, c. 12.

 

g) Homo rectissime dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei; non enim aliter incommutabilem veritatem posset mente conspicere. De vera Rel. c. 44, n° 82.

 

h) Hinc est quod etiam impii cogitant aeternitatem, et multa recte reprehendunt, recteque laudant in moribus hominum. Quibus ea tandem regulis judicant, nisi in quibus vident, quemadmodum quisque vivere debeat, etiamsi nec ipsi eodem modo vivant? Ubi eas vident? Neque enim in sua natura, cum procul dubio mente ista videantur, eorumque mentes constet esse mutabiles; has vero regulas immutabiles videat, quisquis in eis et hoc videre potuerit: nec in habitu suae mentis, cum illae regulae sint justitiae, mentes vero eorum constet esse injustas. Ubinam sunt istae regulae scriptae; ubi quid sit justum et injustum agnoscit, ubi cernit habendum esse quod non habet? Ubi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius, quae veritas dicitur? Unde omnis lex justa describitur, et in cor hominis qui operatur justitiam, non grando sed tanquam imprimendo transfertur, sicut imago ex annulo in ceram transit et annulum non relinquit. Qui vero non operatur et tamen videt quid operandum sit, ipse est qui ab illa luce avertitur a qua tamen tangitur. De Trinit. lib. XIV, c. 15.

 

i) Quam verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum... tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientiae de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis. Hanc ergo veritatem de qua jam diu loquimur, et in qua una tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra, an aequalem mentibus nostris, an etiam inferiorem? Sed si esset inferior, non secundum illam, sed de illa judicaremus, sicut judicamus de corporibus... Et judicamus haec secundum illas interiores regulas veritatis, quas communiter cernimus: de ipsis vero nullo modo quis judicat: cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, aut septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum ita esse cognoscens, non examinator corrigit sed laetatur inventor. Si autem esset aequalis mentibus nostris haec veritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentis enim nostrae aliquando plus vident, aliquando minus, et ex hoc fatentur se esse mutabiles: cum illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis videtur, nec deficiat cum minus; sed integra et incorrupta, et conversos laetificet lumine, et aversos puniat caecitate. – De toto mundo ad se conversis qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna, nullo loco est, nusquam deest; foris admonet, intus docet; cernentes se commutat omnes in melius, a nullo in deterius commutatur; nullus de illa judicat, nullus sine illa judicat bene. De libero arbit. lib. II, c. 10, 12, 44.

 

 

EX DIVO THOMA

 

a) Principia prima demonstrationum sunt indemonstrabilia, alioquin procederetur in infinitum. Ad Aristot. VI Eth. 5.

 

b) Quaedam sunt vera in quibus omnes homines concordant, sicut prima principia intellectus tam speculativi quam practici. Contra gent. lib. III, 47.

 

c) Cognoscere prima intelligibilia est actio consequens speciem (naturam) humanam; unde oportet quod omnes homines communicent in virtute quae est principium hujus actionis, et haec est virtus intellectus agentis (cujusque proprii); non tamen oportet quod sit eadem numero in omnibus, oportet tamen quod ab uno principio in omnibus derivetur; et sic illa communicatio hominum in primis intelligibilibus demonstrat unitatem intellectus separati (divini nempe) quem Plato comparat soli; non autem unitatem intellectus agentis quem Aristoteles comparat lumini. Intellectus agens est aliquid animae. Oportet igitur naturaliter nobis esse indita, sicut principia speculabilium, ita et principia operabilium. I p. q. 79. a 5, 4 et 12.

 

d) Dicendum quod, sicut supra dictum est, praecepta legis naturae hoc modo se habent ad rationem practicam, sicut principia prima demonstrationum se habent ad rationem speculativam: utraque enim sunt quaedam principia per se nota.... sicut dicit Boëtius (in libro hebdomadib.) Quaedam sunt dignitates vel propositiones per se notae communiter omnibus: et hujusmodi sunt illae propositiones quarum termini sunt omnibus noti, ut: omne totum est majus sua parte etc. quae uni et eidem sunt aequalia, sibi invicem sunt aequalia. Quaedam vero propositiones sunt per se notae solis sapientibus qui terminos propositionum intelligunt quid significent. 1. 2.ae q. 94. a 2.

 

e) In his autem quae in apprehensione hominum cadunt, quidam ordo invenitur: nam illud quod primo cadit in apprehensione est ens, cujus intellectus includitur in omnibus quaecunque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est: quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur supra rationem entis et non-entis, et super hoc principio omnia alia fundantur, ut dicitur in IV Metaphys. Sicut autem ens est primum quod cadit in apprehensione simpliciter, ita bonum est primum quod cadit in apprehensione practicae rationis quae ordinatur ad opus. Omne enim agens agit propter finem qui habet rationem boni; et ideo primum principium in ratione practica est quod fundatur supra rationem boni, quae est bonum est quod omnia appetunt; hoc est ergo primum praeceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum et malum vitandum, et super hoc fundantur omnia alia praecepta legis naturae. Ibid. ll.

 

f) Per lumen naturale intellectus redditur certus de his quae lumine illo cognoscit, ut in primis principiis. – Dicendum quod certitudo scientiae tota oritur ex certitudine principiorum. Tum enim conclusiones per certitudinem sciuntur quando resolvuntur in principia: et ideo quod aliquid per certitudinem sciatur est ex lumine rationis divinitus interius indito, quo in nobis loquitur Deus; non autem ab ho­mine exterius docente, nisi quatenus conclusiones in principia resolvit, nos docens, ex quo tamen nos certitudinem scientiae non acciperemus, nisi in nobis esset certitudo principiorum in quae conclusiones resolvuntur. De veritate q. XI. ubi de magistro. a. 1. ad 13. – Contra gent. III, 154.

 

g) Rationis lumen quo principia sunt nobis nota, est nobis a Deo inditum, quasi quaedam similitudo increatae veritatis in nobis resultantis: unde cum omnis doctrina humana efficaciam habere non possit, nisi ex virtute illius luminis, constat quod solus Deus est qui interius principaliter docet, sicut natura interius etiam principaliter sanat. Ibid. de verit. in corp.

 

h) In lumine intellectus agentis nobis est quodammodo omnis scientia originaliter indita, mediantibus universalibus conceptionibus quae statim lumine intellectus agentis cognoscuntur per quas sicut per universalia principia judicamus de aliis et ea praecognoscimus in ipsis. Et secundum hoc illa opinio veritatem habet quae ponit nos ea quae addiscimus ante in notitia habuisse. De veritate, q. X, a. 6.

 

i) In rationibus aeternis anima non cognoscit omnia objective in praesenti statu, sed causaliter. Ab ipso Deo qui est creator animae, anima humana lumen intellectuale participat, secundum illud Psal. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Ergo dicendum quod illa lux vera (Joan. I) illuminat sicut causa universalis, a qua anima humana participat quamdam particularem virtutem, intelligendi scilicet ut dictum est. Et ita non sicut in objecto cognito ut beati qui Deum vident et omnia in ipso; sed sicut in cognitionis principio, sicut si dicamus quod in sole videntur ea quae videntur per solem (vel ut dicit Augustinus soliloq. I, 8, sicut visibilia in lumine solis) necesse est dicere quod anima humana omnia cognoscat in rationibus aeternis per quarum participationem omnia cognoscimus. Ipsum enim lumen intellectuale quod est in nobis nihil est aliud quam quaedam participata similitudo luminis increati in quo continentur rationes aeternae. – Nec tamen propter hoc cognitio vel potentia non est naturalis; quia Deus est auctor non solum influentiae gratuiti luminis, sed etiam naturalis. Quod autem Augustinus non sic intellexerit, omnia cognosci in rationibus aeternis, vel in incommutabili veritate, quasi ipsae rationes aeternae videantur, patet per hoc quod ipse dicit in lib. 83 qq. (q. 46): «quod rationalis anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura fuerit, asseritur illi visioni, scilicet rationum aeternarum esse idonea» sicut sunt animae bonorum; et per hoc patet responsio ad objecta. q. 79, a. 4. q. 84, a. 5. q. 89, a. 1.

 

k) Dicendum quod prima principia quorum cognitio est nobis innata, sunt quaedam similitudines increatae veritatis; unde secundum quod per eas de aliis judicamus, dicimur judicare de rebus per rationes immutabiles vel veritatem increatam. De veritate, q. X, a. 6.

 

l) Oportet dicere quod anima cognoscitiva sit in potentia tam ad similitudines quae sunt principia sentiendi quam ad similitudines quae sunt principia intelligendi; et propterea hoc Aristoteles posuit quod intellectus quo anima intelligit, non habet aliquas species naturaliter inditas, sed est in principio in potentia ad hujusmodi species omnes... Intellectus angeli est perfectus per species intelligibiles secundum suam naturam; intellectus autem humanus est in potentia ad hujusmodi species. – Ergo dicendum quod species intelligibiles quas participat noster intellectus reducuntur sicut in primam causam in aliquod principium per suam essentiam intelligibile, scilicet in Deum. Sed ab illo principio procedunt mediantibus formis rerum sensibilium et materialium a quibus scientiam colligit, ut dicit Dionysius de divinis nominibus 7. – Cognitio quam per naturalem rationem habemus duo requirit: scilicet phantasmata ex sensibilibus accepta, et lumen naturale intelligibile, cujus virtute intelligibiles conceptiones ab eis abstrahimus. – Impossibile est intellectum secundum praesentis vitae statum quo passibili corpori conjungitur, aliquid intelligere in actu, nisi convertendo se ad phantasmata. Sed ipsorum principiorum cognitio in nobis ex sensibilibus causatur; nisi enim aliquod totum sensu percepissemus, non possemus intelligere quod totum esset majus parte, sicut nec caecus natus aliquid percipit de coloribus. (q. 84. a. 3, 4 et 7. q. 12. a. 13. – Contra Gent. III, 41 et II, 83.)

 

m) In omnibus causis ordinatis effectus plus dependet a causa prima, quam a causa secunda, quia causa secunda non agit nisi virtute primae causae. Quod autem ratio humana sit regula voluntatis humanae, ex qua ejus bonitas mensuratur, habet ex lege aeterna quae est ratio divina. Unde in psalmo quarto dicitur: multi dicunt quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; quasi diceret, lumen rationis, quod in nobis est, in tantum potest nobis ostendere bona, et nostram voluntatem regulare, in quantum est lumen vultus tui, id est a vultu tuo derivatum. Unde manifestum est quod multo magis dependet bonitas voluntatis humanae a lege aeterna; quam a ratione humana; et ubi deficit humana ratio, oportet ad rationem aeternam recurrere. Licet lex aeterna sit nobis ignota, secundum quod est in mente divina; innotescit tamen nobis aliqualiter, vel per rationem naturalem quae ab ea derivatur ut propria ejus imago, vel per aliquam revelationem superadditam. 1. 2.ae q. 19. a. 4.

 

–––––––––––

 

Institutiones logicae realis, sive theoria certitudinis, ad eos potissimum qui ad studia theologica praeparantur, in scientia et defensione veritatis dirigendos. Cura J. Peemans, PRESB., IN SEMIN. ARCHIEP. MECHLIN. PHIL. PROF., Editio altera, recognita et multum aucta. Mechliniae, EX TYPOGRAPHEO VAN VELSEN-VAN DER ELST. 1849-50, pp. 214-221.

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

APPROBATIO.

 

Imprimatur.

 

Mechliniae, 26 Julii 1849.

 

P. CORTEN, Vic. gen.

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 


© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: