EXHORTATIONES DOMESTICAE

 

S. PETRUS CANISIUS SI

 

DOCTOR ECCLESIAE

 

––––––––

 

Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore?

 

De causis et motivis tractandi. Notum est omnibus, quam varia et tristia scribantur, legantur, audiantur, narrentur passim; varia inde judicia oriri, ut alii sperent bonum progressum, alii metuant infortunia. Terret animos insolitus et vicinus belli apparatus, interior et exterior dissensio civium et senatorum nos sollicitos tenet, magistratus consultant, milites colliguntur, magna fit praeparatio exercitus ex utraque parte; praeterea premit difficultas annonae, male passim christianitas habet in terra marique cum fidelibus et infidelibus et haereticis, atram commovente satana tempestatem, ita ut non sit dubitandum, Deum velle magnis et terribilibus flagellis nostra et communia peccata merito severe castigare. Recte igitur instituta publica et communis oratio, recte statutum est, frequentiores nunc fieri processiones, recte spiritualis auctoritas exhortatur populum ad poenitentiam agendam. Quid vero nobis interim faciendum pro nostra vocatione?

 

Dico 1. valde cavendum esse, ne propter haec pericula praesentia et futura nos aliquid amittamus et debiliores in spiritu efficiamur. Hoc autem fieret, si nimium sequeremur communes curiositates in rebus et rumoribus novis audiendis et narrandis sine utilitate, quod etiam in regulis nostris prohibetur; si inde sequeretur, sicut fieri solet, distractio quaedam et torpor in cultu Dei et oratione; – si varia phantasmata inde concepta in nobis parerent timorem, anxietatem et, sicut dicunt, partialitatem, ut uni parti magis quam alteri simus addicti, quod esset contra Christi praeceptum dicentis: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; videte, ne turbemini, oportet enim haec fieri; si nimiam nobis sumeremus licentiam improbandi res, quae fiunt, et personas agentes vel adjuvantes. Haec enim non conveniunt religiosis, mundo mortuis; relinquamus hujusmodi filiis saeculi. Qui enim de mundo sunt, de mundo loquantur et curent; nos de mundanis non loquamur, nisi in quantum spectant ad gloriam Dei, bonum religionis et bonum animarum.

 

Dico 2. prodesse nobis posse et debere haec tempora periculosa, ut ex illis cognoscamus Dei justitiam et iram in peccatis nostri saeculi visitandis et puniendis. Clariora enim in dies apparent signa divinae irae, et fortasse numquam ita afflictus fuit christianismus in his regionibus. En tibi magnam et insolitam caritatem annonae in frumento, vino et aliis vitae necessariis, crescente rerum omnium pretio, ut multi fame excrucientur et paupertate ad desperationem adigantur! En incredibilem haereticorum unionem adversus catholicos et maximum regem Galliae, ita ut armata manu id tentent, quod antea numquam ausi sunt, magnum congregare exercitum ad suam novam religionem invehendam et ad veterem fidem aperta vi opprimendam! En astutiam satanae confoederantis Turcas cum haereticis, ut non solum in terra, sed etiam in mari catholici oppugnentur, quod certe nunquam visum est, Turcas scilicet cum haereticis catholicos armis aggredi uno eodemque tempore!

 

En flagellum ingens sectariorum, quos permittit Deus vexare et perdere Germaniam et Galliam, immo etiam ab Anglia excurrere in Hispaniam, Portugaliam, Indiam! Nunquam majus ostium apertum fuit haereticis, nunquam ita audacter erexerunt cornua tantamque vindictae libidinem exercuerunt erga catholicos tantoque furore devastarunt eorum ecclesias, numquam fuerunt hactenus plures et impudentiores et terribiliores.

 

Nonne igitur haec sunt miseranda et terribilia tempora, quibus Deus suam justitiam declarat et agnosci vult? Justo utique et a nobis adorando judicio mundum praesentem flagellat eo gravius, quo plura et majora peccata fiunt a clero et populo in omnibus statibus absque omni timore et pudore. Refrixit caritas et abundat iniquitas, non est timor Dei, non est amor Dei, deest pueris innocentia, virginibus pudor, negligitur a magistratibus justitia, a subditis obedientia, a divitibus misericordia, caritas et pax a populo, periit fidei simplicitas, exulat vetus devotio et patrum disciplina, Dei praecepta posthabentur, aperta vigent scandala, etiam in clero; inde tot desertores et persecutores catholicae fidei. Vere timendum, ne, sicut regnum Dei a Judaeis ad Graecos, et a Graecis ad Germanos transiit, sic etiam a Germanis nunc ad Indos transferatur, et vinea Domini locetur aliis vinitoribus. Percutit Deus gratiis abutentes suis; utinam ingrati corde percipiant monitionem Dei et resipiscant, nec sicut insani et immedicabiles aegroti medicinam rejiciant!

 

Dico 3. prodesse posse nobis hoc tempus probationis, in quo Deus suos electos exercet, ut crescamus in timore Dei, ut per veram poenitentiam convertamus nos ad Dominum et cum Daniele lugeamus et oremus et confiteamur peccata nostra et populi, dicentes: Peccavimus, iniquitatem fecimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis et judiciis. Non obedivimus servis tuis prophetis. Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei (Dan. 9, 5. 6. 7); ut probemus nostram in fide catholica constantiam, nostram patientiam in sustinenda penuria, de necessitate facientes virtutem (in patientia vestra possidebitis animas vestras); ut probemus nostram caritatem compassivam erga tot catholicos, qui his miserrimis temporibus ab haereticis indigne tractantur, suis facultatibus orbantur et exulare coguntur et pejus sub illis vivunt quam sub Turcis, sine sacerdotibus, sine sacrificio, sine cultu, sine sacramentis. Prodesse nobis potest hoc tempus, ut excitemus nos ad placandum Deum offensum et ad amovenda ejus flagella comprecationibus, sacrificiis et poenitentiae operibus, studio orationis, novo fervore in exercitiis spiritualibus, exacta observatione votorum, regularum, officiorum adimpletione, studio sincero omnimodae perfectionis juxta vocationem nostram, et denique, ut vero animarum zelo incensi, adhortemur populum ad poenitentiam, ad dignos fructus poenitentiae faciendos et etiam ad fiduciam et constantiam in fide sincera, ore, opere ac vitae sanctitate profitenda.

 

COMMUNES DEFECTUS NOSTRORUM HOC TEMPORE:

 

1. Sumus reprehensibiles, quod, in tanta miseria constituti, manemus adeo insensibiles, ut ejusmodi asperam visitationem pro communi et vulgari aestimemus. Sic enim multi cogitant: saepe pugnarunt inter se christiani, nihil novi est, quod bella excitentur; nec cogitant interim majorem et periculosiorem persecutionem ab inimicis Ecclesiae nunquam extitisse.

 

2. Defectus est parum ponderare obligationem, qua tenemur coram Deo et in conscientia, tanto magis succurrere matri Ecclesiae, quanto magis versatur in necessitate et a summis hostibus confoederatis invaditur, ut timendum sit, ne initium hoc erumpat longius ad alias etiam nationes catholicas invadendas et ad haereses invehendas in Italiam, Hispaniam et Portugaliam.

 

3. Defectus est caritatis et zeli, qui nos impedit vel negligentes reddit ad opera illa exercenda, quibus possumus iram Dei avertere et succurrere afflictis. Multi parum orant, plures nihil pati volunt extraordinarii, pauciores dolent ex animo et deplorant mala, quae religioni inferunt hostes ejus, inimici crucis, in quibus ita potens est satan, ut nunquam antea, quasi cogens catholicos, ut concedant suis ministris facultatem disseminandi suos errores et exercendi suum ministerium. Gravis profecto et multum reprehensibilis pigritia nostra, si non exhiberemus nos diligentiores saecularibus ad placandum Deum his miserandis temporibus, cum videamus ante oculos exempla piorum fidelium simul comprecantium in templis, jejunantium, confitentium sua peccata, ad sanctam mensam accedentium aliaque opera poenitentiae et pietatis clam vel palam facientium.

 

4. Defectus est, quod non petimus poenitentias ad impetrandam gratiam, non solum nobis, sed et Superioribus et toti Societati necessariam hoc tempore. Cum ergo non sit, qui juvare et pugnare pro nobis possit nisi Deus noster, ad eum confugiamus per orationem conjunctam cum spiritu humilitatis et compunctionis. Hoc enim est opus verae fidei et Deo gratissimae fiduciae, opus etiam obedientiae, justitiae, caritatis et zeli praeclarum et efficax.

 

Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me (Ps. 49, 15).

 

––––––––––

 

 

Beati Petri Canisii S. J. [(1521-1597)] Exhortationes domesticae. Collectae et dispositae a Georgio Schlosser, ejusdem Societatis presbytero. Ruraemundae 1876, pp. 424-429.

 

Notae:

(1) Cf. 1) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Exhortationes domesticae. 1. De Adventu Domini. 2. De Natali Domini. 3. De Pentecoste. b) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. c) Catechismi Latini et Germanici.

 

2) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

3) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej).

 

4) S. Franciscus Xaverius, Uberrima Symboli declaratio.

 

5) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

6) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

7) P. Henricus Marcellius SI, Theologia Scripturae divinae.

 

8)  P. Jacobus Tirinus SI, In universam Sacram Scripturam commentarius. Tom. IV. Novum Testamentum.

 

9) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

10) P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis.

 

11) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

12) Sac. Andreas Retke, Patrologiae compendium scholis accomodatum.

 

13) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.

 

14) P. Albertus a Bulsano OFMCap., De Tolerantismo religioso.

 

15) S. Bonaventura, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.

 

16) Sac. Bernardus Jungmann, Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. a) Tractatus de Gratia. b) Tractatus de Verbo incarnato.

 

17) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.

 

18) P. Armandus Plessis SMM, Manuale Mariologiae dogmaticae.

 

19) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

20) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: