S. FRANCISCUS XAVERIUS
––––––––
Delectat Christianos audire et nosse qua ratione, quoque ordine Deus e nihilo condiderit res omnes, in usum obsequiumque hominum. Principio creavit coelos et terram, Angelos, solem, lunam, stellas, diem item ac noctem, herbas, fruges, poma omnis generis fructusque arborum, aves, animantes quae in terra vivunt, mare, flumina et lacus, animantia aquatica. Et hisce universis conditis, novissimum omnium fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam.
Primus homo a Deo creatus, fuit Adam, et prima mulier, Eva. Hos ambos cum formasset et animasset, statuissetque in paradiso terrestri, iis benedixit, eosque invicem despondit, matrimonii foedere conjungens, mandavitque sic junctis, ut generarent filios, et terram incolis frequentarent. Ex his Adamo et Eva nati omnes sumus; hinc propagatum quantum est uspiam gentium. Informatur isto prototypo exemplo singularitas humani conjugii. Cum enim sapientissimus naturae Auctor non dederit Adamo plus una conjuge, manifestum est contrariam divinae auctoritati esse licentiam hujus generis, quam Mauri passim et idololatrae, quodque est flagitiosius et dolendum magis, mali etiam usurpant Christiani, multarum simul habendarum in contubernio mulierum. Nec si qui singularibus etiam concubinis assuescunt, hujus exempli censuram vitant; non enim prius auctore Deo, Adam et Eva dederunt operam liberis, quam ab ipso Creatore, legitimo fuissent connubii nexu copulati.
Quare fornicatores, utpote divino, a quo sunt conditi, rebelles Numini, congruas suae nequitiae poenas exspectent. Agnoscant hinc quoque qui Pagodes adorant, quanto se scelere contaminent, dum, Deo uno vero cunctorum Conditore relicto ac spreto, muta simulacra et larvas stygias, fanatico errore venerantur; ac cum recta ratio clare monstret, indidem petendam vitae gubernationem unde vivendi principium ducimus, isti, per sacrilegum furorem, praestigiis et sortibus, vanaeque ariolorum divinationi spes rationesque committunt suas: salutis ipsorum hosti implacabili, diabolo eam fidem reverentiamque deferentes, quam Deo debebant auctori bonorum omnium, a quo animam, corpus, quidquid sunt, possunt, possidentve, acceperunt; impietate non magis in se foeda ac detestabili, quam miseris eam consciscentibus exitiali: quippe quos ea vesana superstitio coelis excludat, ubi paratum animabus Dei cultricibus diversorium aeternae commorationis est, omni gaudio affluens; beata sedes illius felicitatis, ad quam Creator summe beneficus homines condidit.
Quanto sapientius veri Christiani Deo Domino suo fideles, ei credunt, eumdem in spiritu adorant, tota mente, cunctis devoti cordis affectibus, unum solum verum, supremum, aeternum Spiritum coeli et terrae molitorem amplectuntur; intimamque istam animi religionem externis obsequiis exprimunt, dum frequentant sacra templa, ubi circum aras Deo vivo positas, vident imagines Christi ejus Filii, Deiparae Virginis, Sanctorumque Dei servorum, qui, vita in ipsius servitio rite transacta, cum eo regnant in gloria paradisi!
Inter quae augusta monumenta, salutari memoria instincti repraesentatarum illic et rerum et personarum, genibus humi positis, manibus sursum sublatis, in coelum oculos et cor dirigunt, Deum ibi habitantem, in quo suum omne bonum ac consolationem collocant, confitentes, his sancto Petro tributis verbis: Credo in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem coeli et terrae.
Prius creavit Deus angelos in coelis quam homines in terra. Porro major angelorum pars Deum suum statim adoravit, gratias ei et laudes referens, ob beneficium creationis. Lucifer e contrario, et cum eo multi angeli, debitam adorationem suo Creatori reddere noluerunt; sed cum superbia dixerunt: Ascendamus et evadamus similes Deo qui coelorum tenet altissima. In poenam hujus superbae rebellionis, praecipitavit Deus Luciferum et huic adhaerentes angelos, e coelis in infernum.
Lucifer sic detrusus, videns Adamum et Evam primos homines, invidit ipsis gratiam in qua fuerant a Deo creati; et ut eos inde dejiceret, superbiam ejus similem qua ipse de coelo deciderat, eis suggessit; objiciens conventis in paradiso terrestri, falsam spem assequendi honorem divino parem, si pomum a Creatore vetitum comederent. Arrexerunt animos Adam et Eva ad mendacem speciem promissae similitudinis Dei, et tentationi consentientes comederunt de fructu interdictae arboris, excideruntque statim gratia, in qua fuerant creati; moxque in poenam suorum peccatorum, ejecit eos Deus terrestri paradiso. Vixerunt inde extra beatam sedem in laboribus per nongentos annos, poenitentiam agentes peccati, quod admiserant; cujus tam inexpiabilis labes fuit, ut quantumcumque Adamus et ejus filii luerent atrocium suppliciorum, insufficiens esset ad ejus delendam maculam, ipsosque restituendos in spem priorem assequendae felicitatis aeternae, ereptam justa ultione insanae superbiae, qua fieri concupierant Dei similes: ita ut illo portae coelorum impenetrabilibus obstructae repagulis permanerent, et ipsum Adamum et ejus posteros inexorabiliter arcentes aditu gloriae, cujus suo et illorum periculo peccans, jacturam fecerat irreparabilem.
O Christiani, quid nobis infelicibus fiet? Si tot angeli propter unum superbiae peccatum coelo praecipites exturbati sunt, et in imum tartarum detrusi; Adam vero et Eva ob simile superbiae crimen, paradisi terrestris beatam possessionem amiserunt, quae spes ostenditur aut ratio nobis, scelerum omnis generis colluvione depravatis, emergendi unquam e faece tam tenaci, et elutis maculis, enitendi ad coelorum summa, ubi sedes sempiternae immortalium animarum felicitatis est a Deo constituta? Conclamata profecto res erat, et humani generis plane certa, nec ulla evitabilis ope damnatio ac pernicies extrema; quando sanctus Michael, amicus noster verus, et qui cum eo angeli in subjectionis officio perseverantes, praemium constantiae jam tulerant beatissimam fruitionem sempiternae in coelis gloriae, miserati simili omnes humanae naturae calamitatem, coram Deo supplices procidentes, aliquod ab eo remedium ingentium malorum, quae ex peccato Adami et Evae in utriusque sobolem late inundabant, impetrare, hujus fere formae precibus, conati sunt:
Bone Deus, clementissime Domine, ac Pater gentium cunctarum, venit jam tandem tempus, et ab origine saeculorum exspectatissima dies illuxit, quam misericordiae in deploratissimos mortales expromendae tuae, aeterna destinatione preparasti. Ejus diei quae restitutis in divinae gratiam adoptionis Adami filiis patefactura claustra coelorum est, auroram en exortam nunc videmus, quandoquidem ex sanctis Anna et Joachimo nata est illa Virgo sine peccato Adami super omnes mulieres sanctissima, nomine Maria; cujus virtus et sanctitas supra omnia Deo minora excellens incomparabiliter eminet. Haec cum adeo pura et illustris Virgo sit, videtur, non indignum opus fore tua sapientissima omnipotentia, si ex ejus sanguine virgineo digneris, quod facile potes, Domine, formare corpus humanum, sicut olim, Domine, formasti corpus Adami, quando id sanctae voluntati tuae placuit. In tale porro corpus e purissima Virginis substantia formatura, potes, idem Omnipotens Domine, simul creare, simul infundere atque intime unire animam unam aliquam eximiam, omnium quas unquam aut condidisti, aut es conditurus sanctissimam (interim eodem tempore decrevit Deus in arcano consilio Trinitatis sanctae, personam divinam in ventre Virginis Mariae humanae naturae sociare), ut ex ista cunctarum praestantissima Virgine, nascatur Jesus Christus, tuus Filius, mundi Salvator universi. Sic, Domine, implebuntur Scripturae, ac fides constabit promissionum, per quas te obstrinxisti Prophetis et Patriarchis amicis tuis, qui nunc iis freti, exspectant in limbo Filium tuum Jesum Christum, Dominum et Redemptorem suum.
Ita orantibus Angelis sanctis, excelsus, supremus, Omnipotens Deus, motus intima misericordia nostrae ingentis, ipsi perspectissimae miseriae, legavit e coelis sanctum Archangelum Gabrielem in civitatem Nazareth, ubi degebat Virgo Maria, cui, prout erat jussus a mittente, dixit: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te, vocabitur Jesus Christus Filius Dei. Quibus ab Archangelo auditis, sanctissima Virgo Maria respondit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Eodem puncto temporis quo Virgo sanctissima propositis a Deo per sanctum Archangelum assensum praebuit, formavit Deus in ventre Virginis ejusdem, ex purissimo ipsius sanguine, corpus humanum, cui simul creatam intime conjunxit animam: et tunc secunda Trinitatis persona, Deus Filius, in ventre Virginis Mariae incarnatus est, uniendo suae hypostasi divinae tam animum illum, quam corpus, utrumque sanctissimum.
Sub haec, a die quo Dei Filius incarnatus est, ad diem ejus natalem novem omnino mensibus evolutis, Jesus Christus, Salvator totius mundi, Deus et homo verus, ex Maria Virgine natus est; id quod profitens sanctus Andreas dixit: Credo in Jesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum, cui statim subjunxit sanctus Joannes: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Bethlemi prope Jerusalem natus est Christus Dominus et Redemptor noster. Ibi eum Angeli, et Virgo ejus Mater cum suo sponso sancto Josepho, reges praeterea tres, et alii multi, adoraverunt ut Dominum supremum.
Interim Herodes, qui regnabat Jerosolymis, timens ne regno, cui cupide incubabat, per hunc puerum pelleretur, voluit eum occidere: sed elusa ejus crudelitas est, Jesu in tempore subtracto. Nam ab Angelo Josephus admonitus in somnis, Bethlemo fugit in Aegyptum, tollens secum Jesum Christum et ejus Matrem Virginem; mansitque illic, quoad Herodes pessima morte vitam absolvit, tyrannus omni malo dignissimus; quippe cujus tanta fuit immanitas, ut in Bethleem, et in omnibus finibus ejus, omnes parvulos a bimatu et infra trucidaverit, Jesum Christum eadem caede comprehendendum existimans. Falso id quidem, quippe servatus, ut dictum est, Jesus cum Virgine sua Matre ac sancto Josepho, reversi sunt in terram suam et civitatem Nazareth, praemonito de hoc ipso, in Aegypto per Angelum, Josepho.
Factus inde Jesus duodecim annorum, ascendit Nazaretho Hierosolymam, in Templum, ubi erant Doctores Legis, quibus Scripturas Prophetarum et Patriarcharum, adventum Filii Dei praedicentes, declaravit, tam illustri mirae sapientiae specimine, ut passim omnes stuperent. Hinc reversus Nazareth, ibi mansit usque ad aetatem quasi annorum triginta, quando inde proficiscens ivit ad fluvium Jordanem, ubi erat S. Joannes Baptista, multos ad se accedentes baptizans; inter quos et Jesum quoque Christum baptizavit in Jordane. Ex eo se loco Jesus Christus contulit in desertum montem, ubi quadraginta diebus et totidem noctibus omni cibo potuque abstinuit. In eo monte, diabolus nesciens Christum esse Dei Filium, impellere ipsum tentavit in peccata tria, gulae, cupiditatis, et vanae gloriae.
Sed cunctis rejectis, Christus a diabolo et a monte, victor descendit in Galilaeam, ubi multos homines convertit; et multa daemonia ex energumenorum corporibus expulit, mandans ut inde facesserent; cui mandato statim illi, rebelles licet et contumaces spiritus, parebant, mirante, non sine causa, populo, et doctrinam ejus divinam sapientissimis concionibus probatam, tum praeterea virtutem mirificam in curandis omnis generis morbis, fama late fusa celebrante. Hinc multi scilicet ad fidem adhibendam iis quae a tantae auctoritatis magistro praedicabantur, persuasi, aegros qualicumque languore laborantes, undique certatim ad ipsum trahebant; qui eos omnes, sanctarum suarum contactu manuum, abstersa lue quavis, statim dimittebat in domos suas, sanos et gratulantes.
Post haec vocavit Jesus Christus Apostolos duodecim et Discipulos septuaginta duos, quos secum circumducebat, urbes et pagos obiens, docendis mysteriis regni Dei, concionando ad concurrentes turbas, et fidem iis quae tradebat conciliando, frequentissima editione miraculorum ingentium. Nam coram omni populo, Apostolis et Discipulis praesentibus, reddebat visum caecis, loquendi facilitatem mutis, auditum surdis, vitam mortuis, gressum claudis, motum paralyticis, quibus quotidie cernendis, Apostoli et Discipuli magis scilicet magisque confirmabantur in fide Jesu Christi: qui tantam illis sapientiam et virtutem communicavit, ut rudes licet ac piscatores illiterati, conciones ad populum haberent, supplente studii atque institutionis humanae defectum divino magisterio Filii Dei Jesu Christi; cujus etiam invocato nomine, mira ipsi quoque Apostoli operabantur: a morbis variis et ab insessionibus malorum daemonum corpora hominum liberantes; iisque humanam facultatem excedentibus factis, velut obsignantes quae docebant de adventu Filii Dei; ea quantumvis nova, abunde credibilia evincentes testimoniis tot signorum, minime dubium divinae suffragationis characterem praeferentium.
Illustris hinc Christo Discipulisque ejus late per Judaeam parta claritas, perstrinxit oculos primatum gentis praetumidorum opinione sui, quorum ii praesertim qui Pharisaei dicebantur, superciliosissimi despectores omnis excellentiae, cum etiam solerent indignari, si cuivis non suae haeresis ac sectae, laus vel mediocris doctrinae contingeret, facile aestimatu est quanto superbissimarum cruciatu mentium cernerent, audiri miro plausu multitudinis Christum reprehensorem dogmatum suorum, adeoque jam efferri studiis vulgi, ut nihil propius abesset, quam ut ipsis ex arce quam dudum insederant, auctoritatis et existimationis summae, deturbatis, eo novus Magister, cum grege piscatorum illum sequentium, promoveretur. Hac rabie instincti stygii livoris, universas decreverunt calumniae artes intendere ad famam Christo una cum ipsa extorquendam vita.
Ad hoc cum alios tunc potentes rerum artificiosis sunt sermonibus adorti, tum Pilati, per id tempus Judaeae praesidis, animum precibus, suspicionibus, criminationibus varie versatum, perpulerunt denique ad annuendam ipsis, quam ut quieti publicae necessariam vehementer flagitarant, comprehensionem Jesu. Obrepi eatenus sibi externus ille rector passus est insidiosis machinationibus istorum: non ille quidem ignorans invidiae ipsos propriae, communis utilitatis fucosam speciem obtendere; sed aut pertaesus instantiae importune urgentium, aut demereri potentes in plebe studens, tanti duxit vel propriam quietem, vel alienam gratiam periculo redimere, clari quidem viri, et Eliae ac Jeremiae veterum, vel recentioris Joannis Baptistae facile similis; non tamen, ut putabat, humano fastigio majoris. Si enim perspicue novisset Jesum esse Dei Filium, haud ullo videtur perpelli potuisse ambitu ad eum invidentium furori condonandum.
Capto porro auctoritate publica Jesu, illud privata malignitate scelerati ejus osores addiderunt, ut quam contumeliosissime crudelissimeque tractari eum per sibi obnoxios curarent. Hinc ille concursu ac convicio per vias ac plateas tractus, e domo in domum ad varia tribunalia raptatus, spretus, objurgatus, consputus, caesus colaphis, ad extremum deductus ad Pilatum est, cum falsis testibus, et infestis vocibus concitati populi necem ei crucemque deposcentis. Haerebat praeses tamen, innocentiae delati conscius; quoad intentato metu excidendi gratia Caesaris, si designatum et mox rebellaturum Judaeorum regem dimisisset incolumem, inflexus ille ad votum accusantium, Jesum, crudelissime prius toto corpore a capite ad calcem flagellis conscissum, Judaeis, idipsum immani vociferatione flagitantibus, crucifigendum concessit.
Ante tamen quam in crucem tolleretur, subornato in speciem jocularis regis, corona in capite spinea, sceptroque arundineo in manu, illuserunt Pharisaeorum emissarii, positis coram, ironica veneratione, genibus, Regem Judaeorum salutantes; moxque conspuentes in ejus faciem, et crebris genas alapis tundentes; tum cannam extortam dexterae, in verticem spinis obseptum impingentes. Tandem in monte Calvariae, vicino urbi Hierosolymae, ipsum cruci affixerunt. Sicque mortuus est in cruce Jesus Christus ad salvandos peccatores, ita ut sanctissima ejus anima vere a pretiosissimo ipsius corpore separata fuerit, quando is in cruce exspiravit, adhuc tamen tam anima quam corpore, licet invicem disjunctis, unitis divinae Personae permanentibus: quare sicut spiritus a divinitate indivulsus avolavit, ita exsangue cadaver, sive adhuc in cruce pendens, sive depositum et sepulcro conditum, comitem secum individuam intime conjunctam divinitatem eamdem ubicumque habuit, nusquam ab illa destitutum.
Caeterum in morte Jesu Christi sol obscuratus est, proprio lumine amisso, terra tota contremuit, scissae petrae sunt mutuo illisu, monumenta sponte mortuorum patuere, multis emissis corporibus sanctorum hominum, qui vitae redditi, plurimis in civitate Jerosolyma se videndos praebuerunt. Quibus signis visis, qui praesentes adfuere morienti Christo, convicti exclamarunt: vere utique illum Dei Filium fuisse. Hactenus narrata sanctus Jacobus Apostolus profitens, adjunxit haec jam dictis per alios Apostolos: Credo in Jesum Christum, qui passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus.
Jesus Christus erat Deus, quandoquidem erat secunda persona sanctissimae Trinitatis: simul idem erat verus homo: utpote Filius Virginis Mariae, constans anima rationali et corpore humano. Quatenus homo erat, vere mortuus est in cruce, quando est et confixus. Mors siquidem aliud nihil est nisi separatio animae a corpore, in quo et cum quo vivebat. Sanctissima porro anima Jesu Christi sejuncta est a corpore, quando is in cruce exspiravit.
Tunc autem vinculo corporis soluta anima illa sacratissima, permanens unita divinitati Dei Filii, ut semper antea fuerat ex quo Dominus Deus eam creavit, descendit ad limbum. Est hic locus subterraneus in quo detinebantur animae sanctorum Patrum, Prophetarum, Patriarcharum, aliorumque multorum, illic congregatae, exspectantes omnes adventum Filii Dei, a quo se liberandas et ex illo carcere transferendas in paradisum sciebant. Semper usque a primo rerum conditu vixerunt in mundo boni homines, qui cum essent amici Dei, et liberi professores veritatis quam cognoscebant, minime dissimulare consueverant in occursu malorum quid sentirent. Reprehendebant enim peccatores, increpando haud molliter scelera rebellantium inverecunde et impie in Deum ac Creatorem omnium communem. Id pravi ac flagitiosi homines moleste scilicet ferebant. Ergo instincti adjutique a conjurato cum ipsis, cujus auspiciis militabant, malo daemone, omnis generis maleficiis infestabant bonos Dei amicos, captivantes, exterminantes, nulla non eos injuria et contumelia vexantes.
Huic tanto vitarum discrimini consentanea proportione respondebat diversissima conditio animarum e corporibus per mortem emissarum. Earum siquidem quaecumque bonae, dum in vita degerent, fuerant, eae corporum deinde vinculis per mortem expeditae, in eum se, quem vocari limbum dixi, conferebant locum, qui quoniam longe infra terrae superficiem profundo depressus hiatu est, inferni quoque et inferorum appellatione designabatur, non quod illic, sicut de inferno simpliciter dicto passim intelligitur, tortor ignis ardeat, aut vigeat alia vis noxia crucians animas: quae mala sontibus reservantur. Istae autem, prout decebat puras scelerum Deoque gratas mentes, beata compostae pace quiescebant.
Sed subest huic tranquillae sedi regio inferior, vocata purgatorium, quoniam fullonica hic velut quaedam est purgandis et perpoliendis animabus, quae mortalem quidem vitam, capitalis insontes criminis, in Dei gratia clauserunt: caeterum aut levioribus inspersae naevis venialium culparum; aut nondum penitus explicitae sequacibus debitis noxarum lethalium, revocatarum quidem salutari poenitentia, non hac tamen adeo plena et perfecta, ut supplicii persolvendo piaculo requisiti omne in solidum nomen expunxerint, haerentes adhuc labes ex concreta olim tabe, mordaci velut lima tormentorum acrium pergunt eradere, quoad exaequatis ad libellam culpae ac poenae ratiunculis residuis, cunctisque harum reliquiis patiendo exhaustis, liber spiritibus in tersissimum denique nitorem defaecatis aditus panditur cernendae haereditati, cujus interceptam poenali dilatione possessionem per legitimum spatium tulerunt.
Ultimus subterraneorum locus est infernus infimus, sive tartarus, sedes miserrima tam horribilium incendiorum inextinguibiliter urentium, aliarumque omnis generis adeo intolerabilium aerumnarum, ut si mortales serio quotidie, per horulae spatium, meditando incumberent ad informandam, quamcumque assequi per hanc vitae caliginem possunt, istiusmodi tormentorum imaginem, nae illi magis abhorrerent a tot tantisque flagitiis sceleribusque consciscendis, per quae ludibunde ac facile sese obligare luendis per totam aeternitatem dirissimis hisce suppliciis, non dubitant. Ibi est Lucifer princeps rebellium Deo spirituum; ibi omnes ejus sectam secuti daemones, illuc e coelo detrusi; ibi cuncti quotquot ab orbe condito ultimum spiritum extra Dei gratiam efflarunt homines, culpae lethalis rei. In hanc stygiam fornacem qui semel sunt conjecti, aeternum sine spe gemunt, sensu semper puncti vivo ingentium et innumerabilium malorum, quorum nec remedium, nec laxamentum, nec solatium vel minimum, posse ipsis undelibet contingere per infinitam saeculorum omnium perennitatem, persuasissimum habent.
O fratres mei, quae isthaec (malum) dementia nostra est! ita nos securos ab omni tartari metu vivere, cum criminum in dies atrociorum congerendis in conscientias nostras struibus, flammis illis sempiternis materiam sedulo paremus. An non hoc indicium est evidens nostrae, non dicam modicae, sed plane nullius fidei? Quippe quam etsi lingua profiteatur, manus tamen et vita certiori argumento refellit, ut recusare nequeat, qui se Christianum ferens, licentiam usurpat, in peccando, Mahumetanorum et idololatrarum, quin si quando sese dicat credere ignes infernos, et poenas nullo terminandas fine, Dei legem migrantibus servatas, fallere ac mentiri judicetur. Ecclesia, vel Fidelium in terris militans, vel Sanctorum cum Deo regnantium triumphans in coelis, nunquam orat pro mortuis in infimum infernum legatis; quippe quorum in omnem aeternitatem paradiso exclusorum spem plane conclamatam irreparabilemque ruinam norunt. Verum ambae animabus in purgatorio gementibus benigna suffragatione opem ferunt: uti et pro salute adhuc in vita degentium sollicitae, gratias illis conantur impetrare, quarum auxilio exitiosissimum in aeterna incendia tartari lapsum effugiant.
Christi Jesu, sexta feria mortui, anima sanctissima divinitati semper juncta, descendit in limbum: et quotquot illic animas reperit adventum suum exspectantes, eduxit inde: tum die tertia, quae fuit Dominica, surrexit a mortuis, suam iterum sanctissimam animam rejungens eidem corpori quod in cruce exspirans reliquerat. Mox redivivus et dotibus beatae immortalitatis vigens, apparuit Matri primum suae, Mariae Virgini sanctissimae, deinde Apostolis et Discipulis, aliisque sibi caris, eo ipsorum gaudio, quo et abstergeretur, et abunde compensaretur moeror ex ejus morte ipsis gravissimus obortus. Suis etiam inimicis et crucifixoribus per Discipulos obtulit veniam, reque ipsa praebuit, quotquot admittere voluerunt. Hi non pauci fuere, nam miro eventu contigit, plurimos qui Christo credere viventi, praedicanti, ac praedicationem signis ingentibus confirmanti, pertinacissime recusaverant, ei non amplius viso vel audito, sed testimonio Discipulorum ipsius resurrexisse a mortuis credito, fidem plenam adhibere; in ipso spem ponere; ejusdemque, ut Dei ac Salvatoris hominum, cultum religionemque profiteri. Hactenus exposita sic se habere sanctus Thomas affirmavit his verbis: Credo in Jesum Christum qui descendit ad inferos, et tertia die resurrexit a mortuis.
Mansit Christus in terris, postquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta; duplici, quantum intelligitur, de causa. Primum, ut plane persuaderet Discipulis se resurrexisse: deinde ut eos doceret quid agere deberent. Adeo ii turbati fuerant inexpectatissimo eventu mortis ejus, tantumque absorpti tristitia ex eo acerbissimo casu nata, ut aegerrime adducerentur ad credendam ipsius resurrectionem, nec una ad id alterave satis foret apparitio, mora opus erat, et multiplicatis per iteratos congressus vitae vere resumptae indiciis manifestissimis. Hoc ut suaviter, et modo infirmitati humanae accommodato benignissimus Dominus ageret, triumphalem in coelos ingressum suum quadraginta dierum spatio distulit, crebris interim Discipulos sermonibus erudiens, quid credere ipsi, quidve facere, quid gentes deinde omnes docere, quidque persuasis de dogmate, operandum praescribere oporteret; ut tam ipsi quam caeteri homines ipsorum praedicatione credituri, pervenire ad regnum coelorum possent, et eo se praecessurum suo tempore.
Consecutus utrumque quod optaverat, et cum ejecta omni penitus ex cunctorum Discipulorum mentibus dubitatone de morte ac resurrectione ipsius verissimi Dei Filii ac Salvatoris hominum, tum satis omnibus edoctis de regno Dei, hoc est de Ecclesia fundanda, deque ipsis dogmatibus tradendis, tum de sacramentis et caetera christiana ubique terrarum per Apostolos instituenda disciplina, causam in terris morandi nullam amplius Christus habens, profectus cum Maria Virgine sua Matre, cum Apostolis et multis aliis in montem Oliveti, cunctis iis spectantibus, coelorum inde summa conscendit, liberatos e limbo Patres secum ducens. Tunc patuerunt altae coelorum fores, offusique obviam omnes Angeli triumphanti Domino pompam fecerunt procedenti, usque ad thronum ipsi paratum ad dexteram Dei Patris. Eodem reversus, unde prius descenderat, carnem humanam in sacra Genitricis Virginis alvo sumpturus, illic sedet Advocatus peccantium, causas agens nostras apud Patrem, et iram ejus justam exarmans, auxiliaque submittens, quibus adjuti damnationis aeternae fugere periculum possimus. Haec est sententia articuli symboli sancto Jacobo Minori tributi: Credo in Jesum Christum, qui ascendit in coelum et sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis.
Quia vero hic mundus sicut habuit initium, ita suo terminandus fine est; ut sua ei clausula rite, ac quemadmodum est consentaneum divinae Conditoris providentiae, contingat, non prius hoc commercium humanae societatis, haec generationum late sese propagantium successiva varietas desinet, quam de cunctis omnium hominum cogitatis, dictis et operibus aequum judicium feratur, debita cuique mercede constituenda. Judex supremus, Jesus Christus, est ad istam causarum omnium exercendam cognitionem e coelis descensurus, prout eum certissime facturum, jam tum in ejus e terris ascensu denuntiatum per Angelos est. Is forum aperiet, in quo universi, qui unquam et uspiam fuerunt, homines vadimonium sistent, coram inexorabili arbitri cuncta scientis, Omnipotentis, tribunali, ad quaesita responsuri num propositis ab Ecclesia dogmatibus crediderint? num praecepta servaverint? Qui sic fecerint, in gloriam paradisi admittentur: qui vero credere recusaverint, quales sunt Mauri, Judaei, Gentiles, eos ignis excipiet aeternus, ubi nulla redemptio: qui autem fidem quidem professi fuerint, mandatis vero Decalogi obedire neglexerint, ut mali Christiani, ii pariter Christi Jesu irrevocabili sententia flammis aeternum usturis addicentur.
Antequam haec fiant, instante mundi exitu, omnes qui tunc vivent homines, morientur. Est enim hoc naturae debitum nulli non solvendum utique: cum ea conditione quivis homo nascatur, ut aliquando vivere desinat; cujus legis cum ne Christo quidem Dei Filio gratia facta sit, manifestum est, quam temeraria et irrita spes foret cujusvis alterius id sibi privilegium spondentis. Caeterum non sua causa Jesus est mortuus, sed pro peccatis nostris; mox tamen resurrexit propria virtute, ut et resurgendi nobis fiduciam resurrectione sanciret sua, et acerbitatem necessitatis moriendi piis bonisque amicis suis, exempli proprii communione temperaret. Ergo vel si qui sancti et omni virtute perfecti in mundo forte reperirentur, quando ejus statutus imminebit finis, haud est putandum eos citra mortem transferendos in speratam et promeritam ipsis felicitatem: verum ii quoque mortem prius gustabunt, ac sic cum caeteris vitae redditi, suis quisque, iisdem quae prius habuerant, corporibus resumptis, sed per beatas dotes in statum reformatis meliorem, transibunt in sortem promissae felicitatis.
In hunc modum Christo Jesu ad supremum exercendum judicium e coelis descendente, omnes a primo ad ultimum homines, prius mortui, resurgent, omnes ab eo judicabuntur, boni pariter et mali: verum ingenti et in omne deinceps aevum immutabili discrimine, illis ad gaudium, his ad exitium gemitumque perpetuum transituris. Hanc sanctus Philippus profitens veritatem, dixit: Credo in Jesum Christum e coelo venturum, ad judicandos vivos et mortuos.
Quando Christiani crucis forma nos signamus, sanctissimae Trinitatis fidem certam profitemur. Id mysterium hujusmodi est: Deum unum solum singularem credimus et colimus, sed trinum eumdem in personis. Prima persona, Deus Pater, non est factus nec genitus. Secunda persona, Deus Filius, est genitus a Deo Patre, non factus nec creatus. Tertia persona, Spiritus Sanctus, procedit a Patre et Filio, non creatus nec genitus. Id indicamus quoties nos signamus, expressa per manus motum crucis figura. Ponendo enim dextram in fronte, simulque pronuntiando: In nomine Patris, demonstramus Deum Patrem nec factum nec genitum esse. Postea demittendo manum eamdem ad infimum pectus, pariterque dicendo: et Filii, significamus Deum Filium a Deo Patre genitum, non factum nec creatum. Porrigimus deinde manum in humerum sinistrum, dicentes interim: et Spiritus; tum eamdem retrahendo ad humerum dextrum dicendo: Sancti, declaramus Sanctum Spiritum a Patre et Filio procedere.
Hanc bonus omnis Christianus sine ulla dubitatione tenere ac confiteri fidem debet, consubstantialem Patri ac Filio, ex utroque procedentem, Spiritum Sanctum credens, adorans, magnificans; qui suis sanctis inspirationibus a peccatis revocat, et movet corda nostra ad observanda decem mandata legis Dei Domini nostri et praecepta sanctae matris Ecclesiae catholicae; inclinat etiam ad exercenda opera misericordiae corporalia et spiritualia. Hoc de Sancti Spiritus divinitate dogma complexus est sanctus Bartholomaeus his verbis: Credo in Spiritum Sanctum.
Quicumque christianam amplexi religionem, ejus officium tenere ac fidem praestare decrevimus, non modo credere, tanquam ad salutem necessarium, sine ulla dubitatione debemus, quidquid de Christo ipso Domino, Deo simul et homine, Apostoli, Discipuli, Martyres et Sancti omnes crediderunt: sed etiam pari necessitate adstringimur universi ad persuadendum certissime nobis, institutam ab eo in terris fuisse catholicam Ecclesiam, cui qui praesunt a Sancto Spiritu diriguntur; ita ut dubitare nullo pacto liceat quin, quae illi praescribunt observanda et tradunt tenenda, recta et vera sint. In iis enim quae universali consensu cunctis pariter agenda vel vitanda decernunt: uti et in illis quae circa vetera dogmata, vel subnascentes de iis controversias, maturo consilio definiunt, habent sibi promissam divini Spiritus assistentiam, qua errare non sinantur. Sanctos igitur canones Patrum, decreta Conciliorum, edictaque universalia Pontificum Summorum a cardinalibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, caeterisque praelatis Ecclesiae proposita, prona veneratione, certa fide, prompto debemus obsequio excipere; plane persuasi, juberi ea docerique auctoritate ac sapientia Christi Domini, per quos sibi substituit ministros suam Ecclesiam gubernare, et ad finem ipsi praefixum aeternae salutis dirigere pergentis. Hoc nobis commendare voluit sanctus Apostolus et Evangelista Matthaeus, quando dixit: Credo sanctam Ecclesiam catholicam.
Illud etiam pro certissimo tenemus quotquot non falso christianum nomen gerimus: merita operum heroicorum, quae Christus in vita mortali agens patiensque, Patri obediendo, in salutem hominum ingentia congessit, communicari, et influxu quodam intimo proficere veris omnibus Christianis in Dei gratia perstantibus. Ita ut quemadmodum in corpore naturali, membra invicem communicant quod cuique inest bonum, vigore se in cunctos artus, ex capite praesertim, propagante: ita in corpore mystico (quale est Ecclesia, cujus caput Christus est), membra singula, hoc est, fideles cuncti, hauriunt succum arcanum, quo vegetante et augentur ex unigenito Dei Filio Christo Jesu, cui ut vertici adhaerent: nutrimentum enim inde illis intimum affluit alimoniae coelestis, per canales maxime septem Sacramentorum derivatum. Ea sunt: Baptismus, Confirmatio, Chrisma vulgo dicta, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo, Matrimonium, quibus sacris mysteriis quicumque cum debita dispositione initiantur, illi gratiam habitualem accipiunt vel augent; qualitatem animae vivificam a Deo concessam indignis per se mortalibus, intuitu sanctorum operum a Christo, dum viveret in terris, patratorum. Quia enim ille, ut Patri obsequeretur, tot mala toleravit, tot ac tantas injurias et contumelias volens pertulit, dolores denique acerbissimos crucemque ac mortem ultro subiit, mercedem quantamvis illis factis est lucratus. Porro idem ex se felix, tali lucro non indigens, jus ad illud suum in nos transfert, sibique imputat quod ex illa mercede nobis proficit. Hinc quae confertur nobis gratia, fructus meritorum Christi est, et influxus quasi capitis in membra.
Quemadmodum vero non solum caput influit in artus, sed membra etiam se occultis afflatibus mutuo fovent, alunt et vegetant, ita, praecipue quidem, non tamen omnino unice, ditamur participatione thesaurorum, quos Christus e recte a se factorum, et patienter in vita mortali toleratorum, pretiis congessit. Voluit quippe idem etiam, e cumulo gratiae apud eum partae servorum suorum fratrum nostrorum laudabilibus actis et laboriosis perpessionibus, in nos aspergi ac promanare quidpiam. Sic, illis orantibus, nobis impetratur; illis vice nostra patientibus, aut praeteritas suas perpessiones offerentibus, nos poenae debito solvimur. Bona denique omnis generis opera eorum, nobis in Dei gratia et in Ecclesiae corporis compage perstantibus, varie prosunt, salubri effluvio commeabilis in connexa redundantiae.
Agnoscimus praeterea profitemurque, Deo Domino nostro vim ac potestatem inesse remittendi peccata, hoc est, abolendi maculas ac condonandi poenas facinorum pravorum, per quae, abutentes arbitrio nostro, nos homines a Deo secedimus, et contra eum rebellamus; ideo merito excidentes ipsius gratia, in quam nos antea benigne admiserat. Confitemur etiam et credimus istam potestatem a Christo Domino datam et communicatam fuisse sacerdotibus Ecclesiae catholicae: vi cujus communicationis, auctoritas nunc illis competit absolvendi a peccatis, quoscumque satis paratos invenerint, ut coram Deo rite solvi culparum vinculis possint.
Quare conscios Dei offensi id sedulo agere oportet, ut digna exhibenda scelerum suorum poenitentia, se ad promerendam peccatorum veniam, et sic assequendam salutem animae, disponant. Ea enim controversia vertitur in sacro, cui se sistunt, tribunali, sacerdote judice digni necne ii sint, qui beneficio absolutionis impertiantur. Accusator idem qui reus, in isto foro est. Arbiter sacerdos causam cognoscit, diligenter cuncta, pro tantae dignitatis officio, considerans. Confessio peccatorum mortalium omnium integre a poenitente debet fieri, nisi tempus, ut in subitis periculis, ad id plane peragendum desit. Universis satis cognitis, pronuntiante sacerdote absolutionis formulam, Dei gratia rursus infunditur poenitentibus, per quam delentur peccata quibus prius eorum animae deformabantur, et aeternae poenae, cujus pro iis debitores tenebantur, certa ipsis remissio conceditur. Utrumque istud doctrinae catholicae caput amplexus sanctus Simon his verbis est: Credo communionem Sanctorum, et remissionem peccatorum.
Quia vero fieret injuria divinae infinitae bonitati atque justitiae, nisi certo crederetur, haudquaquam omissurum Deum large remunerari eos qui illi fideliter inserviunt, observanda exacte sanctissima ipsius lege, aut e contrario dignis poenis afficere nefarios contemptores sui numinis, et mandatorum ejus pervicaces transgressores, credimus omnino futuram resurrectionem carnis, hoc est, omnes plane quotquot vixerunt antehac, vivimus hodie, vivent post nos, homines, resumpturos in fine mundi, reviviscendo, corpus idem quod eum morerentur habuerunt, et in eo deinde perpetuo victuros in tormentis aut in gloria. Ita enim necessarium plane est, ut Deus noster pro sua rectissima et incorruptissima justitia, hinc quidem aeternis gaudiis refoveat corpora Sanctorum, qui suos sensus et membra laboribus in vita mortali continuis subjecerunt, tolerantes etiam, ne a Dei amore divellerentur, insultus et plagas persecutorum, eos ad Dei offensam pertrahere vi omni ac dira crudelitate contendentium. In quo, etsi virilis pars, animae in officio perstantis, fuit; tamen cum corpora quoque fraudata sibi convenientibus bonis, vexata, torta, immaniter non raro ista occasione lacerata fuerint, digna ea quoque sunt quibus pars quietis, laetitiae ac gloriae consentanea contingat.
Inde ex adverso non minus erat conveniens, corpora flagitiosorum hominum, qui dum viverent, nullo legis divinae respectu, omnis generis nequitia se licentissime inquinaverant, gulae et obscoenis cupiditatibus, spretis Dei mandatis, obsequentes, castigari sua vice; ac illicita libidine appetitas voluptates, imposita invitissimis ignium nunquam extinguendorum aeterna tolerantia, luere, sicque vel sero intelligere, quantum malum sit, Dei summe venerabilis supremum numen contemnere atque irritare, fuisse ausam vilissimam creaturam. His de causis resurgent, ut dixi, omnes homines boni pariter et mali, magno illo die judicii supremi; animaeque illorum eadem quae nascendo acceperunt, et usque ad mortem animarunt, iterum induent corpora; iis nexu deinceps in aevum omne indissolubili devinctae, cum iis iturae, prout vitae cujusque merita erunt, aut in coelum ad regnandum cum Christo in gloria paradisi, aut in tartarum ad gemendum cum diabolo. Hoc voluit promulgare sanctus Thaddaeus quando dixit: Credo resurrectionem carnis.
Quoniam autem noster animus ad imaginem et similitudinem Dei omnipotentis factus, in quantum naturae spiritualis, est praeditus potentiis divinas perfectiones referentibus, scilicet, voluntate, intellectu, memoria, atque, ut talis, instinctus ab ortu est innato quodam et a Conditore afflato desiderio, suo se prototypo jungendi, frustra istum fuisse tam excellenti creaturae a Creatore ipso inditum semper vigentem appetitum, credendum utique non est. Sed pro indubitatissimo potius tenendum, prout omnes Christiani persuasissimum habemus, futurum, Deo adjuvante, humanum animum, nisi per ipsum stet, tanti voti compotem, et perventurum ad fruitionem summi boni, quam vitam aeternam dicimus. Et hujus quidem, jam ante resurrectionem corporum in Dei gratia defunctae, ac plene purgatae peccatorum reliquiis animae, possessionem ineunt, ad Deum jam tum videndum ac fruendum admissae.
Caeterum istam felicitatem sine interpellatione ulla, resumptis suo tempore rursusque copulatis suis sibi, sed longe meliori conditione, corporibus, in perennitatem finis expertem propagabunt; toto illo immensae sempiternitatis spatio gavisurae cum Deo in coelis, inter Angelorum beatorum innumerabilium, et sanctorum hominum, status ac conditionis omnis, festo plausu triumphantes exercitus: Dei Domini Creatoris et Domini communis benevola et beatifica praesentia cunctis simul omnes bonis coelestibus cumulante: quorum bonorum tam excellens est sublimitas, ut quantumvis cogitando aut ratiocinando conemur in hac vita mortali, nullam unquam possimus ideam earum aut imaginem informare mentibus, quae ad rei veritatem, vel longo intervallo, sese admoveat: adeo insuspicabilis illa divinae largitatis, se totam in sibi charos beatos effundentis, magnificentia est! Tamen hoc exiguum, quod de illa ineffabili felicitate, quasi balbutiendo, dicere possumus, abunde illam nobis expetibilem ostendit.
Ibi nimirum laeti ac tranquilli florentissima pace vivunt Sancti, nulla cujusquam querela, nihil ipsi quo quemquam incusent habentes; chari cultique omnibus, universos vicissim amore ac veneratione suavissime complexi: cunctis abundantes, non dicam quibus egent, sed quae desiderare ad consummatam gloriam gaudiumque possunt, sine ullo ullius sensu, appulsu, aut metu mali; beatissima contra bonorum omnis generis omnium copia et tam profuse abundante, ut vota excedens, etiam in saeculorum interminabilium usum sufficiat; et tam certa tamque tuto custodita, ut timeri periculum nullum unquam possit ejus vel intervertendae vel minuendae. Hoc intellexit sanctus Matthias quando dixit: Credo vitam aeternam.
S. Franciscus Xaverius
–––––––––––
S. Francisci Xaverii Monita et exempla. Hongkong. TYPIS SOCIETATIS MISSIONUM AD EXTEROS. 1898, pp. 196-222. (1)
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Notae:
(1) Cf. 1) P. Joannes Stephanus Grosez SI, Diarium Sanctorum. S. Franciscus Xaverius.
2) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium doctrinae christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej). c) La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino. d) De prima parte portae domus Dei, quae est fides (O pierwszej części bramy Domu Bożego tj. o wierze).
3) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).
4) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici.
5) S. Pius Papa X, Epitome historiae divinae Revelationis.
6) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).
7) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
8) Sac. Petrus Ludovicus Danes, Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum.
9) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
10) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.
11) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.
12) P. D. Mézard OP, Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae.
13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.
14) P. Georgius Patiss SI, Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et Epistolis Dominicarum.
15) S. Bonaventura, a) Meditationes Vitae Christi. b) Declaratio terminorum theologicorum. c) Breviloquium.
16) Sac. Bernardus Jungmann, Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. a) Tractatus de Gratia. b) Tractatus de Verbo incarnato.
17) Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., a) Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis. b) Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis.
18) P. Armandus Plessis SMM, Manuale Mariologiae dogmaticae.
19) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.
20) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole (Ćwiczenia duchowne według normy św. Ignacego Loyoli).
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: