DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

INDEX

 

Dedicatio

 

Praefatio

 

––––––

 

INDEX

 

LIBRORUM ET CAPITUM

 

––––––

 

LIBER I.

 

De Infinitate Dei

 

Caput I. Quid sit infinitas, et quomodo Deo conveniat

 

Caput II. Deum ratione suae infinitatis esse incomprehensibilem

 

Caput III. Ratione ejusdem infinitatis omnia de Deo affirmari quodam modo et negari

 

Caput IV. Continere eminenter quid postulet

 

Caput V. Modus apprehendendi infinitatem Dei

 

Caput VI. Quis fructus ex consideratione infinitatis colligatur

 

Caput VII. Recollectio precatoria de infinitate

 

LIBER II.

 

De Immensitate Dei

 

Caput I. Deum esse immensum

 

Caput II. Deum ratione immensitatis esse etiam extra mundum in immenso spatio

 

Caput III. De substantiali et intima praesentia Dei in rebus omnibus, et quis hinc fructus colligendus

 

Caput IV. Recollectio precatoria de immensitate

 

LIBER III.

 

De Immutabilitate Dei

 

Caput I. Deum esse immutabilem

 

Caput II. Libertatem arbitrii non officere immutabilitati, nec contra

 

Caput III. Omnia sub Deo esse mutabilia

 

Caput IV. Recollectio precatoria de immutabilitate

 

LIBER IV.

 

De Aeternitate Dei

 

Caput I. Quid sit aeternitas

 

Caput II. Aeternitatem soli Deo proprie convenire

 

Caput III. Deum ratione suae aeternitatis esse fundamentum temporis imaginarii infiniti

 

Caput IV. De fructu qui ex consideratione aeternitatis percipitur

 

Caput V. Recollectio de aeternitate

 

LIBER V.

 

De Omnipotentia Dei

 

Caput I. Deum esse omnipotentem

 

Caput II. Quaedam consectaria omnipotentiae divinae

 

Caput III. Quis fructus hujus considerationis

 

Caput IV. Recollectio precatoria de omnipotentia

 

LIBER VI.

 

De Sapientia Dei, et simul de Veritate et Vita

 

Caput I. In Deo esse perfectissimam sapientiam

 

Caput II. Aliquot considerationes, ex quibus magis elucescit infinita vis divinae sapientiae

 

Caput III. De fructu hujus considerationis

 

Caput IV. De veritate

 

Caput V. De vita

 

Caput VI. Recollectio precatoria de sapientia

 

LIBER VII.

 

De Bonitate Dei naturali

 

Caput I. Quid sit bonitas et perfectio Dei

 

Caput II. Quo modo S. Dionysius explicet hanc bonitatem

 

Caput III. Recollectio precatoria de bonitate naturali Dei

 

LIBER VIII.

 

De Sanctitate Dei

 

Caput I. Quid sanctitas, et quomodo sit in Deo

 

Caput II. Discrimen sanctitatis divinae et creaturarum

 

Caput III. Tria consectaria dictorum de sanctitate

 

Caput IV. Recollectio precatoria de sanctitate Dei

 

LIBER IX.

 

De Benignitate et simul de Amore Dei

 

Caput I. Quid sit benignitas

 

Caput II. Quinam effectus amoris divini, et quis modus operandi

 

Caput III. De proprietatibus divini amoris

 

Caput IV. Quinque res considerandae in amore Dei erga hominem

 

Caput V. Recollectio precatoria de benignitate divina

 

LIBER X.

 

De Dominio Dei

 

Caput I. Dominium jurisdictionis esse in Deo eminentissime

 

Caput II. Omnem jurisdictionem creaturarum descendere a jurisdictione divina

 

Caput III. De dominio proprietatis, et duobus primariis ejus titulis, creatione et conservatione

 

Caput IV. Utrum ad conservationem rerum sufficiat minor influxus Dei, quam ad earum creationem

 

Caput V. De reliquis duobus titulis, redemptione et ultimo fine

 

Caput VI. Quaedam consectaria dominii divini valde notabilia

 

Caput VII. Recollectio precatoria de dominio Dei

 

LIBER XI.

 

De Providentia Dei

 

Caput I. Deum habere omnium rerum providentiam: et quid sit providentia

 

Caput II. Quae sint providentiae divinae functiones

 

Caput III. De conservatione et cooperatione

 

Caput IV. Quo modo Deus creaturis cooperetur

 

Caput V. De praedefinitione seu decreto divino

 

Caput VI. De permissione

 

Caput VII. De malorum impeditione

 

Caput VIII. De gubernatione per motum coelorum

 

Caput IX. De fructu considerationis divinae providentiae

 

Caput X. Recollectio precatoria de providentia divina

 

LIBER XII.

 

De Misericordia Dei, et obiter de Patientia, Mansuetudine, et Clementia ejusdem

 

Caput I. Quid sit misericordia

 

Caput II. Deo perfectissime competere misericordiam, eamque duplicem vel triplicem

 

Caput III. De lapsu hominis: et cur homo, potius quam angeli lapsi, redemptus

 

Caput IV. De Incarnationis Verbi necessitate

 

Caput V. Quomodo facta sit haec unio

 

Caput VI. Utrum unio hypostatica ponat aliquid creatum intrinsecum humanitati, nempe modum quemdam ex natura rei ab ipsa distinctum, qui antea illi non inerat, ratione cujus dicatur unita Verbo

 

Caput VII. De magnitudine beneficii Incarnationis

 

Caput VIII. De beneficio doctrinae nobis per Verbum incarnatum collato

 

Caput IX. De beneficio exemplorum omnis virtutis

 

Caput X. De beneficio liberationis a peccato, et a morte aeterna

 

Caput XI. De beneficio adoptionis

 

Caput XII. De beneficio thesauri perpetui meritorum Christi

 

Caput XIII. De venerabili Eucharistiae beneficio, ut est sacrificium: et quomodo peragatur

 

Caput XIV. Ad quid datum sit nobis hoc sacrificium, et quantam vim habeat

 

Caput XV. De venerabili Eucharistia, ut est alimentum et sacramentum

 

Caput XVI. De miraculis quae concurrunt in venerabili Eucharistiae sacramento

 

Caput XVII. De modo quo beneficia sua contulit

 

Caput XVIII. De particularibus beneficiis

 

Caput XIX. Quid rependendum Deo pro tanta misericordia

 

Caput XX. De patientia Dei, mansuetudine, et clementia

 

Caput XXI. Recollectio precatoria de misericordia (novitas)

 

LIBER XIII.

 

De Justitia et Ira Dei

 

Caput I. De varia justitiae acceptione, et quadruplici debito

 

Caput II. Utrum justitia respiciens jus perfectum, sit proprie in Deo

 

Caput III. Utrum in Deo sit proprie justitia vindex

 

Caput IV. De primo divinae justitiae opere

 

Caput V. De secundo opere justitae divinae

 

Caput VI. De tertio opere divinae justitiae

 

Caput VII. De quarto justitiae divinae opere

 

Caput VIII. De plagis aegyptiacis

 

Caput IX. De quinto opere divinae justitiae

 

Caput X. Res humanas ministerio spirituum regi

 

Caput XI. De mensura peccatorum quae vindictam antecedit

 

Caput XII. De sexto justitiae opere, quod est punitio spiritalis, et in primis de subtractione auxilii interioris

 

Caput XIII. De subtractione auxilii externi

 

Caput XIV. De excaecatione et obduratione

 

Caput XV. Poenam spiritalem saepe non condonari cum aliis poenis, et etiam in peccatis venialibus locum habere

 

Caput XVI. De septimo justitiae opere, nempe Christi passione et morte

 

Caput XVII. De octavo opere divinae justitiae, quod consistit in poenis purgatorii

 

Caput XVIII. De plagis novissimis, nono justitiae opere

 

Caput XIX. De tempore quod supererit usque ad excidium mundi

 

Caput XX. De igne quo conflagrabit orbis

 

Caput XXI. De resurrectione mortuorum, eorumque congregatione in locum judicii

 

Caput XXII. De comparitione judicis, ejusque sententia

 

Caput XXIII. De sententiae executione, et mundi innovatione

 

Caput XXIV. De inferno et poenis inferorum

 

Caput XXV. De poenarum aeternitate, et qua ratione juste pro uno peccato mortifero Deus infligat poenas aeternas

 

Caput XXVI. In quo consistat malitia peccati, et quo modo mereatur poenam infinitam, seu aeternam

 

Caput XXVII. Nonnullae objectiones contra malitiam peccati diluuntur

 

Caput XXVIII. Peccatum mortiferum multiplici ratione ingens malum esse, et ingentia mala inferre

 

Caput XXIX. De malis quae peccatum infert post hanc vitam

 

Caput XXX. Quomodo ignis corporeus agat in spiritus

 

Caput XXXI. Recollectio precatoria de justitia

 

LIBER XIV.

 

De ultimo Fine

 

Caput I. Deum esse ultimum finem, cujus gratia sunt omnia

 

Caput II. Utrum prima illa intentio, qua Deus, ante omnem futurorum praevisionem, statuit homines et angelos facere participes gloriae suae, fuerit absoluta circa singulos in particulari, et circa mensuram gloriae cujusque

 

Caput III. Quod Deus necessario in omnibus operibus ad extra quaerat gloriam suam: nec ideo minus ei deberi a creaturis

 

Caput IV. Quo modo natura ratione carens ordinetur ad gloriam Dei

 

Caput V. Quo modo natura rationalis ad gloriam Dei ordinetur

 

Caput VI. Recollectio precatoria

 

INDEX RERUM PRAECIPUARUM

 

–––––––––––

 

 

De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Auctore Leonardo Lessio, Societatis Jesu S. Theologiae Professore. Novam editionem curavit quidam Theologiae Professor. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. [1875], pag. XIX+588.

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pag. XIX+607. (*)

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pag. XV+553.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Facultas R. P. Praepositi Provincialis

Provinciae Flandro-Belgicae.

 

CAROLUS SCRIBANI societatis Jesu in provincia Flandro-Belgica praepositus provincialis, potestate ad id mihi ab admodum Rdo P. N. Mutio Vitellesco generali praeposito concessa, Balthasari Moreto typographo Antuerpiensi facultatem concedo, mandandi typis commentarium P. Leonardi Lessii de attributis divinis, quem Theologi aliquot societatis nostrae probarunt. In cujus rei fidem his mea manu subscripsi, et consueto officii sigillo communivi.

 

Antuerpiae, III. Augusti, anno MDCXIX.

 

CAROLUS SCRIBANI.

 

APPROBATIO.

 

ISTE de divinis attributis tractatus utilissimus est, ad hoc serviens, ut mens tam sublimium rerum contemplatione in Dei admirationem atque amorem assurgat.

 

GUILIELMUS FABRICIUS apostolicus

et archiducalis lib. Censor.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(*) "... Insignis Lessii sapientiae testes sunt tot luculenta opera, quae omnia veritatem probant encomii: «Anima erat illi serena semper et innubis, pellucida, crystallina, rerum divinarum humanarumque imaginibus speculi in modum perpetuo fulgida». Excellunt ejus opera idearum nobilitate, expositionis nitore atque candore, comparationum luminibus: non solum mentem illuminant, sed et affectum pascunt et accendunt cor, quod in primis verum de illo, cui titulus: De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV. Disserit in hisce Libris de singulis Dei perfectionibus, earum notiones distincte admodum exponit atque declarat, aptis comparationibus illustrat, solidis argumentis ex revelationis fontibus rationisque penu illas Deo vindicat, fructus exinde practicos pro morum informatione colligit, meditationesque suas devotissima mentis atque cordis ad Deum elevatione concludit. Hinc de iis scribit Perrone: «Praeter singularem in dicendo claritatem id sibi peculiare vindicat piissimus hic auctor, ut lectorum corda mire accendat ac in Deum moveat, praesertim in suis recollectionibus precatoriis, in quibus, dum summam colligit eorum omnium, de quibus praecedentibus capitibus late disseruerat, egregias precationum formulas exhibet». Utiliorem de hoc argumento librum, magisque commendandum tironibus praesertim sacrae disciplinae, in universa theologia vix reperimus, estque vere exemplar, secundum quod reliqua theologiae argumenta essent tractanda..." (HURTER, Nomenclator. I. 489).

 

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX-MMXIV, Kraków 2009-2014

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: