––––––––––
DE DOMINIO DEI
––––––
Recollectio precatoria de dominio Dei
64. EXALTABO te, Deus meus Rex, et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Tu enim es Rex regum, et Dominus dominantium. In ditione tua universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae (1). Ordinatione tua perseverant omnia, et legem quam eis posuisti custodiunt, et singula pro captu et modo suo serviunt tibi, teque Rectorem ac Dominum confitentur. Summum in omnia tenes imperium, potesque de omnibus pro arbitratu tuo statuere, nec quisquam a te factorum exigere potest rationem, et dicere: cur sic facis? Omnes reges et monarchae terrarum cum omni splendore et magnificentia sua, cum regnis et exercitibus suis, cum divitiis et gloria sua, veluti terrae vermiculi sunt coram te, et instar nihili in conspectu tuo.
65. Minimi servorum tuorum, qui in coelesti palatio tibi serviunt, longe sunt majores omnibus illis; nec quisquam illorum, majestatem vultus unius ex istis sustinere posset. Contabescit enim instar cerae mortalitas omnis ad praesentiam angelici splendoris, et viribus defecta concidit. Quanta ergo est gloria majestatis tuae, quae omni angelica majestate infinite est major et excellentior? Vere tu magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis tuae non est finis (2). Regnum tuum, regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem (3). Reges terrae et regna eorum repente corruent, et ad nihilum redigentur; regnum autem tuum in aeternum stabit, et omnes inimici tui subjicientur pedibus tuis (4). Exscindetur funditus regnum diaboli et impiorum, quo nunc turbatur orbis, quo veritas et justitia opprimitur, et regnum tuum omnibus dominabitur, erisque omnia in omnibus.
66. Figmentum tuum sumus omnes, et opus manuum tuarum; tu plastes et fictor noster: quidquid sumus, possumus, habemus, a te accepimus, tua sunt omnia, qui omnium es artifex et inventor (5). Omnia de nihilo extraxisti, ex profundo tenebrarum, et abysso non entis. Suspendisti ea in esse, in lumine vultus tui; ut singula juxta species et formas suas fulgeant mentibus nostris, tuamque majestatem insinuent. Sed quia suopte nutu et ex se, in nihilum unde educta sunt, propendent; non satis est id semel esse factum, sed assidue manu tua teneri, et substantifico influxu tuo foveri opus habent, ut beneficium, quod semel, cum esse inciperent, acceperunt, omnibus momentis rursus accipiant. Sicut pondus in aere suspensum assidue teneri debet, et si vel ad ictum oculi dimittatur sibi, deorsum ruit: ita tota creaturarum universitas omnipotenti dextera tua continue in esse et natura teneri debet, et si vel ad momentum laxaveris manum tuam, statim in nihilum suum corruet, et velut umbra peribit (6).
67. Nihil est solidi vel in corporibus, vel in spiritibus, nisi quatenus virtus tua intrinsecus ea continet et constringit, ne veluti aqua diffluant, vel tamquam fumus dissipentur, vel ut visum quoddam et phantasma inane evanescant. Omnia mollia sunt tibi et tractabilia, omnia fluxa et evanida, et minimo nutu imperii tui in quamvis formabilia speciem. Nulla coram te est soliditas montium et saxorum, nulla durities ferri et adamantum, nulla firmitas coelorum et astrorum; nihil horum sine perpetuo influxu fotuque lucis tuae consistere potest. Tu ergo omnium Dominus, a quo assidue fiunt et pendent omnia; qui omnia sustentas ne corruant, foves ne tabescant, contines ne diffluant, constringis ne dispereant.
68. Tu omnium inventor, auctor, formator, conservator, sustentator, exemplar et finis. Propter te sunt omnia, ut serviant gloriae tuae; rationalia, ut te cognoscant, ament, colant et laudent; irrationalia, ut usibus nostris serviant, et sua admirabili specie mentes nostras in admirationem et amorem tui excitent. Neque ideo viliores aut miserabiliores sumus, quia propter te sumus, et omnia nostra ad tuam gloriam destinantur. Haec enim est natura nostra, hoc summum bonum nostrum, gloriae servire tuae. Tibi enim servire, regnare est; tibi obedire, iter vitae aeternae. Melius est tibi servire, quam totius mundi tenere imperium. Dum enim obsequio tuo mens nostra intendit, sursum erigitur, seseque in unitatem colligit, tibique propior effecta illuminatur, et similis tui efficitur: dum aliis regendis incumbit, ab unione recedit, ad inferiora descendit, et in multitudinem dissipatur: neque aliquid invenit, cujus conjunctione melior evadat. Nihil enim meliorem efficit mentem, nisi quod est supra mentem.
69. Magna fascinatio mortalium, tantopere aestimare et sitire imperia, regna, gubernationes et praelaturas, quibus aliis praesint, et seipsos negligant: nihil non agere, jus omne et fas proterere, ut assequantur hanc umbram felicitatis, veri boni et salutis aeternae impedimentum. Nihil enim est, quod vel animum magis avocet a coelestibus, et implicet terrenis: vel majorem peccatorum suppeditet occasionem, vel effrenatiorem tribuat peccandi licentiam, vel ampliorem exequendi copiam, vel salutares magis arceat monitores, vel magis aggravet peccatorum culpam, vel magis oneret peccatis alienis: quam principatus et praelatura. Quamquam qui non honoris et commodi sui causa, sed ut bono publico prosint, et plurimos ad salutem dirigant, eam susceperint et rite administraverint, magnum praemium ob rei difficultatem, et boni quod procurant amplitudinem a te consequentur. Sed longe tutius est in imo delitescere, et suae salutis curam agere.
70. Da mihi, Domine, laudes humanas contemnere, honorem mundi fugere, et amare nesciri ab hominibus. Satis mihi sit nosse te, et cognosci vicissim abs te: servire tibi, et servitutem tui omnibus mundi imperiis anteponere, omnibus dignitatibus et honoribus praeferre. Haec sit gloria mea, haec eminentia et sublimitas, haec omnis dignitatis titulus et insigne. Glorientur alii de regnis et principatibus, de nobilitate et opibus, ceterisque hujus vitae excellentiis; mea gloria sit, esse servum tuum, et omnia mea esse addicta et mancipata tibi; et omnes meas cogitationes, omnes curas, omnes conatus, omnia studia servire gloriae tuae.
–––––––––––
Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 155-157.
Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 148-151.
Notae:
(1) Ps. 144. 1 ad Tim. 6. ESTHER 13.
(2) Psalm. 144.
(3) DAN. 7. LUCAE 1.
(4) Psalm. 109. 1 Cor. 15.
(5) Psal. 102. ISAIAE 29. Rom. 9.
(6) Hebr. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI
DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: