DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER SEXTUS

 

DE SAPIENTIA DEI, ET SIMUL DE VERITATE ET VITA

 

––––––

 

CAPUT VI

 

Recollectio precatoria de sapientia

 

45. ILLUMINA oculos meos (1), lux primaeva; dissipa tenebras animae meae, sol aeterne! Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ut me deducant et adducant in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (2). Tu enim omnis lucis et intelligentiae origo, omnis mentis et sensus auctor. Sine tua irradiatione omnia in tenebris et nocte ignorantiae sepulta jacent: omnes artes et scientiae, tenues sunt adumbrationes tui: tota sapientia angelorum, scintilla quaedam exigua infinitae lucis tuae.

 

46. Tu fons omnis pulchri et amabilis, omnis formae et speciei, omnis ordinis et proportionis, omnis congruentiae et concordiae, omnis sympathiae et antipathiae. Tu omnibus in rebus naturam et speciem finxisti, et in omnium rerum partibus consensum et analogiam, numerum et ordinem, mensuram et modum statuisti. Tu primaevum signaculum omnium, omnia penetrans puritate et subtilitate tua, intrinsecus formans pariter et disponens omnia in omnibus (3).

 

47. Et quamvis attingas a fine ad finem, a summis ad extrema (4), teque in omnia inseras; non tamen permisceris alicui, nec ullius attactu inquinaris, sed in tuo nitore et sinceritate perstas. Infiniti sunt processus tui, quibus ad creaturas tuas vel formandas, vel illuminandas, descendis, et super eas effunderis (5); et tamen, in tua immutabili identitate, supra omnia creata, firmiter fixa perseveras. Innumerabilia nobis per servos tuos locuta es, et innumeris te modis et formis patefecisti mentibus hominum; et tamen uno simplicissimoque conceptu perficis omnia.

 

48. Omnium es auctor et artifex, omnium exemplar, mensura, et finis. Nec solum eorum quae sunt, et jam exterius speciem a te sibi impressam acceperunt, sive invisibilia ea sint, sive visibilia, fictor es; sed etiam eorum quae non sunt, et tua omnipotentia fieri possunt, quae infinities plura sunt. Omnia enim haec excogitasti, et apud te formasti ante saecula, et retines in conspectu tuo, quamvis ea numquam foris extra te condere decreveris: sicut magnus quispiam architectus multas palatiorum formas excogitat, menteque retinet, quibus apud se gaudet et triumphat, quamvis ea numquam exstruere foris statuerit.

 

49. (I) Haec omnia apud te summe perfecta existunt, et lucent ab aeterno coram te (non minus quam quae exterius condidisti), circumfusa lumine tuo, singula in specie et ordine suo: iisque gaudes et triumphas in luce tua inaccessibili, ubi ea possides. Ibi corrumpi non possunt, non veterascere, non offundi tenebris, non excidere tibi; sed in eodem semper splendore immutabilia et aeterna persistunt.

 

50. O admirabilem sapientiam, cui omnia praeterita et futura sunt praesentia; cui omnia temporalia sunt aeterna; cui omnia insensibilia et mortua vivunt; cui omnia quae non sunt, existunt; quae totam simul ambit aeternitatem; quae omnem exhaurit infinitatem; quae universam intra se capit immensitatem! Omnia intra te aeternum esse habent, et aeternam vitam, initio et fine carentem, et prorsus immutabilem. Habent quidem singula in seipsis esse quoddam sibi intrinsecum, sive actu, sive potestate, sed hoc in rebus creatis habet initium, estque mutabile, neque non viventibus vitam tribuit. Verum, praeter hoc esse quod in seipsis obtinent, habent in divina mente et sapientia tua esse quoddam extrinsecus veluti infusum, sempiternum et immutabile. Intelligere enim, est quoddam intelligibilium esse, per quod in mente veluti in spiritali quodam mundo existunt, splendent, et vivunt. Sapientia igitur tua, est omnium intelligibilium esse, et vita, et lux, juxta illud: Quod factum est, in ipso vita erat (6), ut S. Augustinus et multi Sanctorum intelligunt.

 

51. In divina essentia sunt omnia tanquam in primordiali rerum fundo et fundamento; in potentia, ut in causa effectrice ex nihilo; in sapientia formaliter et objective, et velut in causa exemplari. Sapientia primo in essentiam conversa, eam omnino comprehendit, se illi exaequans, et prorsus commetiens. Ex vi hujus comprehensionis sequitur immediate omnium possibilium conceptio seu effictio: ex hac, omnium operum et effectuum, quae a creatura tam possibili quam existente fieri possunt, distincta notitia: hinc omnium eorum quae quavis hypothesi futura essent, clara intuitio: denique omnium reipsa vel praesentium, vel praeteritorum, vel futurorum, aeterna visio. Hoc modo et ordine sapientia tua in quinque velut sphaeras objectorum et intelligibilium procedit; et quidquid attingit reliquorum, ex vi comprehensionis essentiae attingit, quae omnium possibilium ratio prima est et fundamentum. Itaque, in te non solum universitas sapientiae et intelligentiae, sed etiam universitas objectorum et intelligibilium.

 

52. Tibi gloria, plenitudo lucis, plenitudo veritatis: tibi gloria ab omni creatura, et supra omnem creaturam apud teipsam, ubi clara et consummata excellentiae divinae notitia. Splendet quidem excellentia tua in mentibus angelorum et sanctorum, estque hic splendor gloria quaedam tua; verum infinite clarius splendet in sapientia tua, sicut infinita lux clarius lucet quam scintilla modica. Ibi ergo sapientia laudet animam suam, ibi glorificet se; et omnis creatura congaudeat et congratuletur illi; laudet, benedicat, et glorificet illam. Non eges gloria et laude nostra; infinitae claritati per scintillam nulla fit accessio. Sed haec prosunt nobis. Nosse enim et laudare te, summum bonum nostrum, et vita aeterna est.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 84-86.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 80-82.

 

Notae:

(1) Psal. 12.

 

(2) Psal. 42.

 

(3) Sap. 7.

 

(4) Sap. 8.

 

(5) Sap. 7.

 

(6) JOAN. 1.

 

Titulus marginalis:

(I) In oculis divinae sapientiae non minus lucent possibilia quam existentia.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: