DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER UNDECIMUS

 

DE PROVIDENTIA DEI

 

––––––

 

CAPUT X

 

Recollectio precatoria de providentia divina

 

67. TUA, Pater, providentia gubernat omnia, pertingens a fine ad finem, ab extremis coelorum ad ima terrarum, a supremo spiritu ad infimum vermiculum, fortiter, et disponens omnia suaviter (1). Fortissimus est ejus attactus, quo creantur et sustentantur omnia: suavissima dispositio, qua singula pro naturae conditione suis locis et ordinibus collocantur, suos in fines diriguntur, suosque motus agere sinuntur. Non fortuito atomorum concursu, aut elementorum acri conflictu, aut sponte sua mundus iste coaluit, vel emicuit in lucem, sed providentiae tuae consilio et vi. Quomodo enim res tanti ingenii et artificii, in qua omnia summa ratione et proportione, summa pulchritudine, symmetria et eutaxia constant, sine ratione et sapientia fieri potuisset?

 

68. (I) Tua providentia haec omnia ab aeterno excogitavit, concepit, distinxit, digessit, ordinavit. Haec singulorum species, mensuras, formas, partes, qualitates, indoles definivit; vires multiplices et instrumenta veluti panopliam quamdam ad proprias functiones, suique defensionem attribuit: haec omnibus fines praestituit, causas destinavit, et omnia quae rei cuique sunt congrua, providit. In illa, omnia haec ex antiquis, et priusquam terra fieret, constituta, ubi etiam ordo temporum sine tempore est; nec quidquam ibi novi occurrit, ubi ante omnia tempora extitit, quidquid pro temporum varietate in lucem promitur: mutabilium enim dispositionem immutabilis illa ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in tempore non simul fiunt, quia tempora non simul currunt. Ibi mutabilium omnium immutabiles stant causae, et omnium temporalium aeternae lucent rationes, et omnium contingentium fixae sunt necessariae radices, et omnium agentium ac operationum stabiles praescriptae leges, et determinati fines. (II) Ibi cuique pro meritis salus constituta vel exitium: decreto firmo, indelebili, irrevocabili, tabulis plusquam adamantinis inciso. Ibi extant decreta et sanctiones de rebus omnibus, de earum ortu et progressu, functionibus et effectis, eventis et interitu; quibus temporibus, momentis, locis, causis, quo ordine et modo horum singula sunt futura. Sine providentiae tuae legibus nihil omnino nascitur, nihil occidit, nihil operatur, nihil movetur, nihil quiescit.

 

69. Illa ad suos omnia fines destinat, et singulis intime insidens ac praesidens, propriam cujusque indolem format ac inserit, et per eam rem quamlibet in congruas cuique functiones et proprios fines dirigit. Quid enim est aliud cujusque rei ingenium et nativa propensio, quam tuae providentiae vestigium et impressio? (III) Hinc res omnes ratione carentes, tanta ratione operantur, et in fines suos, quos nec animo percipiunt, nec ullo modo cognoscunt, tam ordinate tendunt. Quanta arte araneus telam e suis visceribus texit, plagulas tendit, venatum muscarum instituit? Quanta subtilitate et industria apiculae struunt favos, formant hexagonos utrimque loculos sobolis matrices, et nectarei succi apothecas, colligunt coelestem rorem, et alia mira in commune veluti in quadam republica gerunt? Omitto admirabile avicularum ingenium in extruendis nidis ad suam quietem, et tutelam, pullorum procreationem et educationem. Omitto stupendam bombycum indolem in texendis tenuitate poene invisibili filis sericis, in concinnandis filorum glomere loculis, quibus veluti sepulchralibus tumbis inclusi, immoriantur, ut post aliquot menses reviviscentes et ex sepulchris suis egredientes palingenesiam nobis adumbrent. Alia innumera praetereo tum in animantibus, tum in plantis, quae tanta ratione, arte et providentia fiunt, ut majore fieri non possint: non sua quae ipsis inhaereat, sed tua quae ipsis assistit, quaeque vestigium et specimen quoddam sui ipsis imprimens, ita operari facit, ac si summa providentia et arte praeditae essent. Omnis igitur actio et omne opus naturae, est actio et opus tuae sapientiae et tuae providentiae. Nec aliter omnia secundum legem tuae providentiae agunt, quam si ejus plenam notitiam possiderent.

 

70. (IV) Rationalem tamen naturam excipio, quae cum suae cujusdam providentiae sit particeps et libera, saepe non tuae providentiae directioni se accommodat, sed sua providentia et arbitrio vivere cupit. Hinc omnis peccati fons, omnis calamitatis origo. Non tamen hoc absque providentia tua geritur. Etsi enim creatura rationalis dum peccat, secundum legem quam illi statuisti non agat, non tamen absque providentiae lege agit, a qua et vires habet, quibus in suam perniciem abutitur, et sinitur agere ea, quae absque ejus permissu agere non posset; et certis circumscribitur limitibus, ne aliter aut amplius male agat, quam tibi permittere visum fuerit. Sic omnia intra providentiae tuae ambitum conclusisti, ut illam nihil possit effugere; ita omnia illi subjecta, ut ejus jugum et dominatum excutere non possint.

 

71. (V) Vae peccatoribus, qui ejus gubernationi et legibus subtrahere se conantur, et sua providentia, suis placitis et arbitrio vivere. Dum enim subducunt se providentiae dirigenti ad vitam, incidunt in providentiam destinantem ad mortem: et dum recedunt ab ordine benignitatis et misericordiae, incurrunt in ordinem severitatis et justitiae: et dum excutiunt jugum suave divinorum praeceptorum, subeunt jugum crudele daemonum et aeternorum suppliciorum. O insaniam sanguineis lacrymis deflendam! Quis mentes mortalium ita fascinavit, et in tantam amentiam adduxit?

 

72. (VI) Infelices quoque religiosi illi, qui cum a tua providentia se gubernari per suos superiores sinere deberent, sua prudentia et consilio vivere volunt, non secus de se solliciti, ac si nullius curae subessent. Subtrahunt enim se suavissimo et certissimo illi providentiae ordini, quo securissime et fructuosissime ad salutem directi fuissent. Varii enim sunt providentiae tuae modi, variae series gubernationum et gratiarum, cuique magis vel minus accommodate et salutares. Felix ille cui eum providentiae ordinem, eam gubernandi rationem adhibes, quam nosti maxime salutarem illi fore, et copiosissimi fructus. Nihil in hac vita optabilius, nihil beatius quam sub tali ordine et directione cursum vitae peragere, ex qua tam certa salus, et tantum aeternae gloriae emolumentum. (VII) At merito credi potest eam gubernandi formam viro religioso salutarem esse prae ceteris, qua illum providentia tua per superiores illius in cursu vitae, in officiis functionibus, missionibus, mansionibus, studiis, ceterisque omnibus dirigit: alioquin cur perfecta et caeca obedientia tantopere a sanctis Patribus laudaretur? cur a sanctissimis viris et sapientissimis ita frequentata esset et culta? cur securissima ad salutem praedicaretur via? cur Dominus ipse adeo eam commendasset, suasisset, ejusque tanta praebuisset nobis exempla?

 

73. Itaque dubitandum non est, quin, si quis huic formae providentiae se tradat, et veluti in ulnas ejus se projiciens, ab ea se duci in omnibus sinat, viam ille certissimam adipiscendae salutis teneat. Qui vero ab ea se subducit, sua se providentia regere volens, magno periculo se exponit, ne in illum providentiae incidat ordinem, in quo a salute excidat. Haec enim ratio ab omnibus sanctis vituperatur, et periculosa judicatur saluti, quantumvis in speciem sancta videatur et salutaris. Extant exempla plurima eorum, qui hac via perierunt, nulla eorum qui perierint, ista, aut quibus minus bene cesserit. Quomodo enim non optime cedat, quod tu ipse suasisti, ad quod feliciter dirigendum te obstrinxisti? Hanc ergo viam indeclinabiliter teneam, hanc usque ad extremum vitae spiritum sequar, quam tu ipse, et qui spiritu tuo aflati, prae ceteris commendarunt.

 

74. (VIII) Numquam providentia tua in sua dispositione fallitur, novit enim priusquam statuat, quidnam ex quavis hypothesi et dispositione sit eventurum: unde etiam numquam suo frustratur effectu et fructu. Etsi enim inferiorum causarum ordines, qui providentiae tuae sunt quaedam participationes vel impressiones, ob imperfectionem et mutabilitatem suam saepe deficiant, nec ad finem causis illis praestitutum perducant; numquam tamen tuae sublimis providentiae ordo ac dispositio proprio sibique commenso fine frustratur, sed hunc semper assequitur. Quod etsi modo nondum appareat durante adhuc mundi cursu, et termino quo tendunt omnia nondum adducto, ubi tamen decurso stadio suo ad metam pervenerit, clausulaque postrema imposita fuerit, nec ulterius humanarum rerum excurret volubilis rota: tunc se vis providentiae aperiet, et correctis omnibus causarum inferiorum erroribus, omnibusque in ordinem firmissimum et sempiternum redactis, clare perspicietur quam sapienter, quam suaviter, quam congrue naturis rerum et saluti mortalium, quam convenienter divinae gloriae, omnia ab ipsa administrata fuerunt.

 

75. (IX) Haec igitur sublimis providentia tua mihi semper ob oculos versetur, et quidquid prosperi vel adversi obvenerit, ab illa duci et pendere intelligam, deque benefica manu tua excipiam. Nihil enim fit in tempore, quod ab illa ob justissimas causas non sit dispositum in aeternitate. Haec mihi in asperis sit solatio; haec animum turbidis mundi in rebus, in regnorum, religionisque sacrae, et animarum cladibus turbatum afflictumque componat et tranquillet. Omnia enim providentia tua sapientissime disponit, et quidquid erratum fuerit a creaturis, quidquid ab ordine recesserit, ita corriget et in ordinem rediget, ut in omnibus gloriae tuae majestas magis resplendeat, quam si omnia primum ordinem in quo posita fuere, tenuissent.

 

76. (X) Non patitur quidem hujus vitae conditio et lex charitatis, ut proximorum damnis et exitiis, divinaeque majestatis injuriis non tangamur, non afflictemur; absque hujusmodi stimulo vix ad opitulandum excitaremur, sed adhibenda moderatio; et ubi res peractae sunt, vel desperatae, nihilque opera et preces nostrae possunt adferre praesidii, expedit inanes moerores depellere, et providentiae tuae contemplatione animum solari.

 

77. Haec mihi fiduciam pariat in terroribus, securitatem in periculis, robur in arduis, tranquillitatem in turbulentis, tolerantiam in adversis, aequitatem animi in futurorum expectatione. Haec vanas a mente nostra sollicitudines depellat, perinde ac si a sola providentiae tuae benignitate omnia provenirent; et simul ea sedulitate rebus agendis intentam faciat, quam earum magnitudo et status postulat. Nostram enim cooperationem, nostrumque studium postulat providentiae tuae gubernatio; sed supervacaneam curam, et anxietatem in rebus temporalibus negotiisque hujus vitae respuit et damnat.

 

78. Haec omnia mea disponat et regat usque in finem, sicut saluti meae et gloriae tuae expedire novit, sive per prospera, sive per adversa, per honorem vel ignominiam, per infamiam vel laudem, per abundantiam vel inopiam, per morbos vel sanitatem, per vitam vel mortem; nihil excipio, nihil refugio. Hoc unicum et antiquum votum meum: fac mecum sicut scis profuturum saluti meae et gloriae tuae, ut te in omnem aeternitatem contempler et admirer, amem et honorem, laudem, benedicam et glorificem in omnibus et supra omnia. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 195-200.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 188-192.

 

Notae:

(1) Sap. 14. Sap. 8.

 

Tituli marginales:

(I) Omnia ab aeterno constituta in divina providentia.

 

(II) Judicium extremum in providentia divina jam peractum.

 

(III) Ex vi providentiae provenit, ut singula operentur ac si ratione praedita essent.

 

(IV) Sola natura rationalis se subtrahere nititur ordini divinae providentiae.

 

(V) Dum subtrahunt se uni providentiae ordini, incidunt in alium.

 

(VI) Periculum religioso, si ordini obedientiae se subtrahere nitatur.

 

(VII) Via tutissima religioso, est directio superiorum, quos loco Dei habet.

 

(VIII) Providentia divina numquam in sui dispositione fallitur.

 

(IX) Omnia placide a manu divinae providentiae excipienda.

 

(X) Non excludit affectum compassionis, sed moderatur.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: