––––––––––
DE IMMUTABILITATE DEI
––––––
Recollectio precatoria de immutabilitate
20. TIBI, Regi saeculorum immortali et invisibili, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, soli Deo et Domino meo honor et gloria (1), ab omni creatura, in terra et in coelo, et supra omnem creaturam in altissima et inaccessibili luce sapientiae et Divinitatis tuae! Tu omnis immortalitatis et stabilitatis auctor; tu gluten et nexus omnium.
21. Per te Angelicae naturae et animae rationales immortales et inexterminabiles constant. Per te coelorum firmitas, qui solidi velut aere fusi sunt (2). Per te terra in aeternum stat (3), suis librata ponderibus in medio universi, tanquam centrum immobile. Per te elementorum et materiae indissolubilis natura; tam potenti manu his omnibus speciem impressisti, ut nulla arte eradi; tam valide contines intrinsecus, et cohaerere facis, ut nulla vi possint dissipari.
22. Neque tantum immortalitatis et stabilitatis es auctor; sed etiam omnis motionis tam spiritalis quam corporalis prima ot suprema origo. Nihil enim fit visibiliter in hac totius creaturae veluti amplissima Republica, quod non ab invisibili aula summi Imperatoris, secundum ineffabilem distributionem donorum et gratiarum, praemiorum et poenarum, bonorum et malorum, et ceterarum hujus vitae vicissitudinum, vel jubeatur vel permittatur (4).
23. Apud te rerum omnium mutabilium immutabiles sunt rationes, et omnium temporalium aeternae stant origines. Semel ante saecula omnia statuisti de omnibus, semel dixisti, et ex vi hujus statuti promuntur et dispensantur saecula, et quae per saeculorum decursum suis momentis et locis in lucem veniunt. Ordo temporum apud te sine tempore est; nec aliqua tibi sunt nova, qui jam ab aeterno fecisti omnia quae futura sunt. Fecisti, inquam, in praedestinatione tua, in decreto tuo jubente vel permittente, et in praescientia tua infallibili omnia intuento ut praesentia.
24. Apud te est omnis boni plenitudo, praeexistens et anticipata ante omnia saecula, cui nulla accessio, nulla fieri potest detractio. Simul habes ab initio quidquid per infinitum saeculorum decursum accedere potest; nec quidquam potes amittere, quia per essentiam tuam habes et es omnia. Non eges obsequiis nostris, neque ex salute nostra tibi aliquid commodi, vel ex damnatione aliquid incommodi provenire potest. Et quamvis totus periret mundus, tu tamen nihil amitteres, neque beatitudo vel gloria tua idcirco minora forent, aut aliquid detrimenti caperent.
25. Amas tamen nos aeterno et infinito amore; et nihil non agis ut salvi simus, et beatitudinis tuae participes; et cum a te recesserimus, non deseris nos, sed multis modis revocas, sicut benignus parens filios fugitivos, veniam promittens, ne in aeternum exitium ruamus.
26. O immensam spiritus tui dulcedinem, qui tanta nobiscum uteris benignitate, non solum nihil tale promeritis, sed ingratis, sed rebellibus, sed assidue te offendentibus, et malum pro infinitis beneficiis tuis rependentibus!
27. Illumina tenebras nostras, lux primaeva, absterge ab oculis mentis nostrae nugacem nugarum hujus mundi fascinationem, sensum simplicem pervertentem: ut quantum inter caduca et immortalia, inter fluxa et permanentia, inter bona hujus saeculi et futuri intersit, clare perspiciamus; ut, illis contemptis, haec persequamur, haec assequamur, his inhaereamus. Aufer a nobis mentis inconstantiam, ne in bono proposito fluctuemus, neve umquam deseramus quod semel a nobis bene occoeptum. Nihil enim magis noxium ad profectum, quam instabilitas animi nusquam consistentis, et levi momento huc illuc instar arundinis impulsi.
28. Tange apicem animae nostrae radio lucis tuae, et mentem nostram trahe sursum ad te, supra omnium mutabilium sphaeras, supra solis annique vias, supra omnia bona creata, et vinculo charitatis insolubili adstringe tibi, ut neque mors, neque vita, neque paupertas, neque divitiae, neque gloria vel ignominia, neque voluptas vel afflictio, neque sublimitas vel profundum, neque ipsae inferorum portae et universa diaboli tormenta valeant eam convellere, aut a te separare.
–––––––––––
Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 43-45.
Notae:
(1) 1 ad Tim. 1. JACOBI 1.
(2) JOB. 37.
(3) Eccl. 1.
(4) Prosper, Sententia 58.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI
DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: