DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER QUARTUS

 

DE AETERNITATE DEI

 

––––––

 

CAPUT V

 

Recollectio de Aeternitate

 

26. PRIUSQUAM montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo usque in saeculum, tu es Deus (1). Tu enim principium et artifex omnium; unde et ante omnia. Non naturae aliqua necessitate impulsus hanc rerum universitatem, hoc magnum palatium cum incolis et opibus suis effudisti (sicut sol lumen effundit), ut opus tuum tibi coaeternum esse possit: sed liberrima voluntate, ut summus artifex, finxisti et aedificasti. Antiquior ergo es opere isto, quod nondum sex annorum millibus consistit. Sed quot, obsecro, saeculis antiquior? neque illud omnino absurde quaeritur, quasi ante hunc mundum saecula nulla fuerint, in quibus tu existeres, et bonis tuis fruereris.

 

27. Etsi enim ante coeli et terrae conditionem, solis et lunae conversiones, quae nostros dies, menses et annos metiuntur, ex quibus quantae sint rerum nostrarum minutae durationes cognoscimus, non fuerint; dubium tamen non est (nisi de vocibus contendere velimus) quin durationes et spatia aliqua fuerint quasi dierum, mensium, annorum, et saeculorum, sub quibus isti motus extendi et transigi potuissent, si tunc extitissent: sicut nec modo, absoluto mundi hujus curriculo, cessantibus coelorum motibus, durationes omnes et spatia temporum abolebuntur. Capiamus ergo retro ante conditum orbem, centum millia saeculorum; jam tunc eras, Deus. Capiamus totidem saeculorum milliones; jam ibi eras, aeque magnus, aeque potens, aeque sapiens, aeque beatus. Denique sine fine majorem et majorem saeculorum numerum retrorsum mens concipiat; et inveniet te cum omnibus bonis et gaudiis tuis, infinitis saeculis adhuc priorem et antiquiorem.

 

28. Tu enim es hypostasis, et principium, et mensura omnium saeculorum; tua aeternitate prior omnibus saeculis et superior, sub quo omnia volvuntur saecula. Sicut enim tua immensitate extendis, ambis, et contines omnia spatia locorum: ita tua aeternitate anticipas, protendis, et ambis omnes durationes et moras temporum, tanquam omnium radix et origo. Sub te omnia inchoantur principia, omnes accedunt profectus, omnis transigitur vita, omnes procurrunt motiones, omnis perstat existentia, omnes proveniunt termini, omnes clauduntur fines.

 

29. O aeternitas, omnis boni primaeva et interminabilis complexio; omnis vitae insenescibilis tota simul et perfecta possessio; omnis beatitatis sine principio et fine superplenissima fruitio! Tibi nihil praeteritum, nihil futurum; tibi nulla accessio, nulla decessio fieri potest. Nam altitudine tui nunc, quod infinitum tempus ambit, omnia simul colligis; in illo omnia tenens praesentia, ut nec fugere possint in praeteritum, nec de novo in futurum advenire. Omnia enim praesentia, praeterita et futura praecipis et anticipas; et tibi jam praesentia erant priusquam futurorum notionem haberent. Etsi enim quaecumque aliquando futura sunt, ab aeterno futura fuerint; nisi tamen ea scivisses, et vel facere vel permittere voluisses, ab aeterno non futura fuissent.

 

30. In tuo nunc omnia semel constituta et decreta, omne consilium de omnibus captum et conclusum. Nihil de novo restat deliberandum, nihil non plenissime expensum: omnia definita et decisa, quae vel fient umquam, vel non fient. Ibi quoque et nos numerati et appensi sumus, et librata sunt omnia opera nostra. Ibi nobis paena vel gloria aeterna praeparata: ibi vel regnamus cum Sanctis omnibus in gloria, vel incendiis inferorum cum impiis et daemonibus ardemus. Aeternitas praescientiae et decretorum tuorum anticipat omnia: et quidquid umquam in tempore futurum est, ibi jam factum est.

 

31. O aeternitas! abyssus gaudii Sanctis, abyssus miseriarum et dolorum impiis! Sicut enim omne bonum facis infinite melius et optabilius, ita omne malum efficis infinite pejus et molestius. Quae mens magnitudinem tuam capere, quod robur animi pondus tuum sustinere queat? Tu omnem superbiam retundis, omnem duritiem frangis, omnem animositatem reprimis, omnes peccatores perturbas, omnes pios in afllictione recreas, et ineffabili gaudio perfundis. Momentaneum enim et leve tribulationis hujus supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (2). Pro momentaneo malo rependetur aeternum bonum; pro levi tribulatione, pondus gloriae immensum; pro afflictione terrena, gloria in sublimitate. Vae miseris peccatoribus, qui momentaneum et leve hujus vitae solatium, aeterno illi gloriae ponderi anteponunt: qui aeternum malunt subire supplicium, quam momentaneo hujus vitae carere commodo: qui terrena ista praeferunt coelestibus, infima sublimissimis, momentanea sempiternis.

 

32. O aeternitas! tu semper menti meae obverseris, tu intimis mihi sensibus inhaereas, tu omnium mearum actionum et totius vitae sis regula. Omnia temporalia, sive bona sive mala, prae te contemnam et nihili ducam. Tu mihi in omni afflictione sis solatium, et in omni tentatione praesidium, et in omni prosperitate monitorium. Tibi vero προαιωνίω et αιωνοτόκω principio, quod omni principio antiquius, tibi aevorum parenti, saeculorum Regi, temporum dispensatori, aetatum provectori, omnis permansionis et durationis basi, et beatae aeternitatis largitori, omnis honor et gloria in omnem aeternitatem! Amen.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 56-58.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 54-56.

 

Notae:

(1) Psal. 89.

 

(2) 2 ad Cor. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: