DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER QUINTUS

 

DE OMNIPOTENTIA DEI

 

––––––

 

CAPUT IV

 

Recollectio precatoria de omnipotentia

 

15. O adorandam, tremendam, et religioso silentio venerandam omnipotentiam tuam, Domine, rex saeculorum, qui omnia per te potes, quidquid possunt omnes creaturae tuae; a quo omnis potentia, omnis vis, omnis energia rerum omnium est instituta et dependens; qui omnia ex nihilo solo verbo condidisti, et condita eodem substantifico influxu conservas, ex omnipotentiae tuae manu ea veluti suspensa tenens, ne in suum nihilum relabantur; coram quo totus mundus est instar pilae modicae, et omnes gentes instar stillae roris antelucani (1). Qui reipsa potes efficere et praestare, non solum quidquid omnes homines et angeli animo concipere, sed etiam quidquid sapientia tua infinita potest excogitare: par enim est potentia tua sapientiae tuae, et aeque late se extendunt et diffundunt (2); cum haec sola sit illius regula et mensura, quam enim aliam habeat mensuram potestas immensa, nisi immensam? hinc non minus ea tenes et possides quae non sunt actu in esse producta, quam quae esse et speciem exterius acceperunt. Delitescunt enim in thesauris potentiae et sapientiae tuae, et ad minimum nutum tuum in esse foras prosilient, et dicent: Adsumus ad obsequium tuum (3). Non indiges laudibus et obsequiis nostris: si enim velis, infiniti tibi mox suppetent famuli, qui incomparabiliter te melius colant, et omni laude celebrent.

 

16. Insere animo meo profundissimam reverentiam et humilitatem in consideratione tantae potentiae tuae: tu enim de me et de omni creatura tua potes disponere et statuere pro arbitrio tuo; nec quisquam tibi potest dicere: Cur sic facis? tua enim sunt omnia, et opera manuum tuarum. Semper te mihi praesentem cogitem, et extenta manu omnipotentiae tuae, eternae damnationis fulmen minitantem, si sanctissimas leges tuas violavero. Adde etiam fiduciam et securitatem cordi meo in te, ut neminem timeam praeter te, nec ulla creatura me a charitate tua abstrahere valeat. Quid enim sunt cetera omnia coram te, aut quid mihi absque tuo nutu possunt nocere? Quod si ab aliquo me affligi permiseris, hoc ipsum mihi in salutem vertas, et ad aeternam vitam cooperari facias. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 66-67.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 63-64.

 

Notae:

(1) Ad Heb. 1, 3. ISA. 40, 12. SAP. 11, 23.

 

(2) LUCAE 1, 37.

 

(3) BARUCH 3, 34.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: