––––––––––
MULTI eam Theologiae partem, quae in speculatione versatur, parum sibi utilem, parum moribus accommodam arbitrantur. Quo fit ut vel exiguam in ea sibi comparanda, dum in Theologiae palaestra exercentur, operam collocent, vel certe, absoluto studiorum curriculo, negligant, totique in eam quae practica vocatur, incumbant: prorsus ac si ista plane sterilis, haec sola foecunda foret in hominum utilitatem. Sed falluntur profecto, atque jucundissimo utilissimae scientiae fructu sese privant. (I) Nam primo, inter omnes Theologiae partes nulla praestantior, nulla dignior, nulla quae magis Theologiae aut sapientiae (quae aeternis contuendis consulendisque insistit) nomen mereatur. Longe enim praestantius est, de rebus divinis, nempe de Dei perfectionibus, de S. Trinitatis arcano, de creatione et conservatione mundi, de cooperatione Dei cum rebus creatis, de Incarnationis et Eucharistiae mysterio, de visione Dei, et vita aeterna, vel pauca cognoscere; quam plurima de rebus creatis, de inventis et institutis humanis, aliisque rebus, quarum usus solum ad hanc vitam pertinet.
(II) Deinde, haec pars Theologiae homini non solum maximam consolationem adfert, si quis ea probe norit uti, sed etiam summam perfectionem et sanctitatem conciliare potest. Non enim, ut quibusdam persuasum est, ea quae hic traduntur, ad scholas tantum ac scholasticas pertinent disputationes, sed vel maxime ad usum ac commodum cujusque derivantur, ut scilicet attentissima illarum rerum consideratione mens in Deum assurgat, illum contempletur, admiretur, veneretur, timeat, amet, et jugiter laudet ac benedicat, semperque in ejus conspectu posita, vitam omnem ac mores ad ejus beneplacitum nutumque perfectissime componat. Hic est proprius Theologiae speculativae scopus, hic finis. Hanc ob causam sublimia ista mysteria saepe animo volvenda, et mens in eorum contemplatione exercenda, idque ea animi submissione ac reverentia, qua par est, ope divina, ac sancti Spiritus illustratione, ad id rite peragendum, frequenter implorata: sine hac enim sterile esse ac inutile omne nostrae contemplationis studium fatendum est.
Accedit quod, etiamsi alia quae in Theologia traduntur, ad vitam pie sancteque instituendam conducant plurimum, nihil tamen sit, quod mentem adeo a rerum fluxarum et caducarum amore avocet, et ad caelestium ac aeternarum desiderium inflammet, quam divinarum perfectionum et operationum meditatio. Haec est quae sola veluti omnium aliarum scientiarum domina et princeps in futuro saeculo vigebit, et omnia reget ac moderabitur, cessantibus omnibus aliis quae in hoc saeculo ad praxim comparatae. Haec homini in terra constituto praelibat initium coelestium gaudiorum, dum, quod in aeterna angelorum societate ipsi agendum est, id inter homines constitutum agere docet, singulari quadam aeternae felicitatis praerogativa. Ad hanc tanquam ad supremum culmen omnis sapientiae ac virtutis, S. Dionysius (1) ita Timotheum exhortatur: Tu vero, chare Timothee, circa mystica spectacula, continua exercitatione et sensus relinque, et intellectuales operationes, et sensibilia, et intelligibilia omnia, et ea quae sunt et quae non sunt omnia, ut ad unionem ejus qui super essentiam et notionem est, quantum fas est, sine notione assurgas: (III) ubi de excellentissimo agit contemplationis modo, in quo, consideratis accurate perfectionibus divinis, quatenus ad certam speciem limitatae ac inter se distinctae offeruntur, mens assurgit ad aliquid sublimius et illimitatum, omnibus istis infinite praestantius, illique ignoto modo se contemplatione et amore conjungit.
Denique cognitio divinarum perfectionum est suprema ac prima omnis sanctitatis et perfectionis vitae regula naturae rationali, angelicae pariter ac humanae: quae si perfecta sit, sola sufficit ad summam maximarum virtutum perfectionem assequendam. Nosse enim te, consummata justitia est, et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis (2). Quia scilicet cognitio Dei est suprema et absolutissima perfectae consummataeque justitiae regula, eamque in affectu excitat, excitatam auget, auctamque perficit. Et quid est illud: Haec est vita aeterna ut cognoscant te verum Deum et quem misisti JESUM CHRISTUM (3); nisi hanc notitiam esse normam omnis rectitudinis, qua certissime ad vitam aeternam perducamur? Quid, quod Apostolus toties (4) tam ardentibus votis rogat et obsecrat ut fideles crescant in scientia Dei? Quid, quod tam serio Abrahae inculcatur (5): Ambula coram me, et esto perfectus? Quid, inquam, indicatur aliud, nisi per assiduam divinae praesentiae, ac divinarum perfectionum considerationem, virtutes ac vitae perfectionem acquiri? Hinc in praesentia Dei prae oculis sibi perpetuo retinenda, sanctorum studium ac industria plurimum desudavit. Huc etiam pertinet divinorum morum consideratio, quos sub divinis perfectionibus comprehendere possumus: ad quorum imitationem Christus Dominus crebro suos hortatur: Diligite, inquit (6), inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et (7): Estote ergo perfecti: sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est (8). Christum hac in re Apostolus imitatur, dum Ephesios et in iis nos omnes, ut Dei simus imitatores, exhortatur. Estote, inquit, imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (9). Ex quibus efiicitur, divinarum perfectionum considerationem regulam esse excellentissimam omnis perfectionis et sanctitatis; quae si menti nostrae perfecte proposita foret, alia regula minime esset opus.
Porro, sicut divinae praesentiae cognitio, ac divinorum morum operationumque meditatio hominem adducit ad omnem virtutem ac vitae perfectionem; ita e contrario Dei ignoratio, ac inconsiderantia fons est omnis vitii, turpitudinis ac peccati, juxta illud: Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (10). Quis enim est tam projectae salutis, qui scelus ullum in se admittere non formidaret, si quantum id Deo displiceat, perpenderet, ac eum sibi praesentem, iramque suam ac aeternae calamitatis fulmen minitantem apprehenderet?
Ratio vero cur cognitio Dei prima sit regula virtutis, est manifesta. Quia perfectio hominis consistit in unione cum Deo, primo suo principio, et fine ultimo. Haec autem unio cum Deo originem accipit a cognitione, quae totius unionis cum Deo est fundamentum. Nam, ut Dionysius ait, prima unio cum Deo est per intellectum. Ex hac autem sequitur unio per affectum, nempe per spem, charitatem et religionem: et unio aliarum virium animae cum eodem, quatenus earum operationes per affectum in Deum, id est, in Dei gloriam elevantur ac diriguntur. Id ipsum in beatissimis coeli incolis observatu dignissimum est: illorum enim affectus omnes ac motus secundum unicam, eamque perfectissimam divinae cognitionis regulam efformantur. Ab hac aliae omnes juste sancteque vivendi regulae participant rectitudinis rationem; ex hac omnis Christi doctrina ac vita immediate profluxit; ex hac omnium sanctorum documenta et exempla omnia dimanarunt. Quod etiam ex eo confirmari potest, quod omnis lex et regula a lege aeterna deriventur. Atqui lex aeterna ex essentia divina resultat, sicut lex naturae in homine et angelo ex natura rationali. Ergo Divinitatis cognitio est prima ac suprema regula omnis perfectionis.
Postremo, cum Dei notitia, sui consideratio est conjungenda, ut, perspecta utriusque distantia, hinc sua imperfectione ac tenuitate, inde Dei perfectione ac majestate, quid cuique tribuendum sit, depulsis proprii amoris tenebris, clarissime cognoscat. Ex mutua enim illa humanae humilitatis ac divinae celsitudinis compositione, quid officii sui ratio tum erga Deum tum erga seipsum postulet, facillime cognoscetur. A nobis malum habemus, et imperfectionem; a Deo omne bonum, et omnem perfectionem. Qua propter omnis amor Dei bonitati debitus, omnis honor perfectioni; nostrae vero malitiae poena, vilitati contemptus.
Porro in Deo considerari possunt vel perfectiones intrinsecae, quae illi majestati inesse concipiuntur, vel extrinsecae actiones in creaturas; et utrarumque consideratio est nobis regula summae sanctitatis. Harum quidem per modum exemplaris, quod, juxta Domini monitum, proponitur nobis imitandum, Matth. 5: Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est; nempe in dilectione inimicorum, in patientia, longanimitate, misericordia, etc., quae in operibus Dei ejusque gubernatione elucent. Illarum vero variis modis, prout illarum consideratione ad amorem, timorem, venerationem, humilitatem, aliasque virtutes commovemur, ut infra explicabitur. Itaque statui tractare de perfectionibus divinis, et simul de moribus divinis qui nobis imitandi, tanquam divinarum virtutum et perfectionum functiones. (IV) Et quamvis hae perfectiones, ut sunt in Deo, non distinguantur, sed unica sint, summa, absolutissima et simplicissima perfectio; tamen, quatenus menti nostrae objiciuntur, et a nobis concipiuntur, habent quamdam quasi formalem distinctionem, qua instar distinctarum formarum a nobis apprehenduntur, neque aliter in hac vita concipi possunt; cujus rei ratio infra explicabitur. Quare, cum divinae perfectiones, ut menti nostrae objiciuntur, multae sint numero, et diverso modo, et ad diversas virtutes mentem moveant, numero multitudinis eas exprimimus, et huic operi praefigimus epigraphen, de Perfectionibus divinis, potius quam de Perfectione divina. Doctores scholastici Attributa divina vocare solent, ut insinuent inter illa ex parte rei non esse distinctionem, sed solum ex nostra conceptione, dum vario modo varioque conceptu ea Deo tribuimus.
(V) Hae perfectiones, etsi modo vario proponi possint, et ad plures aut pauciores revocari, pro nostro tamen instituto ad quatuordecim eas reducimus. Quarum quatuor modorum instar aut conditionum generalium considerantur, tum circa essentiam, tum circa essentiae attributa, ut Infinitas, Immensitas, Immutabilitas, Aeternitas. Non enim solum Essentia divina est infinita, immensa, immutabilis, aeterna, sed etiam Potentia, Sapientia, Bonitas, Providentia, Justitia, Misericordia, Beatitudo. Quatuor vero nostro concipiendi modo se habent qualitatum instar absolutarum, absque respectu ad creaturas existentes, ut Omnipotentia, Sapientia, Perfectio, Sanctitas. Reliquae sex dicunt respectum ad creaturas existentes, ut Benignitas, Dominium, Providentia, Misericordia, Justitia, Finis ultimus. Ad haec omnia caetera facile reducuntur. Nam ad Infinitatem pertinet quod sit incomprehensibilis; ad Immensitatem, quod illocabilis et incircumscriptus; ad Immutabilitatem et Infinitatem, quod simplex, carens omni compositione: Patientia et Clementia ad Misericordiam, Praedestinatio et Reprobatio ad Providentiam, utpote ejus partes, Ira ad Justitiam revocatur.
Partiemur hoc opus in quatuordecim libros, secundum numerum istarum quas enumeravimus perfectionum; quorum alii aliis erunt longiores: sed commode aliter non potuit fieri distributio. (VI) Modus tractandi non erit omnino scholasticus, sed nonnihil liberior, ut res illae non solum utcumque intelligantur, sed amplo quodam ac splendido modo menti lectoris objiciantur, prout idoneae sunt non modo ad intellectum clare instruendum, verum etiam ad concitandum in animis affectum pietatis. Ita enim concipi debent, ut mentem admiratione, stupore, reverentia, timore, amore, gaudio possint afficere. Quod non fit, cum in minutiis ac subtilitatibus quibusdam, solum ad disputationem comparatis, haeretur. Omnia tamen conabimur sic explicare et mentis oculis objicere, ut quantum fas est, intelligi possit ratio singulorum, adhibita ratione naturali, et auctoritate sanctorum Patrum, ac praesertim S. Scripturae, ut locus ingenio ac meditationi lectoris relinquatur, neque mens multa lectione obruatur. Plus enim illustrat mentem, ac potentius movet affectum intenta paucarum rerum consideratio, quam multa lectio, longusque multorum argumentorum discursus: qui tamen, ubi res postulabit, non deerit.
Conscriptus fuit iste Tractatus a me jam ante tredecim vel quatuordecim annos (exceptis duobus libris postremis, de Justitia, et Ultimo fine, quos partim anno superiori, partim isto adjeci) hortatu R. P. Francisci Flerontini tunc provincialis nostri, viri admodum pii, et divinarum rerum meditationi addicti. Cui cum exemplar scriptum tradidissem, non magnopere mihi curae fuit reliqua adjicere, et opus in lucem dare, praesertim cum multae aliae occupationes non deessent. Quo factum est, ut editio operis, etsi exigui, in hoc tempus extracta sit. Deum precor, ut lectoribus lumen intelligentiae et affectum pietatis excitet.
–––––––––––
Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. XI-XVIII.
Notae:
(1) Cap. 1 Mysticae Theologiae.
(2) Sap. 15.
(3) JOAN. 17.
(4) Rom. 15, 14. 1 Cor. 1, 5. Ephes. 3, 19. Philip. 1. Col. 1. 2.
(5) Genes. 17.
(6) MATTH. 5.
(7) Ibidem.
(8) LUCAE 6.
(9) Ephes. 5.
(10) Psal. 13.
Tituli marginales:
(I) Theologiae speculativae praestantia.
(II) Utilitas.
(III) αγνώςως.
(IV) Ratio inscriptionis.
(V) Distributio operis.
(VI) Modus tractandi.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI
DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: