––––––––––
DE JUSTITIA ET IRA DEI
––––––
De excaecatione et obduratione
76. QUARTA poena spiritalis est excaecatio et obduratio. (I) Haec est extrema et maxima poenarum hujus vitae, et maxime formidabilis, ut quae ordinarie post se trahat aeternum exitium, et illud gravissimum. (II) Sita est excaecatio non solum in subtractione divinae illustrationis, sed etiam in positiva judicii perversione, unde haec duo ad illam requiruntur. Ratione prioris fit ut salutaria non intelligant, vel non apprehendant, saltem eo modo quo apta sunt affectum movere. Itaque neque ex concionibus, neque ex colloquiis piorum, neque ex lectione sacra fructum referunt. Ratione posterioris fit ut perverse de rebus ad salutem spectantibus judicent, approbantes falsa pro veris, pestifera pro salutaribus, tenebras pro luce, mala pro bonis: et econtrario, vera ac salutaria detestantes ut falsa et nocentissima, et lucem serenam ut tenebras cimmerias. De talibus dicitur Isaiae 5: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. (III) Hanc caecitatem cordis manifesto videmus in Judaeis, et in nostris haereticis. Cum enim tota Scriptura clarissime ostendat Christum ea specie et forma, qua Evangelistae eum descripserunt, et ejus regnum, ut modo floret; Judaei tamen non agnoscunt, sed illum apprehendunt ut impostorem, ejus miracula ut opera satanae, ejus doctrinam ut blasphemiam, ejus religionem ut superstitionem. Simili modo haeretici, etsi certissimis notis vera Christi Ecclesia, tanquam civitas supra montem posita, omnibus considerare volentibus sit conspicua; ipsi tamen eam pro tali non agnoscunt, sed satanae synagogam reputant; et Christi vicarium concipiunt ut antichristum, sacrificium Missae et cultum sanctorum, ut execrabilem idololatriam, sacramenta ut vacuas coerimonias vel inventiones humanas, purgatorium et indulgentias ut figmenta sacerdotum ad quaestum comparata, vota monastica ut superstitiones, bonorum operum merita ut justitiam Pharisaicam, et alia hujusmodi plena delirii et insanae mentis. Sicut enim ob perversam organorum aut medii dispositionem fit, ut quis amicum concipiat ut inimicum, et candidum ut rubrum vel fuscum, et dulcia tanquam amara, et pulchra tanquam distorta; sic ex prava dispositione animi et phantasiae accidit, ut quis pessime de rebus ad salutem pertinentibus judicet.
77. (IV) Causa efficiens excaecationis, qua parte sita est in divini luminis privatione, est Deus, qui justo judicio, peccatis hominum id exigentibus, subducit lumen, quo menti humanae ad rerum salutarium cognitionem solet affulgere, parcius ac rarius illud impertiens, et radios suos, ne in illam animam incurrant, veluti cohibens, propter illius indignitatem. Qui enim ab illo sole assidue se avertunt, et in tenebras peccatorum abdunt, tenebras luci praeferentes; indigni plane sunt, in quos sol ille rationalis radios suos immittat; praesertim cum mens per peccata fiat terrena, tenebricosa, ac inepta ad illud purum lumen excipiendum. Qua parte vero sita est in judicii perversione causa excaecationis, est partim diabolus, partim ipse homo per suam malitiam.
Diabolus quidem, quia Deus propter peccata remittit ei habenas, et permittit ut animos hominum deludat et seducat. Colligimus id manifeste ex Scripturis, 3 Regum 22 et 2 Paralip. 18. Cum puniendus esset Achab ob plurima scelera sua, permisit Dominus diabolo, qui est spiritus mendacii, ut deciperet prophetas ipsius, et prophetarent illi prospera, quibus ille fidem habens periit, occisus a Syris: Dedit, inquit Michaeas, Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum: nimirum ut ipsi decepti te decipiant, et inducant ad bellum in quo cadas et succumbas; 2 ad Cor. 4: Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum; in quibus deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat eis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. Insinuat causam cur doctrina Evangelii, quae tam manifestis argumentis et signis probatur, quibusdam qui haec omnia vident et audiunt, adhuc sit operta, sic ut eam tanquam fabulas rejiciant; nimirum quia diabolus, qui tanquam Deus toto paene orbe colebatur, eorum mentes excaecavit: 2 ad Thess. 2: Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent; ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio. Operationem erroris vocat operationem diabolicam tum internam tum externam, qua fit ut error illis pro veritate placeat: quam punitionem meruerunt, quia veritatem perspicue sibi propositam odio habuerunt et repudiarunt.
78. (V) Sed quibus tandem modis diabolus judicia hominum pervertit, et quidnam in illis efficit? Sex fere modos reperio quibus id facit. Primus est, interius concitando humores et spiritus, unde fiat ut imaginatio longe aliter res apprehendat quam revera sint; ut patet in phreneticis, et melancholiae morbo affectis: maxime enim imaginatricis apprehensio ab humorum et spirituum qualitate et commotione pendet. Sic effecit ut cultum Eucharistiae et sanctorum firmiter apprehendant et judicent esse abominandam idololatriam. Secundus est, avertendo mentem a consideratione eorum per quae possit instrui, et veritatem assequi. Sic diabolus semen verbi divini in terram humani cordis seminatum aufert, juxta parabolam evangelicam Lucae 8, mentem ad alia divertendo. Simili modo facit ut libros catholicorum non legant, vel si legant, non expendant. Tertius est, excitando in homine varias passiones, praesertim cupiditatis et odii, quae maxime rationis judicium perturbant, ut experientia docet. Sic, odio Christi, Scribae et Pharisaei ipsius doctrinam repudiarunt, nec innumeris miraculis, quae et ante Christi mortem viderunt, neque Scripturis evidentissimis converti potuerunt. His tribus modis utitur diabolus passim cum haereticis, et facit ut levissimae conjecturae, et aperta sophismata, quae sunt contra doctrinam catholicam, videantur illis clarissimae demonstrationes: et econtrario, perspicuae demonstrationes, quas catholici contra eorum errores adferunt, appareant nullius momenti, et sophismata mera. Rursus ut sanctorum Patrum in sacram Scripturam interpretationes, reputent inventiones humanas; suas vero imaginationes apertum Scripturae sensum, et ipsam veritatis medullam. Denique, tanta in plerisque in religionis negotio est judicii perturbatio, ut dum aliquid ex fidei principiis aperte concluditur, vim et consecutionem formae syllogisticae, quae tamen lumine naturali est perspicua, non capiant, ut saepe non sine admiratione et animi dolore adverti. Quartus est, per varia visa aut verba interius phantasiae objecta, sive in somnis, sive in aliqua mentis a sensu alienatione, quae videantur esse revelationes. Quintus est, per exteriores apparitiones, vel signa sensibilia a daemone ad aliquid homini persuadendum objecta. His duobus modis non utitur passim cum omnibus, sed potissimum cum primariis quibusdam suis amicis, et electis organis, quales sunt haeresiarchae, et haereseon ministri, pseudoprophetae et pseudoapostoli novi Evangelii; Anabaptistae quoque et Swenckfeldiani huic deceptionis modo valde obnoxii. Sextus est, per praestigias et falsa miracula, quibus homines potissimum extremis temporibus seducentur.
79. (VI) Ex his facile est cognoscere cur adeo difficulter haeretici convertantur. Nam praeterquam quod interno lumine sunt destituti, diabolus detinet mentes eorum per falsas imaginationes et pravas affectiones, ut non capiant ea quae dicuntur, prout revera sunt, sed prout illis per pravas illas dispositiones apparent: unde non possunt de illis recte judicare, nisi prius impedimenta illa semota fuerint; haec enim reddunt illos omnis boni judicii in rebus fidei quodam modo incapaces. Itaque conandum primo ut pertinaciam et affectus deponant, anticipatas imaginationes ac opinationes aliquantisper semovendo: deinde, ut auxilium divinum ad investigandam veritatem sedulo implorent, et se paratos ad eam amplectendam offerant; quibus obtentis, tum demum cum bona spe fructus ad conferendum de singulis articulis venietur.
80. (VII) Altera causa excaecationis ex parte perversionis judicii, est ipsa malitia hominis, qua seipsum voluntarie excaecat, non solum meritorie per peccata praevia (propter quae privatur illustratione divina, et permittitur illusioni diabolicae), sed effective et proxime, quod fit dupliciter. Primo, quatenus consentit in noxias passiones odiorum et cupiditatum, quibus excaecatur, easque in se fovet. Secundo, quatenus ob levem aliquam ratiunculam vult pertinaciter inhaerere anticipatae apprehensioni; et ea quae illi adversantur recusat considerare et excutere: nimirum sic se sponte avertens a luce veritatis, et eligens tenebras. Etsi enim diabolus magnam in phantasiam eorum qui excaecantur, potestatem habeat; non tamen eam ita perturbat (Deo id minime permittente) ut usus rationis penitus impediatur, sive ut non possint advertere se parum solide procedere: alioquin nec in ipsa excaecatione, neque in iis quae per mentis caecitatem faciunt, peccarent; quod Scripturis manifeste repugnat: sed eatenus dumtaxat, ut non sine magna difficultate recte et prudenter in eo negotio, in quo excaecati dicuntur, rationis lumine uti possint. Itaque consensus in errorem et pertinax adhaesio est adhuc libera: similiter aversio animi a consideratione et examine veritatis omnino libera permanet.
(VIII) Ex his perspicuum est, aliter Deum, aliter diabolum, aliter ipsum hominem excaecationis dici causam. Deus enim solum est causa negative, permissive, et per occasionem. Negative, quatenus propter peccata subtrahit, seu non impertit interna vel externa auxilia, quibus homo illuminaretur, ut supra explicatum est. Permissive, quatenus permittit diabolo ut per se suaque membra homines decipiat, eorumque mentes pervertat. Per occasionem, quatenus positive vel permissive est causa aliquarum rerum, ex quibus homines occasionem accipiunt errandi, vel in concepto errore se firmandi. Sic aliqui excaecantur prosperitate; ut haeretici, cum ex successu suarum machinationum putant Deum sibi favere, et redduntur pertinaciores. Item Scripturis, dum ex quibusdam sententiis in speciem ipsorum errori faventibus, putant a se stare verbum Dei.
(IX) Diabolus est causa directa et positiva, nimirum directe intendens et operans per se et sua organa ad hominum excaecationem. (X) Non tamen efficaciter potest eam efficere absque hominis consensu, sed solum ad eam disponit: ipse vero homo suo consensu perficit, dum veritatis dilectione et consideratione rejecta, eligit errorem suis passionibus, pravis affectibus, et imaginationibus congruentem.
(XI) Excaecationem sequitur obduratio: quod enim excaecatio est in intellectu et judicio, hoc obduratio est in voluntate et affectu.
81. Nam quemadmodum ex illuminatione divina sequitur in voluntate promptitudo quaedam ad obsequendum Deo, et amplectendum quod ille inspiraverit: ita ex mentis caecitate sequitur durities quaedam et obstinatio in malo, per quam salutaribus monitis et divinis inspirationibus resistitur; (XII) quamvis et in ipsa excaecatione obduratio quaedam intrinsece contineatur, quatenus quis affectum adversus veritatem obdurat, nullis rationibus aut declarationibus locum relinquens. Consistit obduratio in firma et obstinata affectus ad aliquod malum, propter speciem quamdam boni, adhaesione; qua fit ut neque externis monitis, neque internis inspirationibus, neque flagellis, neque promissis dimoveri possit, sed velut saxum se ad omnia obduret et impenetrabilem praestet, nisi majore quadam vi divinitus impellatur. De his dicitur Ecclesiastae 7, juxta multorum interpretationem: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit, et Job. 12: Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Quibus verbis summa difficultas indicatur, qua tales convertuntur; et raram quamdam singularemque Dei opitulationem esse ad hoc necessariam.
82. (XIII) Causa obdurationis, eadem quae excaecationis, et eodem modo. Deus itaque obdurare dicitur negative, permissive, et per occasionem. Unde non tantum dicitur obdurare, quia non impertit gratiam qua cor emolliretur, ut quidam DD. subinde dicere videntur; sed etiam quia permittit diabolo ut variis modis homines seducat, et in malo obstinatos reddat, ut supra explicatum est. Deinde, quia quaedam facit vel permittit, etsi ob alium finem, unde homines obstinandi se in malo occasionem accipiunt.
Diabolus autem directe est causa obdurationis, variis modis hominem ad eam disponendo, de quibus satis dictum est. Ipse vero homo sua malitia proprie est causa illius effectrix, quatenus sponte malum eligit, et firmiter ei vult inhaerere, omnibus monitis et inspirationibus contrariis repudiatis.
Ex his intelligi potest, quomodo quaedam peccata dicantur poena praecedentium peccatorum: ad Rom. 1: Propterea Deus tradidit illos in reprobum sensum: ubi philosophi in poenam idololatriae dicuntur traditi in passiones ignominiae. Et Judaei, in poenam repudiati Christi, sunt excaecati, ad Rom. 11. Hoc enim non ita intelligendum, quasi Deus in vindictam praecedentium peccatorum velit hominem incidere in alia peccata, aut in hunc finem non det auxilia efficacia, aut praecipitet hominem in illa, ut Calvinus docuit lib. 1. Instit. cap. XVIII; sed quia non confert illam gratiam quam alias contulisset, qua peccatum fuisset impeditum; et simul permittit diabolo, ut gravius tentet, phantasiam perturbet, etc. Ex qua denegatione gratiae et permissione sequitur per accidens, ut in aliud peccatum incidat, in quod alioquin non incidisset. Itaque dicitur peccatum poena peccati, quia sequitur ex eo quod vere et proprie est poena, nempe ex denegatione auxilii efficacis et permissione.
–––––––––––
Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 389-394.
Notae:
Tituli marginales:
(I) Excaecatio. Obduratio.
(II) Excaecatio in duobus sita est, in subtractione divini luminis, et judicii perversione.
(III) In quibus clare appareat caecitas mentis.
(IV) Causa efficiens excaecationis est partim Deus, partim diabolus, partim homo ipse.
(V) Quomodo diabolus judicium hominis pervertat.
(VI) Cur haereticorum difficilis conversio.
(VII) Malitia hominis.
(VIII) Discrimen inter causas excaecationis. Deus excaecat negative, permissive, et occasionaliter.
(IX) Diabolus quomodo sit causa excaecationis.
(X) Homo suo consensu perficit excaecationem.
(XI) Obduratio.
(XII) In excaecatione includitur quaedam obduratio.
(XIII) Causa obdurationis.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI
DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: