DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER SECUNDUS

 

DE IMMENSITATE DEI

 

––––––

 

CAPUT IV

 

Recollectio precatoria de immensitate

 

24. MAGNUS es, Domine, et laudabilis valde, et magnitudinis tuae non est finis, excelsior coelo, latior mari, profundior abyssis, implens omnia, circumdans omnia, et tamquam sphaeram modicam totum hoc universum palmo circumplectens. Tu sphaera incomprehensibilis, cujus centrum ubique, ambitus et circumferentia nusquam, ut quidam philosophus recte dixit, si sano sensu intellexit.

 

25. Omnia locorum spatia occupas intra et extra mundum, fundamen ipse, sedes et spatium omnis spatii, extendens et substituens primo, omnium spatiorum et intervallorum tam possibilium quam realium immensitatem, tamquam prima omnium basis, cui omnia innixa. Neque enim coelum dumtaxat extendis, et hujus mundi capacissimam vastitatem: sed miro quodam modo etiam hoc ipsum spatium, in quo mundum ipsum condidisti, expandis, non alio sane intervallo quam magnitudinis tuae. Haec est prima et fundamentalis capacitas, spatiositas, seu laxitas, in qua omne aliud spatium constare debet, et cujus ratione immensum spatium creatae menti est imaginabile: sicut aeternitas tua est prima et originalis duratio omnis durationis conceptibilis fundamentum.

 

26. Neque solum in immensum diffusus, intervallum subtendis et extendis immensum; sed etiam in omnibus et singulis hujus universi rebus et locis, in omnibus punctis designabilibus totus es collectus, totus completus, totus praesens, totus interior, cum universa potentia, sapientia, bonitate, ceterisque perfectionibus tuis, et cum omnibus donis et opibus tuis, quibus creaturam tuam beare et ornare potes.

 

27. Lates intra singula totus, assidue omnia creans, formans, conservans et tenens intrinsecus in luce ipsius esse, ne in suas tenebras et in nihilum relabantur; et ad te convertens per instinctum boni.

 

28. Converte, obsecro, cor meum ad te introrsum in fundum animae meae, ubi silente creaturarum strepitu, et importunarum cogitationum cessante tumultu, tecum commorer, te semper praesentem cernam, te amem et venerer, et vocem tuam audiam, tibi miserias exilii mei exponam, et solatium apud te inveniam. Numquam praesentiae tuae me capiat oblivio, lux mea, dulcedo animae meae: numquam obliviscar tui, sed semper, quocumque me convertero, mentis meae oculis obverseris. Totus enim ubique praesens es, et radios praesentiae tuae diffundis per singula. Sicut enim invisibilis anima in hominibus se foris aperit per motus et operationes, quae exterius parent in corpore, sic ut ipsius praesentiam clare cognoscamus: ita tu, qui omnium es vita supervitalis, et omnium esse superessentiale, te satis manifeste prodis per ipsam creaturarum speciem, in qua elucet admirabilis sapientia et potentia tua.

 

29. Quid enim aliud est omnis creatura, quam impressio quaedam et imitatio eternorum conceptuum mentis tuae? Tu enim sigillum primaevum et universale, creatura vero veluti αποσφράγισμα seu forma ex impressione sigilli resultans; non in solida aliqua materia, quae detracto sigillo valeat speciem retinere; sed quasi in fluxa et evanida, in nihilo. Unde ne ad momentum quidem constare potest, si sigillum absit, sed assidua praesentia et impressione est opus. Agnoscam igitur proesentiam tuam in omnibus, qui in singulis delitescens, esse et speciem omnibus assidue suppeditas.

 

30. Da mihi praeterea, ut comprehendam cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum Divinitatis tuae; ut a me totus cogitatione et affectu deficiens, in illud pelagus immergar, ibique perdam me ipsum et creata omnia, nihil aliud attendens, nihil aliud sentiens, amans, desiderans aut requirens amplius; sed in te solo acquiescens, et omne bonum in te posssidens et perfruens. Sicut enim essentia tua infinita est et immensa, ita omne bonum, quod in te est, infinitum pariter et immensum est. Quis adeo avarus est, ut infinitum et immensum bonum ei non satis sit? Nihil ergo extra te quaeram aut desiderem, sed tu mihi sis instar omnium, et supra omnia, Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in aeternum.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 33-35.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: