DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

 

Admodum Rdo in CHRISTO Patri

 

D. ANTONIO DE WINCHE

 

ABBATI

 

ET RR. PP. D. PRIORI CAETERISQ. RELIGIOSIS

 

NOBILIS MONASTERII LAETIENSIS

 

LEONARDUS LESSIUS

 

Salutem in DOMINO sempiternam.

 

INTER ea quae homini in hac vita maxime debent esse curae, admodum Rde Domine, Patresque venerandi, primum merito locum tenet cognitio divinitatis; eaque non perfunctoria vel aridae cujusdam speculationis, sed accurata, illustris, et efficax, quae vim suam etiam in affectum et omnes animae vires diffundat. Ex hac enim omne bonum animi, omnisque salutaris dispositio, qua ad perfectionem et vitam aeternam sublevamur, tanquam ex uberrimo fonte promanat; et sine hac frustra ad sublimem perfectionis gradum contendas. Quam ob causam Sapiens notitiam Dei vocat justitiam consummatam (1) seu perfectam; nimirum quia justitia consummata ex illa notitia, sicut ex luce color, ex vita motus, et ex pulchri visione amor, nascitur.

 

Hinc Apostoli, accepto Spiritu sancto, quo mirabiliter circa divinitatem et humanitatem Christi illustrati fuere, momento temporis plus perfectionis adepti sunt, quam nos in nostris tenebris tota vita consequi possimus: et beatissima Virgo, ob eximiam qua donata est divinitatis notitiam, statim perfecta fuit; adeo ut non solum peccatum ullum veniale non commiserit, sed neque ullum opus imperfectum, seu tepidum, languidum, vel adiaphorum admiserit. Simili modo (et quidem excellentiori ac sublimiori) omnes justi post hanc vitam, simul atque lumine gloriae, quo divinitatem clare cognoscent, illustrati fuerint, subito in omnibus animae viribus perfectissimi evadent.

 

Quicumque ergo ad insignem perfectionis ac sanctitatis gradum in hac vita adspirat, hoc maxime curare debet, ut altissimam et clarissimam, quantum homini fas est, divinitatis ac divinarum perfectionum notitiam assequatur: hac enim semel obtenta, facile et cum magna etiam voluptate mundum despiciet, carnem domabit, justitiam colet, divina praecepta et consilia servabit, et Christi Domini nostri vitam imitabitur. Tantum enim in Deo boni, tantum solatii et gaudii inveniet, ut caetera omnia nihili aestimet, dicatque cum propheta: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram! Defecit caro mea, et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in aeternum (2). Per hujus notitiae lucem vilescent omnes honores, omnes opes, omnes carnales voluptates, et quidquid mundus admiratur et prosequitur: nihilque menti in pretio erit praeter Deum, et quod Deo carum.

 

Notitiae divinitatis conjungenda cognitio humanitatis Christi, et perfectionum illius. Ipsa enim est speculum omnis sanctitatis, in eaque clarissime relucet omnis perfectio qua ex consideratione divinitatis et perfectionum divinarum colligi potest; quod insinuat Dominus cum ait: Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (3). Ubi utramque notitiam requirit, quam dicit esse vitam aeternam, quia est unica ad vitam aeternam via, eamque quodammodo ex se parit. Potest autem haec notitia dupliciter haberi: modo communi per fidem, et sic est necessaria omnibus justis; et modo excellenti, nempe cum fidei accedit donum sapientiae: qua ratione, etsi non sit absolute necessaria ad salutem, est tamen necessaria ad perfectionem et insignem sanctitatis ac gloriae gradum consequendum. Et quamvis hoc illustre donum sapientiae potissimum illustratione divina proveniat, quae idcirco oratione et vitae puritate nobis assidue procuranda est; tamen ordinarie ad hoc etiam opus est studio et meditatione nostra. Illa enim dona coelestia, ad quae aliquid conferre animumque disponere potest industria nostra divinae gratiae auxilio adjuta, Deus sine nostra cooperatione conferre non consuevit; nisi quibusdam peculiari favore ad eximium aliquod munus, quod statim magnam animi perfectionem et sapientiae sanctitatisque excellentiam postulet, electis, sicut in beata Virgine et Apostolis usu venit.

 

Cum ergo Deus ordinarie hanc nostram praeparationem requirat, qua doctrina fidei instructi, vires ingenii in res illas sublimissimas, quantum fas est, intendamus, Rdus P. Franciscus Flerontinus piae mem. valde hujusmodi contemplationibus addictus, petiit a me ut postquam eam materiam, explicando primam partem Summae Theolog. S. Thomae, bis interposito multorum annorum curriculo pertractassem, aliquid de ea scriberem, quod simul intellectum pascere, et affectum moresque posset componere. Feci id lubens, adhibita sedula meditatione, ut prior ipse, quantum possem, degustarem illarum rerum suavitatem. Adjuvit non parum S. Dionysii Areopagitae coeleste opus; cujus lectione, in sua praesertim lingua, jam inde a quadraginta annis plurimum semper fui delectatus: de quo auctore nemo dubitare poterit, qui sublimissimam ipsius doctrinam, et plusquam humanum loquendi modum, intellexerit.

 

Hoc meum scriptum, animique mei commentationem jam pridem affectam, et tandem post multorum annorum intermissionem, utcumque confectam, Rdae Paternitati tuae, et venerando coetui vestro, inscribere et dedicare institui, et reipsa dico et offero; partim ut sit pignus antiquae inter nos amicitiae; partim ut symbolum aliquod gratitudinis plurimorum beneficiorum, quae nostra societas in illis praesertim locis a vobis accepit; partim quia haec maxime consentanea sunt vestrae professioni, quae potissimum vitae contemplativae et coelesti conversationi est consecrata: consentanea quoque excellenti illi institutioni, quae vobis a viro vere sancto, et praeclaro spiritus Magistro D. Ludovico Blosio est relicta; quam etiam in hunc diem egregie tuemini, et in primis tua Paternitas moribus et vita sic exprimit, ut mihi, dum in illam oculos conjicio, S. Benedicti vivam quamdam imaginem cernere videar. Qua de re, si tua modestia pateretur, plurima dicere possem, quae nunc silentio praetereo, ut tibi (cui nihil molestius quam suas audire laudes) morem geram.

 

Ob has aliasque causas, Rde Pater, hunc tractatum vobis vestraeque familiae dedicandum et offerendum censui; rogans ut solita humanitate et benignitate eum acceptare dignemini, et si quid in eo praeclari ad rerum divinarum hauriendam intelligentiam, et ad affectus nostros a terrenis ad coelestia transferendos, inveneritis, id omne Patri luminum, a quo omne datum optimum, et donum perfectum (4), adscribatis: si quid vero humile, impolitum, ambiguum, minusque commodum visum fuerit, id meae imbecillitati condonetis, Deumque pro me oretis, ut mentem meam quotidie magis magisque, usque ad extremum vitae terminum, spreto perfecte mundo, ad coelestia desideria erigat. Haec summa votorum meorum. Hoc potissimum ad quod omnia religiosae vitae instituta, et religionis exercitia nos ducunt; ad quod omnia nostra studia ac scripta tendere, quodque omnes in hac vita maxime optare et conari debent. Dei Domini nostri infinita bonitas, nobis ad hoc consequendum uberem gratiam largiri dignetur. Vale, admodum Rde Domine, cum familia tua benedicta. – Lovanii, VI, octob. MDCXIX.

 

 

SOLI DEO HONOR ET GLORIA.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. V-X.

 

Notae:

(1) Sap. 15.

 

(2) Psal. 72.

 

(3) JOAN. 17.

 

(4) JACOB. 1.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: