DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER SEPTIMUS

 

DE BONITATE DEI NATURALI

 

––––––

 

CAPUT III

 

Recollectio precatoria de bonitate naturali Dei

 

13. BONUS Dominus et amabilis valde, et bonitatis ejus non est finis. Non hoc aut illo modo, non hoc vel illo genere boni bonus est Conditor omnis boni; sed absolute, sine principio, sine fine, sine limite, sine modo, sine mensura omne bonum anticipans, et unice complectens.

 

14. Nemo tibi id prior dedit, ut retribuas ei, et gratiam referas; sed a teipso habes, simplex et primaeva bonitas, unde omnia boni dulcedinem pro suo captu sugunt. Tu enim es ipsa boni plenitudo et universitas, omnis boni fontalis origo, cui omnia, a suprema substantia creata usque ad extremam materiam, omne bonum suum acceptum ferre debent.

 

15. Nihil illorum per essentiam totum bonum suum obtinet, sed multis opus est ut vel in suo dumtaxat genere et intra limites suae naturae sint perfecta et completa. Tu per simplicissimam essentiam omnem excellentiam, omnem perfectionem, omnem beatitudinem, omne bonum possides, nec praeter teipsum opus est tibi re aliqua. Illorum bonum angustum est, et finibus certi generis circumscriptum, adeo ut aliorum bona in seipsis non comprehendant; unde et infinitis rebus nobis ad vitam opus est, cum singulae parum per se praestent. Tuum vero, hoc est, simplicis essentiae tuae bonum est immensum, redundantissimum, ad omnia per se sufficientissimum.

 

16. Cum enim sis ipsa primordialis origo omnium, nihil est a quo ratio boni in te limitari aut circumscribi possit. Sicut igitur essentia tua, et potentia, et sapientia infinita est, omni carens limitatione, quia prima, quia a nullo, ac proinde non habens unde limitetur: ita etiam bonitas et perfectio tua limite caret, quia prima est, nec ab ullo pendens unde limitationem accipere possit. Omnis enim limitatio rationis per se illimitatae debet fieri a causa efficiente. Quare, cum perfectiones, quae in te sunt, nullam causam efficientem habeant, necesse est eas omni limitatione carere.

 

17. Vae miseris qui extra te per rerum infimarum multiplices classes, et inextricabilem multitudinem, divitias, voluptates et honores tanto labore, tanta sollicitudine, tanto aeternae salutis periculo quaerunt! Poterant haec omnia in te multo felicius et facilius invenire et possidere, non ad hujus duntaxat vitae breve momentum, ut haec mundana, sed per totam aeternitatem. In te enim haec omnia sunt purissima, et simul collecta, et immensa. In te est auri decus, gemmarum pulchritudo, latifundiorum fructus, hortorum amoenitas, palatiorum magnificentia, oppidorum opulentia, regnorum gloria: quidquid in his omnibus est suave, gloriosum, honorificum, amabile, id totum in te copiosissime, purissime, unitissime et sempiterne continetur, omnibus imperfectionibus quae in creatis bonis reperiuntur semotis.

 

18. In te omnes deliciae et voluptates, omnes recreationes et amoenitates, omnia solatia et gaudia, omnis pulchritudo et felicitas, omnis beatitudo et consummatio. A te omnia dulcia suam trahunt dulcedinem, et omnia pulchra suam pulchritudinem, omnia lucida suum splendorem, omnia viventia suam vitam, omnia sententia suam sensionem, omnia moventia suum vigorem, omnia intelligentia suam notionem, omnia perfecta suam perfectionem, omnia quomodolibet bona suam speciem et bonitatem.

 

19. Tu omnis perfectionis auctor et exemplar, et finis et conservator, omnem terminans infinitatem, omnem transiliens finem, omnem definiens mensuram, omnem fingens speciem, omnem formans informitatem. Tu per te perfectus, et surperperfectus, et anteperfectus, omnem perfectionem et excellentiam simplici unitate praehabens.

 

20. Tu sine quantitate magnus, sine qualitate bonus, sine numero infinitus, sine figura formosus, sine tempore aeternus, sine loco immensus, sine extensione diffusus, sine multiplicitate perfectus, sine situ altissimus. Tu centrum universi, ad quod omnia ingenito pondere tendunt, in quo omnia quiescunt, a quo omnia sustentantur. In te omnis amoris illicium, omnis desiderii consummatio, omnis motionis terminus, omnis appetitus satietas.

 

21. Quanta vis supereminentis bonitatis tuae, ad cujus vel tenuem radium, vel umbratilem speciem tanto impetu currit omnis creatura! Singula enim suum quoddam bonum appetunt, et ad illud omni conatu feruntur; quod bonum nihil est aliud quam vestigium quoddam tenue bonitatis tuae. Hoc universam creaturam trahit, hoc tantos motus in mundo excitat: quidquid enim in universa creatura movetur, quidquid agitur, quidquid operatur, boni appetitu movetur, agitur, operatur. Si umbra tenuis tanto trahit impetu, quanto trahet ipsa veritas? illa, inquam, pulchritudo et bonitas infinita clare conspecta?

 

22. Trahe mentem meam ad te, o bonitas immensa! adstringe eam tibi supra creata omnia vinculo insolubili, nexu amoris aeterno. Quid enim quaeram aut optem extra te, qui omnis boni es plenitudo, et fons, et finis, et suavitas, omni bono melior et excellentior? Ergo, ceteris neglectis, semper te cogitem et amem, tibi inhaeream, et in te commorer; te laudem et benedicam, et omnes vires animae meae omnisque vita mea serviat tibi. Vilescant mihi omnia transitoria propter te, et chara mihi sint omnia tua, et tu, Deus meus, supra omnia. Perfice me secundum altissimum beneplacitum tuum in cognitione et amore tui, et transfer me totum in teipsum, ut unus tecum spiritus efficiar. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 90-92.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 86-88.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: