––––––––––
DE SANCTITATE DEI
––––––
Recollectio precatoria de sanctitate Dei
14. SANCTUS, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus (1). Ita clamant Seraphim in visione illa mystica, qua gloriae tuae specimen et terribile judicium judaicae execrationis Isaiae prophetae ostendisti. Impleta enim populi illius peccatorum mensura, cum te in carne venientem repudiarunt, sanctitatem tuam trina compellatione, magno Trinitatis mysterio, ad vindictam provocant. Mundi enim sunt oculi tui, ne videas malum, et ad iniquitatem respicere non poteris (2). Cum enim sis ipsa sanctitas, summe tibi displicet omne peccatum, ideoque perdes omnes qui operantur iniquitatem (3). Nam, sicut luci adversantur tenebrae, et pulchritudini deformitas, et puritati contaminatio, et vitae mors, et rectitudini obliquitas, et bonitati malitia, ita sanctitati repugnat et exosum est omne peccatum.
15. Unde, sicut necessario sanctitatem tuam summe amas, ita necessario peccatum summe odisti, et infinita poena vindicas, nisi misericordia tua infinita praevenerit, et spiritu contritionis afflato poenitenti condonaverit.
16. Nemo umquam tibi nisi per sanctitatem placuit: nemo, qui ea praeditus et ornatus, tibi umquam displicuit; haec sola filios tibi facit, et regni heredes; huic soli consortium gloriae et beatitudinis tuae promissum, et ante tempora saecularia praeparatum: ad hanc ab aeterno a te praedestinati sumus in Christo, ut simus sancti et immaculati in conspectu tuo, et aeterna hereditate digni (4).
17. Non potentiam, non sapientiam, non majestatis tuae celsitudinem, sed sanctitatem tuam nos imitari voluisti, cum sic praecepisti: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (5). Decet enim ipsum puritatis et sanctitatis fontem, omni puritate puriorem, omni sanctitate sanctiorem, ministros habere sanctos, et ab omni peccati labe immunes. Sed unde nobis, qui luteas domos incolimus, et in terrenis usu et cogitatione assidue versamur, tanta puritas, ut digne in conspectu et obsequiis tuis versari possimus? Si enim coelestes illi spiritus ab omni corporea concretione segregati, et ipsis coelis mundiores, adhuc infinite absunt ab ea puritate quae ministerio tuo congruit; quanto nos intervallo ab ea distamus, qui ab illis incomparabiliter superamur? Sed haec est benignitas tua, quae servos suos, licet peccatores, et terrenorum pulvere adspersos, non rejicit; sed potius ad se allicit, ut labes abstergat, tenebras illuminet, affectus sanctificet, et dignos praesentia vultus tui pro modulo naturae mortalis efficiat. Non requiris a nobis quod sanctitatis tuae celsitudini est debitum, sed quod nostrae mortalitatis imbecillitati consentaneum.
18. Tu omnis sanctitatis auctor, et finis, et regula, et exemplar, a quo, ad quem, et ad cujus formam ac similitudinem sanctificantur omnia in coelo et in terra. Totus iste mundus est veluti templum Divinitatis tuae, tuo cultui consecratum, tua praesentia sanctum, tua gloria plenum, tuis admirandis operibus exornatum, ut ibi te colamus, laudemus, et benedicamus in hac vita, et in futura.
19. Sed sublimior est sanctitas naturae rationalis, sicut et illustrior est praesentia tua in spiritibus quam in corporibus; et excellentius hi ad te accedere, et tibi conjungi possunt. Nosse enim et amare te, sanctitas est spirituum. Per haec tu in illis habitas, et illi templum tuum fiunt, multo felicius et augustius quam vasta haec mundi machina, quae tuam praesentiam sentire non potest. Per eadem ad te accedunt, tibique uniuntur vitali vinculo, et in tuam puritatem facessunt. Cognoscens enim transit in cognitum, et amans in amatum. Quare, cum sis purissimus actus, et in supremo gradu spiritalis tenuitatis, ut ita dicam, et puritatis, infinite elevatus supra materiam et corporalia omnia, infinite simplex, infinite subtilis et spiritalis; necesse quoque ea, quae ad te elevantur, tibique uniuntur, et unus tecum efficiuntur spiritus, simpliciora, puriora, magisque spiritalia effici, et ab omni contagione inferiorum remotiora. Hoc autem est illa sanctitas, qua omnes rationales animae et spiritus angelici praediti esse debent, ut tibi perfecte placeant.
20. Sed adhuc altior est sanctificationis gradus, cum nimirum per teipsum absque ullo dono creato sanctificas creaturam, eam supra omnia creata ad te attrahens, et substantialiter tibi in unitatem hypostasis adstringens. Sic beatissimam Domini nostri humanitatem sanctificasti, ut, sicut in illa est plenitudo Divinitatis, ita sit et sanctitatis.
21. O admirabilem, et omni menti creatae incomprehensibilem sanctificationem! O infinitam divinae bonitatis dignationem, quae talem expiationis et sanctificationis fontem humano generi constituit! Ab hujus plenitudine omnes accepimus; et quod superest, adhuc mille mundorum peccatis abluendis, et infinitis animabus sanctificandis sufficit. Sic per unum hominem sanctificantur omnes homines, et ad Deum reducuntur; sicut per unum a Deo sunt aversi, et peccato inquinati.
22. Et quia rudes sumus, sensibus dediti, sensibilibus immersi, ruditati nostrae te accommodas, per sensibilia nos sanctificans, et contactu corporeo spiritum tuum et spiritalia dona infundens. Stupendum prorsus consilium sapientiae aeternae, signorum sensibilium, vel usu, nos ex filiis irae effici filios Dei, heredes vitae aeternae, consortes divinae gloriae, qui ante eramus omni confusione et morte aeterna digni! Mira benignitas et dignatio, rem adeo excelsam et divinam (per quam Deo similes efficimur, sine qua ei placere non possumus) conferri modo tam humili, per instrumenta tam vilia, nullo vel modico nostro labore aut conatu! Vere saeculum aureum et saeculum gratiae est tempus istud novi testamenti, quo tantae divitiae caelestes, tanta bonorum divinorum copia cernitur in terris, tantaque facilitate comparatur. Vere nunc melliflui facti sunt coeli, et montes stillant dulcedinem, et flumina vino et lacte redundant, et bonorum coelestium apothecae expositae sunt inter mortales, ex quibus brevi tempore, facili negotio in omnem aeternitatem divites et pares angelis effici possumus.
23. Tibi gloria, tibi benedictio et gratiarum actio ab omni creatura in coelo et in terra, o sanctitatis auctor! tuum hoc est beneficium, tua philantrophia. Tu nobis Sanctum sanctorum dedisti, et in ipso fontem nobis perennem sanctificationis constituisti, in ablutionem peccatoris et menstruatae (6). Hunc tu per teipsum, tuam sanctitatem illi impertiendo, sanctificasti, et per hunc ceteros. Ab hoc sanctitas omnis manat in symbola externa seu sacramenta; a symbolis per corpus transfunditur in animam: ab anima redundat in corpus, et in opera interna; ab operibus internis ad externa: ut sic totus homo, totaque vita ipsius sancta tibi devota et consecrata sit; et ad te, summum bonum et ultimum finem, unde processit, reducatur, et in te quiescat. Sic creaturam tuam ad te revocas, sic consortio tuo dignam facis. Fac ut ex hoc fonte assidue hauriam, assidue laver, ut dealbem stolam meam in sanguine Agni. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Asperge me hyssopo in fonte isto intincto in sanguine mystici passerculi, et mundabor; inde me lava, et super nivem dealbabor (7).
–––––––––––
Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 98-101.
Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 93-96.
Notae:
(1) ISA. 6.
(2) HABACUC 1.
(3) Psalm. 5 et 27.
(4) Ad Ephes. 1.
(5) Levit. 11.
(6) ZACH. 13.
(7) Ps. 50.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI
DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: