––––––––––
DE JUSTITIA ET IRA DEI
––––––
De subtractione auxilii externi
74. TERTIA poena spiritalis est subtractio auxilii externi. (I) Hoc auxilium potissimum in sex rebus situm est: in praedicatione verbi divini sanaeque doctrinae, in sacramentorum usu, in sacrificio Missae, in precibus sanctorum ac piorum, in bonis monitoribus et consiliariis, denique in tribulationibus et flagellis. His fere modis et adminiculis externis Deus utitur ad homines a peccatis abstrahendos, et ad salutem perducendos. Sed inter haec, tria priora maximam vim habent, adeo ut tota paene salus ex illis pendeat. Fides enim (quae est totius boni spiritalis et salutis fundamentum) nascitur ex auditu verbi Dei: justificatio perficitur, augetur et conservatur sacramentorum usu: sacrificio ira divina mundo placatur, flagella impendentia avertuntur, poenae peccatorum relaxantur, interna gratiae auxilia obtinentur, et daemonum impetus coercentur. Ex quibus patet, quanti haec bona sunt momenti. Deus tamen propter peccata Christianorum saepe ista subtrahit, et oppida, provincias ac regna praesidiis istis destituit, dum justo judicio permittit ut in haereticorum redigantur potestatem, qui ministros Ecclesiae, et una cum ipsis sanam doctrinam, usum sacramentorum, sacrificium sacrosanctum, omnemque religionem ac veram pietatem exterminant, inaestimabili profecto damno. Millies praeoptanda erat fortunarum jactura, liberorum orbitas, perpetua servitus, et patriae totius eversio. Et tamen ea est mortalium vecordia, ut haec detrimenta parvi faciant, modo temporali pace et vilibus hujus vitae bonis frui sinantur. Meretur sane hujusmodi punitionem catholicorum tepor et oscitantia, qui ita terrenis sunt addicti, ut de coelestibus istis donis parum sint solliciti.
75. Hanc poenam minatur Dominus, Matthaei 21, cum ait: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Et Amos 8: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. Haec fames est apud haereticos, quia est summa veritatis inopia, cum tamen omnes dicant se eam sitire et quaerere.
Praeter haec, interdum Deus subtrahit sanctorum preces, vel eas statuit non exaudire. Jeremiae 7: Tu noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Similia habentur Jeremiae 15, et Ezech. 14. Deinde bonos consiliarios et monitores, Jeremiae 51: Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus ergo eam, quia pervenit usque ad coelum judicium ejus. Et Isaiae 3: Ecce dominator Dominus exercituum auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae, prophetam, et ariolum, consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. Denique aufert tribulationes et flagella, quibus homines resipiscerent, et permittit eos frui prosperitate praesenti ad breve tempus, tanquam a cura sua repulsos, et quasi desperatos. Osee 4: Non visitabo super filias vestras cum fornicatae fuerint, neque super nurus vestras cum adulteraverint. Psalm. 72: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua, etc.; innumerabiles enim prosperitate pereunt, qui flagellis salvarentur.
–––––––––––
Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 388-389.
Notae:
Titulus marginalis:
(I) Subtractio auxilii externi.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI
DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: